Commentarii de Bononiensi Scientiarum et Artium Instituto Atque Academia

발행: 1783년

분량: 606페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

faciunt, in munere quisque suo versarentur, ad Senatum retulere. Comprobata res est Senatus auctoritate, statimque Professores facti aura Bassia Iosepia Verati uxor, Seba stianus Canterganus, qui idem erat Instituti, WAcademiae a Secretis. Inter hos sic convenit , ut quae physica pars arctiorem cum geometria conjunctionem habet, eam sibi sumeret Canterganus, qui in mathematicis valde delectabatur; quae vero plura, conquistioraque Sperimenta requirit, Bassiae tota esset, cujus cognita jamdiu , perspectaque erat cum rerum ipsarum scientia, tum experimentorum capiendorum industria, in quibus vel a prima juventute cum omnium admiratione se se exercuerat . Eo in munere anterganus adjutorem habuit Ioannem Laurentium Bona cursum , probatum medicum, hominem physicarum machinarum experientissimum, qui operam suam in re physica administranda Galeatio is Balbo multos annos tribuerat Bassia habuit Ueratium , dignum sane qui Professor numeraretur; sed antiquius ei fuit, jucundiusque uxoris socium se esse, quam

Professorem ab uxore divisum. Nunc me temporum ordo ad militarem architecturam vocat. Huic cum ad annum usque septuagesimum sextum supra millesimum septingentesimum praefuisset per quam diligentissimae Gregorius a salius, vereri idem coepit, ne parem et , ac ante, praebere imposterum assiduitatem non posset, modo senatoriis muneribus impeditus , modo etiam curis privatis non levem enim operam ab eo administratio requirebat rei familiaris , qua non mediocriter ex testamentis auctus fuerat, unde ad eum nomina etiam is cognomina manarunt, quibus nunc utitur, Philippus Maria entivolus Paleotius. Itaque eo , quem diYimus , anno socium sibi laboris, seu, ut vulgo loquuntur, coadjutorem in Instituto postulavit; non est enim ad id munus adsutor lege constitutus obtinuit vero quem ma Xime cupiebat, Perrum andium, juvenem liberali indole praeditum, litteris, praesertim mathematicis studii: praechare excultum. Tali socio

adjutus potuit deinde Casalius in publicam rem, priuatam omni cura, cogitationeque incumbere, nec ullam in partem instituto deeste.

Venio jam ad id, quod non sine magno dolore possum Commemorare. Nam Francisco Maria anotio sublato, quali

22쪽

nos orbati sumus amico, vel potius parente quantum Instituti, atque adeo universae litterariae reipublicae lumen est exstinctum' Annum agebat octogesimum sextum prospera adhuc senectute utens , quantum quidem homo , qui tenui semper valetudine fuerat, studiisque indulgebat suis , a quibus numquam discesserat; cum extremo autumno anni millesimi septingentesimi septimiis septuagesimi pectoris rheumate affectus est, ad quod erat paulo proclivior. Minus sibi cavendum a morbo putavit, e quo saepe alias feliciter evaserat, maluitque suis ipse viribus fideres, quam per medicum , amicosque, ne vitam suam in discrimen vocare vellet, Xorari. Interea gravius laborare , febre teneri, eoque adduci, ut e lectulo surgere non posset. Omnia tum , sed sero, nequidquam, adhibita remedia . Viribus sensim deficientibus, ite natali Domini paulo post solis occasum pulmonis inflammatione consumptus est. Integra ad X tremum usque fuit mente, mortemque summa animi constantia obivit: sngulari enim fuerat in Deum, beatissimamque Virginem pietate , semperque persuasum habuit, eos insanire, qui hominum litteraturam eorumdem incredulitate metiuntur. Vivus honores omnes

consecutus erat, quos secundum nobiles consequi civis potest ejusdem mortui memoria honore principum Unsecrata est. Atque ibi visum, quam fuerat Zanotius omnibus carus.

