장음표시 사용
281쪽
opprimendi eius egit, ut Q. Varius tribunus pl. belli
concitati crimine apud se Scaurum iuberet adesse anno LXXII. Ille per υiatorem accersitus, cum iam ex morbo male Soloeretur, dissuadentibus amicis,
ne se in illa valetudine et aetate invidiae populi obiiceret, innixus nobilissimis iuvenibus processit iniorum, deinde accepto respondendi loco dixit: Q.
Varius Hispanus M. Scaurum Principem Senatus socios in arma ait convocasse. M. Scaurus PrincePS senatus negat; testis Nemo est. Utri vos, Quirites, convenit credere' Qua voce ita omnium commutavit animos, ut ab ipso etiam tribuno dimitteretur.
Cicero P. Scauro c. s. 3. Ab eodem Q. Caepione lege Varia custos ille rei publicae proditionis est in
crimen υocatus, Dexatus a Q. Vario tribuno pl. est
Aurelius Victor de Vir. Ill. c. 72. Scaurus Senex cum a Vario tribuno PI. argueretur, quasi socios et Latium ad armα coegisset, ad populum ait: Varius Sucronensis Aemilium Scaurum ait socios ad arma coegitSe, Scaurus negat. Utri Potius credendum putatis 'Valerius Max. 3, 7, 8. M. Scaurus cum Pro rostris accusaretur, quod a rege Mithridate ob rem publicam prodendam Pecuniam accepisset, CauSamsuam ita egit: Est enim iniquum, Quirites, cum inter alios vixerim, apud alios me rationem vitae reddere. Sed tamen audebo UOS, quorum maior pars honoribus et actis meis interesse non Potuit, interrogare: Varius Sucronensis Aemilium Scaurum, regia mercede corruPtum, imPerium Populi romani prodidisse ait; Aemilius Scaurus huic se a finem ESSE cubae negat. Utri creditis' Cuius dicti admiratione Populus commotus Varium ab illa dementissima αctione Pertinaci clamore depulit.
est iniquumJ eadem verba Plutarchus Catoni maiori tribuit e. 15, ut in oratione Catonis pro se aduersus C. Cassium diximus p. 111. apud alioa meJ apud illos meae rationem vitae. Codex regius Rp.
282쪽
Quintil. 5, 12, 9. Probationes adiiciunt, quas παθητικας vocant , ductas ex reffectibus. Inde enim illa nobilis Scauri defensior Q. Varius Sucronensis ait, Aemilium Scaurum rem publicam PODuli romani prodidisse. Aemilius Scaurus negati 10. Oratio pro se contra Q. Caepionem. Ea oratio habita a. 664 90). Scaurus bis eodem anno lege Varia in iudicium vocatus est, primum ab ipso Vario tribuno pl. auctore legis, deinde cum ab accusatione destitisset, Q. Caepio
Causam recepit. Argumentum ex Praecedente Oratione Petendum.
Extabat etiam oratio Q. Caepionis in M. Aemilium Scaurum lege Varia. XXXIX. M. Iunius Brutus. Drumann Gesch. ROms t. 4. P. 6. Cicero Bruto 34. Iisdem tem 'oribus scum M. Scauro et P. Rutilio Rufo) M. Brutus, in quo magnum iuit, Brute, dedecus generi Destro, qui cum tanto nomine ESSet, Patremque Optimum Dirum habuisset et iuris peritissimum, accuSationem iactitaUerit, ut Athenis Lycurgus. D magistratus non petivit, sed fuit accusator vehemens et molestus, ut macile cerneres naturale quoddam stirpis bonum degenera-Disse Ditis depravatae Doluntatis. Cicero de Offic. 2, 14. Duri hominis vel potius Dix hominis Didetur periculum capitis inferre multis. Id cum periculosum ipsi est, tum etiam sordidum ad mamam committere, ut accuctator nominere, quod contigit M. Bruto Summo genere nato, illius filio,
qtii iuris civilis in primis Peritus fuit.
1. Oratio in M. Aemilium Scaurum.
Ea est habita a. 663 91). Vide Orationes Scauri.
283쪽
Cicero p. Fonteio. 13. v. Aemilium Scaurum Summum nostrae civitatis virum scimus accusatum a M. Bruto. Extant orationes, ex quibus intelligi potest, multa in illum i 'sum Scaurum esse dicta. FalSo , quis negat ' verumtamen ab inimico dicta et obiecta. 2. Oratio in Cn. Plancum. Ea causa acta fertur a. 663 91 . Drumann l. 4. p. 66. Pro Cn. Planco adversus Brutum dixit L. Licinius Crassus, ex cuius Oratione aliquot Supersunt Dagmenta.
Vid. Orat. Crassi, ubi locos Cic. de Orat. 2, 54 et 55. p. Cluentio 51. Quintil. 6, 3, 44. qui eiusdem
Plinius Hist. 36, 3. L. Crassum oratorem illum, qui Primias Peregrini marmoris columnas habuit in eodem Palatis, Hymettias tamen nec plures Sex aut longiores duodenum Pedum, Mi. Brutus in iurgiis ob id Venerem Palatinam apstellαυerat.
M. Brutual fortasse in hae orationa tali modo in Crassum invectus est.
XL. C. Sulpieius Galba Serpit silius. Filius Ser. Sulpicii Galbae, oratoris celeberrimi, de quo supra diximus P. 164. Quaesturam gessit a. 634 120). Deinde cum fama esset, eum quoque a Iugurtha rege Pecunia esse corruptum, lege Mamilia a. 644 110
Cicero Bruto c. 33, 6. Huic Caio Graccho successit aetati C. Galba Servii illius eloquentissimi viriflius, P. Crassi eloquentis et iuris periti g ener.
Laudabant hunc patres nostri, favebant etiam Propter patris memoriam, sed cecidit in cur εα: nam rogatione Mamilia Iugurthinae coniurationis invidia, cum Pro sese ipse dixisset, in=Pressias est. Ex tat eius Per oratio, qui epilogus dicitur, qui tanto in honores Pueris nobis erat, ut eum edisceremus. Hic, qui in
284쪽
collegis sacerdotum esset, Primus POSt Romam conditam iudicio publico est condemnatuS.
PrimusJ pontifices enim romani usque ad illa tempora non magistralibus sed pontifici maximo subiecti erant. Dionys. Λntiqv. Boni 2, 73.
Argumentum Pete ex loco Superiore. XLI. P. Rutilius Rufus.
Anno circiter 600 1543 natus est. Tribunatum plebis eum obtinuisse a. 639 115), postquam anno priore, id est, anno legitimo repulsam tulisset, dicunt Pighius atque Ellendi p. LI. Alii enim, inter quos Maiansius ad XXX Iurisconsultorum Fragmenta Commenlarii T. 2, p. 3) et Clinton in Fastis t. 3. p. 147., tribunum pl. fuisse negant, innixi auctoritate loci Ciceroniani in or . P. Plancio c. 21. Praeturam gessit a. 643 111 . Consulatum petens a. 647 107) repulsam tulit: Μ.