Nam cuncti nobilium, civiumque ordines aere collato, funus ei fecerunt pompa prope regali, cui ad decus a Raptissimi

civitatis magistratus interfuere marmoreum monumentuna

nobilissima forma in Scientiarum Instituto ponendum curarunt. Hanc tantam illi gratiam aurei ejus ad praestantia in litteras merita adjuncti mores pepererunt. Vix autem dici potest, quam elIet sermo ejus urbanus, humanitatis sale conspersus. Quare nihil ejus consuetudine jucundius quam propterea clarissimi quique vel litteris , vel genere , vel dignitate viri cupide requirebant. Quorum sane multos possem honoris causa nominare sed instar est omnium is, cujus conjuncta cum imperio praesentia urbs haec, totaque nostra provincia perfruitur, gnatius Boncompagnus Ludovisius Cardinalis amplissimus. Hic enim, ut est in philosophia, historia, omnique politica, digna viro principe eruditione, quod Vere dicimus, versatissimus, non solum quibus diebus Academiam illam suam, quam ad has ipsas res excolendas

sibi

23쪽

COMMENTARII.

constituerat, convocaret, sed quam saepissime poterat, aetate licet florentissiana, senis optimi societate, convictu utebatur. Verum de anoti qui plura cognoscere cupit, commentarium de ejus vita legat in omnium ejusdem operum editione , quam , dum haec scribimus Goseph Lucchelinus , homo diligentissimus, typis elegantissimis concinnat, multa, ut ante numquam prelo commissa fuerant, complectentem. Nostrum est de eo illa narrare, quae ad Institutum pertinent quo etiam in genere multa haberemus dicenda , quo rum summa tantum Capita attingemus.

In academicorum numerum ab anno jam usque millesimo septingentesimo decimo octavo relatus, quo tempore re CenS fuerat ad Institutum adjuncta Academia , ad hujus formam poliendam , exornandamque, ad Instituti rationem plane

accommodandam non mediocrem operam contulit. Cum

biennio post Instituti biblliothecae praepositus fuerit, etsi id

muneris annis non plus tribus retinuit, tamen librorum Catalogos duos per summam diligentiam confecit. Creatus deinde Instituti, Academiaeque a Secretis primus inlii tui res in utroque gestas litteris mandare se una cum Academico rum opusculis ederes qua quidem re Instituti Acade natae celebritati studens immortalem sibi ipse laudem comparavit. Neque a Secretis tantum se praebuit aliorum inventa describens , sed academici quoque partes obiit, atque ut erat non solum mente nitidissima, plane ad elegantiam facta , Verum etiam ingenio praestantissimo, acerrimoque, multa ad disciplinas illustrandas de suo protulit. Quamquam non mi

norem ex scriptis aliis, quae Xtra Academia tomos ne pauca, ne uno in genere emisit, est claritatem consecutus quibus hoc ipso, quod jam constanti sunt celebrata fama , non

est cur hic moremur. A Secretis fuit annos tres quadraginta, donec scilicet Beccario mortuo Instituti Praeses est renunciatus. Hujus enim sedis, quae post Senatores Praefectos prima est , dignitati cumulatius prospicere se non posse Senatus putavit, quam si in eam anottum collocaret quod cum faceret, id etiam, quod in primis cupiebat, consequebatur, ut in eum hominem , a quo tantus ad Institutum, patriam splendor manavit, gratus, ut erat, sic etiam haberetur. Iisdem de causis sedem illam postea tenuit Eustachius Zanottus, qui Francisci erat fratris filius, homo cum fami-

24쪽

io COMMENTARII.

liae nomine, tum vel maXime propria Virtute clarus Is ergo, haec nobis scribentibus, nitituti erat Praeses, simul in pecula Aitronomicam rem, quae illi jam inde a Manfre- dii obitu commillia fuit, ea cum laude admini lirabat, ut summo , cui successerat, viro par haberetur Zanortum suum adhuc reposcebat Academia, quasi non fas esse putaret, digno immortali late homine se orbari , cum novam repente acturam fecit. Etenim anno millesimo septingentesimo septuagesimo Octavo X cal. martias subita praecox-diorum oppressio auram Bassiam interemit. Quae res eo gravior omnibus fuit, quo minus Opinata nam pridie ejus diei interfuerat Bais Academiae, quam in primis frequentabat, neque ullana adversae valetudinis suspicionem dederat . a Ximo casus hic ornamento universam etiam civitatem privavit, cui gloriosum erat feminam habere talem Totius enim philosophiae erat peritissima geometriam, atque algebram tenem bat deque his omnibus, sive latine , sive gallice, sive talice loqueretur, ita loquebatur, ut nec aptius, nec Ornatius dici posse videretur non loquebatur autem , nisi re, Woc casione id postulante modestissima quippe fuit, maximeque ab omni et minima scientiae ostentatione aliena . Sed occa- si es habebat crebras, prope quotidianas nemo enim Bononiam veniebat bonis studiis , atque artibus Xpolitus, quin de Bassia statim quaereret, eam viseret, sermonesque cum ea litterarios vellet habere. Quo in numero viri principes fitere non pauci potentissimique gentium florentissimarum domini; omnesque sic ab ea discedebant, ut ejusdem, mirarentur doctrinam is virtutes laudarent Graece etiam sciebat. Sed res ante alias physicam diligentissime coluit, quam experimentis illustrare numquam intermisit. Eamque ob rem cum libros permultos, tum vero instrumenta, .machinas omnis generis sibi comparaverat, quibus nihil ad pulchritudinem deerat, nihil ad elegantiam. His vero omnibus non sic utebatur ipsa, ut sibi soli indulgeret, aliorum non prospiceret commodo. Nam cum domi phvsicam publica auctoritate doceret, qua in palaestra auditores habuit ad extremum usque tempus frequentissimos, lectissimosque, quaecumque ad experimenta , quae, erant quotidie lura saepe sumptuosa, opus essent, ea de sua supellectili de oromebat. Cujus

quidem liberalitatis praemii loco esse ei potuit, quod vidit, suis

25쪽

COMMENTARII. suis discipulis praestantissimos Italiae physicos exstitisse . Magnum erat illi litterarum commercium cum doctis viris Xteris, praesertim physicae peritis ut mirum videatur , in tanta studiorum occupatione potuisse eam magno liberorum numero diligentissimam, quod sane fecit, se matremfamilias praebere, providentissimam. Talibus virtutibus, moribus ejus suavissimis merito factum est, ut vivens ab omnibus coleretur, honoribusque assiceretur, quales non nisi nobilibus matronis haberi solent mortua desiderium sui apud omnes civitatis ordines non facile leniendum reIliquerit Physica provincia, quam in Scientiarum Instituto gerebat , eratio ejus viro tradita est , cui adjutor datus Natali: Magnantis, homo cum sacrarum, humaniorumque Ilitterarum studiis, quod commune est illi cum optimis fratribus , excultissimus, tum vero in physicis , mathematicisque disciplinis longe versatissimus.

De iis , qui suam in Scientiarum Inlii tutum peram Onserunt, haec praecipua erant, quae habebam dicenda . Si qua sint alia scitu digna, ne nimis hujus magnitudo voluminis crescat, ea in septimum tomum ejicimus.

De iis , quae I situto ad facultates varias ampli scandas accesserunt.

R Ccessiones Instituto factae sunt intra non multos annos

nec paucae , nec leves , partim multorum liberalitate partim Senatorum Praefectorum providentia, quas in unum caput congero , singulas attingens quantum satis est , ut vel Instituti incrementa appareant, vel noster erga tot bene de illo meritos gratus animus perspiciatur. Ab eo XOrdior, quod non unius doctrinae commodum respicit, sed omnium. Quis enim hanc hodie laudem librariorum arti deneget, quae

vulgo typographica appellatur P Quam fuit se e re Instituti

hanc artem in ejus sedes importari , senserant ampridem Senatores Praefecti sed uominus importaretur , multa obstabant. Consilium tamen illi numquam dejecere quin etiam pro ut occasio ferebat, quidquid ad eam rem conducere videretur, longe quidem, sed diligenter providebant. Cujus sane diligentiae fructibus sensim maturescentibus, tandem hoc

a ipso

26쪽

ipso, quo scribimus, anno perfici res potuit incredibili eum

Academiae totius, tum singulorum academicorum plausu,

qui posthac nitidissimis typis eorum potissimum commodo invectis, quaecumque litteris mandabunt, edere nullo negotio, quam promptissime poterunt. Locus typographiae amplus aeque ac elegans datus est in aedibus instituti inferioribus sub majorem bibliothecam . EDfinxit charactere Franciscus arattinus, bono ni niis homo, mira ad hanc artem dexteritate: torcularia vero, quae aptisssima essent, construxit Ioseph runium, cujus cognitam ammdiu perspectamque Institutum habebat machinarum vel ex cogitandarum , vel perficiendarum industriam. Ipsum denique Omnium sive operum , sive operarum regimen homini diligentissimo, atque typographicae rei peritissimo, Petronio a Vulpe, demandatum eis. Ne quid vero ad elegantiam deesse se insigne datum , quo librorum , qui imprimerentur, frons ornaretur: tria refert numina, Apollinem, Minervam, Mercurium , ad artium scilicet, disciplinarumque, quas Institutum uno quasi domicilio complectitur, societatem significandam.