enim Aemilius Scaurus iterum consul eo anno creabatur, unde a Rutilio ambitus accusatum diximus. Sed duobus
annis post consul factus est a. 649 10 b). Deinde a. 659 95) Q. Mucii Scaevolae, Pont. max. Asiae proconsuliS, legatus fuit Ρeri Zonii Animadv. hist. p. 58). Reversus ex Asia, ab equitibus, qui tum iudicia exercebant, ac CuSatur, utqui publicanos in provincia laesisset, et in exilium
ejicitur a. 662 92). Atque initio exilii sui Mytilenis
vixit, deinde Smyrnam Prosectus est, nee Romam redire cupivit, etsi Sulla dictator a. 673 81 eum restituerat, et revocaverat. Seneca de Beneficiis 6, 37. Senem visit Smyrnae Cicero in itinere Asiatico a. 676 78 . Cic. in Bruto c. 22. Cicero Bruto 29. DE Scauro et Rutilio breviter licet dicere, quorum neuter summi oratorib habilit
285쪽
In quibusdam laudandi viri , etiamsi maximi ingenii
non essent, Probabiles tamen industria. Quamquam his quidem non omnino ingenium, sed oratorium ingenium defuit. c. 30. Rutilius in quodam tristi et severo genere dicendi Dersatus est. Sunt eius o ratio ne a ieiun ae, multa Praeclara de iure, doctus vir et graecis literis erraditus, Panaetii auditor, prope per fectus in Stoicis, quorum Peracutum et artis Plenum orationis genus scis tamen ESSE Exile, nec satis Populari assensioni accommodatum. Habemus igitur in Stoicis oratoribus Rutilium, Scaurum in antiquis; utrumque tamen laudemuS, quoniam Per illos ne haec quidem in civitate genera hac oratoria laude caruerunt.1. Oratio adversus M. Aemilium Scaurum ambitus.
Ea est habita a. 647 l07). Vid. oratio Scauri. Rutilius et Scaurus a. 647 1073 una consulatum
petebant: Scaurus obtinuit. Rutilius competitorem ambitus accusat, sed absolvitur reus. Cicero Bruto 30. Rutilius in quodam tristi et seυero genere dicendi Dersatus.est, et raterque Scaurus et Rutilius) natura vehemens et acer. ItaquECum una consulatum Petivissent, non ille solum, qui repulSam tulerat, accusaDit ambitus designatum com- Petitorem , Sed Scaurus etiam absolutus Rutilium in iudicium DocaDit.
2. Oratio pro se contra M. Aem. Scaurum.
Ea est dicta a. 647 107 . Scaurus Rutilium competitorem consulatus ambitus reum fecit. C. Canius Rutilio in hac causa aderat. Cic. de Orat. 2, 69. Argumentum ex praecedenti Oratione atque ex oratione Scauri petendum.
286쪽
3. Oratio pro lege sua de tribunis militum.
Dicta a. 649 105). Maiansius ad triginta Iuris cons. Fragmenta T. 2. p. 9) scribit: P. Rutilius consul legem tulit de tribunis
Festus p. 261. Rutuli tribuni mil itum appellabantur, quos) consul faciebat, n son populus, de quorum iure quod) Rutilius Rufus legem tulerat, quae is cavebatur multis) modis: sic enim eleva verant eos, ut praepondera bant ii qui populi su sis sagiis creabantur, Rufi a) cognomine Rutili aso post Rusuli appellati
Sunt. 4. Oratio de modo aedificiorum, Eam Rutilius in consulatu habuisse videtur a. 649
Suetonius August. c. 89. Etiam libros totos et senatui recita Dit et PoPulo noto, Per edictum SaePeiecit, ut orationeae Q. Metelli de prole augenda et Rutilii de modo aedi ciorum, quo magiN Pst Suade et, utramque rem non a te P imo animadDEDSam, sed antiquis tam tunc curae jutSSE.
Q. MetelliJ Kravse Fraum. uisici idorum p. 232. delet Q. eum
Augustus insanis domuum et villarum exstructioni-hus Oecurrere volens, recitavit in senatu Orationem Rutilii de modo aedificiorum, modumque ipse praefinivit aedificiis. Rutilius enim in ea Oratione de altitudine et latitudine privatarum aedium Praecepit certumque modum sive numerum pedum statuit. Nec raro eos multat Osesse, qui in hac re Peccarent, certum eSt, e Xemplumque asseri Valerius Μaximus 8, 1, 7: Admodum se Derae notae et illud poseuli iudicium, cum M. Aemilium Porcinam a L. Cassio iaccusatum crimine nimis sublime extructae υillae in Alsiensi agro gravi multa ecit. Conf. Maiansius ad XXX iuriscons. Fragm. t. 2. P. 16.
287쪽
5. Oratio pro L. Caerucio ad populum. Annus incertus, quo fuerit habita. Sed ante annum 662 92ὶ, quo anno Rutilius in exilium eiectus est,
habitam, satis conStat. Argumentum Orationis Obscurum.