Neque illud minus provide constitutum , ut bib Iliothecae

fines amplificarentur. Quamquam enim eos, Circumspiciens amplissima os jam esse diXisses, tamen usque adeo crevit libro-TUm numerus, ut licet butei plerique duplicem haberent Voluminum seriem , alteram pone alteram, quam plurimi adhuc libri sedem non invenirent; qui propterea nec Ommo de jacere , nec sub manu esse poterant. His ergo rite collocandis Xystus exaedificatus super eum, qui statuas habet, Prorsus similis, ut etiam ordinis pulchritudo adesset, regione alterius, qui jamdiu unam quasi bibliothecae appendicem efficiebat Plutei quoque satis eleganti forma constru-oi, apteque dispositi

Ea res aliud etiam commodum attullit nam parietes supra pluteos as quot ex illustrium virorum imaginibus, quas Ludovicus Monte sanus de blbIliotheca , cui cie est , pluribus nominibus optime meritus quotidie comparat, Scipere o terunt, quibus coeperat jam Opportunus locus desiderari Sic unum cons Ilium rebus prospexit duabus , bibliothecae, pinacothecae Crescit enim haec in dies tum Monte fani, ut

dictum est, industria, tum civium studio , qui suorum imagines

27쪽

gines vel ultro , vel ab illo invitati ad Institutum deserunt.

In his commemoratione maxime dignus est Philippus Herculanus Bononiae Senator amplissimus, idemque . R. I. Princeps, qui non solum imagines majorum suorum omni ex parte praeclaras OnaVit, verum pro singulari, quo litteras prosequitur, amore aliis etiam muneribus Inititutum affecit. Sed nullius in omni Instituto provinciae tanta videntur exstitisse incrementa , quanta anatomicae . Quae cum antea solius osteologiae, atque mystiologiae finibus contineretur, ut sculptores dumtaxat, pictoresque ad se allicere videretur, nunc latissime ad omnes patet humani corporis partes , chirurgos quoque , medicosque etiam dissiciliores invitare potest . item admodum res adta sit paucis exponam Anna Morandi a Joannis ango linii uxor , cum is ellio

an atomicas statuas, quas omo commentariorum secundo descriptas legimus , iungenti operant suam praestaret, desiderio

eXarsit animum ad sculpturam, atque adeo ad anatomiana

adjungendi . In his brevi tam longe processit, ut non solum Lellio, si opus fuisset, operam, ipsa navare suam posset,

sed conquisitiores etiam humani corporis structuras cera quam aptistin ne imitari. Itaque tabula complures sibi effecit sensuum organa ad naturam X primentes, quas ita videre Cupientibus explicabat, nihil ut vel operi ad veritatem , vel artifici ad plenii simam anatomicae scientiae cognitionem deesse videretur. Ad haec accedebat nativus quidam mulieris dicentis oris decor, singularis sermonis perspicuitas, praeclara de nique animi ad modestiam , ad pietatem is ad urbanas quasque virtutes egregie a natura informati significatio. Quo factum est , ut Cum omnes ejus admirarentur doctrinam , deXteritatem que , praesertim animadvertentes , nihil tam a muliebri ingenio alienum videri , quam non modo inter cadavera quo tidie versari, sed etiam , ut an polini faciebat, eadem Ontrectare , atque ad molitiones suas apte dissecare tum vero Senatus iis docendi facultatem dederit, annuam e Cuniam ex magnis vectigalibus assignarit Hye magnam feminae famam confecerant nec quisquam optimarum artium studi Osus iter Bononia faciebat , quin eam adiret possemque non paUCOS Commemorare Viros principes, quorum fuit domus ejus nobilitata interventu. Nullum etiam fuit. tempus, quo

non opus aliquod urgeret, quod conficiendum exteri mandassent

28쪽

14 COMMENTARII.

dassent aut privati homines, aut publici litterariae rei magistratus. Inter haec tamen numquam deititit omelticam anatomicarum rerum supellectilem X polire ac locupletares quam denique ita perfectam habuit, ut non solum adulti hominis