Diomedes p. 372. P. Rutilius de vita sua: Uniuria ostentata est. Item Pro Liacio Caerucio ad Populum ex hoc derivavit participium: quod ego me sPero
Ostentalia esti legendum ostentia est, quod quivis Diderat, Dio. media locum legens attente. Duebner. Item pro L. CaerticiOJ Priscianus T. l. p. 493. Cato 'ro L. Caε- scire ad ρυulvmr Quod ego me ερero ostenturum. Maiansius P. 15 adnotat . iasioc fragmentum perperam Catoni tribuit Prisciantia, eum Diomedi antiquiore potius credere debeamus. - Cons. supra p. t 37.
6. Oratio pro se repetundarum contra public3 nos.
Causa celeberrima acta est a. 662 92). Cons. Clinton ad h. a. Perigonius Anina a d. hist. p. 58. Iad-Wig ad Asconium p. 110. Rutilius optimatium erat et pro senatu stetit. atque illis temporibus ii, qui causam Optimatium defendebant, magna Pericula experti sunt, Propterea quod iudicia penes homines populares, id est, adversarios optimatium erant. Cum igitur nutilius, Q. Mucii Scaevolae Ρont. ma X. legatus a. 659 95), in Asia provincia publicanos, adversa rios optimatium , Offendisset et fenerationem iniuriasque eorum cohibuisset, hi irati litem ei Romam reverso a.
662 92) intenderunt, atque a iudicibus, qui publicanis
288쪽
Livius Epit. lib. 70. P. Rutilius, vir summae innocentiae , quoniam legatus Q. Mucii proconsulis a publicanorum iniuriis Asiam defenderat, invisus
equestri ordini, Penes quem iudicia erant, repetundarum damnatus in exilium misSus ESt. Velleius 2, 13. Drusus senatui Priscum restituere cupiebat decus et iudicia ab equitibus ad eum trans erre ordinem: qui1'Pe eam Potestatem nacti equites Griacchanis legibus, cum i/r multos clarissimos atque innocentissimos Diros saeDissent, tum P. Rutilium, υirum n n seculi sui, seci omnis aeυi Optimum, interrogatum lege restetundartim, maximo cum gemitu cioitatis damnaOerant. Cicero Bruto c. 30. Riatilius innocentissimus cum in iudicium vocatus esset quo iudicio convulsam Penicias scimus esse rem Publicam , cum esSent eo tempore eloquentissimi viri L. Crassus et M. Antonius consulareae, eorum adhibere neutrum υoluit.
Dixit iPse pro Sese, et pauca C. Cotta, quod Sororis erat ilius. Sed Q. Mucius enucleate ille quidem et Polite, ut solebat, nequaquam autem ea vi atque copia, quam genus illud iudicii et magnitudo causae postulabat.
C. CottaJ C. Auro lius Cotta, de quo infra dieemus. Q. Muciuat Q. Mucius Scaevola pontifex maximus, non Seaevola augur. VId. Onomast. Tullianum. p. 407.
Cic. p. Fonteio c. 13. P. Rutilius ipse, homo sanctisSimus et temperantissimus, multa audioit in Sua cauSci, qHae ad SusPicionem stuprorum, ad libidinem pertinerent. Cons. Cic. de orat. 1, 53. P.
Scauro 1, 2. Quintil. XI, 1, 12. Orosius 5, 17. Florus 3, 17. Iudiciaria lege Gracchi diviserant
Populum romanum, et bicipitem ex una fecerant civitatem. Equites romani tanta Potestate subnixi, ut qui fata fortunasque Principum haberent in manu, interceptis Dectigalibus peculabantur Suo iure rempublicam. Senatus exitio Metelli, damnatione Rutilii debilitatus omne decus maiestatis amiserat.
289쪽
Valerius Max. 2, 10, 5. Quid damnatione, quid exilio miserius' Atqui P. Rutilis consPiratione publicanorum Perculso auctoritatem adimere non Dalue runt. Cui Asiam petenti omnes provinciae illius civitates legatos secessum eius OPPerientes obviam miserunt. Exulare aliquis hoc loco an triumphare
iustius dixerit ' Dio Cassius Fragiit. Dei res c. N. 106, 107, 108. N. 236 in Versione Talatii.
7. Oratio sicla ad Mithridatem regem. Constat, hellum Mithridaticum a. 666 88 erupisse. Mithridates rex cives romanos, in Asia de gentes, interfiei iubet. Malevoli ridiculum sPargebant rumorem, quasi Rutilius exul odio patriae Mithridati persuasisset, ut tale crimen committeret. Plutarchus v. Pompeii c. 37. Θεοφάννὶς δε καὶ Ρουτι-λioυ λογ ον ευρεθι ναί φησι παροξυντικον επὶ τὴν αναioεσιν των ἐν 'mice fraus celων. ὁ καλως ει καὐουσιν οἱ πλεῖστοι κακολio ευμα του θεω ἄνους εἰναι, τί χα Mεν Ovdis avrύτων ' Ρουrιλιον εοικοτα ρασουντος , εικος di καὶ δι cIIourri ιυν, ου TOν πατε λα παι πόνηρον ώπελιζεν ὁ ' D-τιυος εν ταῖς iITOPiως.
λογονJ orationem intelligendam puto, nec aliter Maians ius p. 13. Heeren aule in in libro de sontibus Pluta Pelii p. 165 litteras sive epistolam tradit. Quomodo autem cunque res se haheat , Plutarchoassentior, qui a Theophane hane narrationem inepte fictam esse scribit.
XLII. C. Flavius Fimbria. Quaestor a. 633 12s), tribunus pl. a. 639 115 , postquam anno Priore repulsam tulisset, aedilis pl. a.
Consulatus certus, reliqui magistratus incerti et a Pighio ficti. Cicero Bruto c. 34. C. Fimbria temporibus iisdem iere, cum C. Graccho, Scauro et Rutilio) sed longiti,
290쪽
aetate provectus, habitus est sane, ut ita dicam, truculentus, aver, maledicuS, genere toto Paulo er-υidior atque commotior, diligentia ramen et virtute animi atque vita bonus auctor in senatu. Idem to rabilis patronus nec rudis in iure civili, et cum virtute tum etiam ipso Orationis genere liber, cuius orationes pueri te g eb a mus, quas ram reperire Dix
Cic. de orat. 2, 22, 91. Furius nervos in dicendo C. Fimbriae, quos tamen habuit ille, non assequitur, Orrs Pravitatem et Derborum latitudinem imitatur. Oratio pro se contra M. Gratidium. C. Flavius Fimbria praetor provinciam Sortitus a. 645 109), et ex provincia reversus a. 648 106) reus est factus repetundarum a M. Gratidio, sed absolvitur. Pighius i. a. p. 142. Valerius Max. 8, 5, 2. Cic. Brut. 45. M. Gratidius accusavit C. Fimbriam. XLIII. Titus Albucius.
Tribunus pl. a. 642 112), aedilis pl. a. 645 109), praetor a. 648 106 , et Sardiniam provinciam obtinuit a. 649 s105), unde reversus a. 651 103) repetundarum
accusatur et damnatur. Albucium doctum hominem fuisse, nec solum Orationes, sed etiam libellos Luciliano charactere, id est, satiras, scripsisse, constat Varro de re rust. 3, 2. , eiusdemque fit mentio apud Frontonem p. 171. Albucius poeta aridus, Lucilius gracilis. Cicero Bruto 35. Doctus etiam graecis T. Albucius vel potius Paene graecus. Loquor ut vinor, sed licet ex Orationibus iudicare. Frait autem Athenis adolescens, Periectus Epicureus evaSerat, minime aptum ad dicendum genuS.
T. AlbuciusJ Lueius appellatur in Varrone de re rust. 3, 2. Sed Titum verum esse doeuit Beter ad Cie. p. Scauro p. 202.