parte omnes, earumque incessum , convenientiam affectionesque varias exprimeret, sed diversarum etiam aetatum progressiones, atque de ipsa foetus incrementa, .cum matre conjunctiones mirifice aperiret. Quibus omnibus , ne quid ad absolutissima una anatomiae cursum conficiendum desideraretur, nitrumentorum , quibus ea ars utitur, praecellens nitor forma apparatus insuper adjungebatur. Paraverat haec sibi omnia Mango linia nemine adjuvante maritus enim mature decesserat iisdemque utebatur donii suae, quae numquam studiosis non patuit. Quod cum multos annos fecisset, tandem accidit, ut Hieronymus an utius Senator gravissima us, omniumque rerum, sive quae ad vitae commoda, sive quae ad magnificentiam pertinent, studiosissimus, oculos ad hanc supellectilem converterit, tamquam ad

rem , qua OUum , ne vulgare ornamenti genus suis illis nobilissimis, ac prope regiis aedibus addi posse intelligebat itaque de ea re cum Mango linia egit, neque ita mulio post convenit. Tota ergo supelle in anutianas aedes importata est; quo eodem mango linia commigravit, quo illius esset custos, eam , ubi opus esset, poscentibus demonstraret. Nem autem fuit, cui totum id consilii non valde probatum fuerit, cum videret feminae de patria meritissimae opera tam nobili in sede collocata. Tamen dubium noli est, quin Senatores Instituti Praefecti in ipso maluissent Instituto. Quod tum vel maXime apparuit, cum , an ZOlinia mortua, omni statim ossicii genere provocare an utium institerunt, ut universum illum apparatum Instituto concederet. Neque vero se diu passus est rogari an utius, ut ne studiosorum, Instituti , totiusque patriae commodo suum anteponeret. An no igitur millesimo septingentesimo septuagesimo sexto tota Manetoliniana supelle ad Institutum delata est in eo conclavi locata, quod statuis a Lellio confectis, ceterisque ad Osteologiam , lysiologiam oue pertinentibus adjacet Physicae

machinae , quae conclave hoc ante tenebant, in aliud translatae sunt, aptis ad id constructis armariis in illud scilicet, in quo physicae exercitationes habentur, quod vacuum forte

erat a

29쪽

COMMENTARII

erat, primumque ad sinistram occurrit in majorem Instituti aulam ingredienti. Anno prOXimo ad I id jun. Aloysius

Galvanus , cui haec provincia credita est , Oram Senatoribus Praefectis magna auditorum frequentia de anatomia in ango- linianis tabulis tradenda praesitus est cujus elegans sane oratio typis fuit deinde impressa. Ceterum eo etiam nomine aequum erat, ut in Bononiens Instituto Manetolinianum opus conderetur, quod ejus laus non minima est, primum facile inter cetera ejusdem generis toto orbe exstitisse, o femina fuisse

factum , a Bononienss.

Hic tacendum non est de singulari ii V Pontificis Maximi beneficio, quod ad praeclaram ejus tum in urbem

hanc nostram Institutum, tum vero in Optimas quasque artes, disciplinas voluntatem declarandam plurimum valet.

Nam cum omnia, quae adhuc descripsi , Instituto addi sine magna impensa non possent, cui longe abesset, ut ejusdem

facultates suffcerent, Summus Pontifex , vi dum Senatorum mente cognita , ultro concessit, ut in eam rem pecuniae X magno vectigali erogarentur, quae Superiorum Pontificum auctoritate in alios usus essent perscriptae. Itaque propter tanti Pontificis recordationem , quam adjunctam habent, D sicitur nobis partarum rerum usus cum probatior, tum multo etiam jucundior.

Ad Instituti incrementa illud quoque referri debet, quod chymicae sedibus amplificatis, eisdemque omni vasorum genere auctis, nec non aptissimis multiplici forma constructis furnis , clibanisque , totum ejus artis curriculum non, ut ante, plurium annorum spatio , sed biennio conficitur. Id scilicet oneris Senatoribus Praefectis procurantibus suscepit eximius illius scientiae rosess r incentius Putius, si modo sibi liceret, non intercise , ut Professi, res plerique faciunt, sed in singulos dies per menses duos artium , aprilemque suas habere exercitationes quod illi Senatus discentium utilitati prospiciens quam libentissime concessit. Ad novam hanc institutionem aggressus est Putius V non mari anno millesimo

septingentesimo septimo, septuagesimi quo die, Senatores solemni oratione de consilio laudavit, totan incepti rationem aperuit. Eventus deinde consilii ejusdem opportunitatem mirifice indicavit. Nam frequentis si in auditorum, spectatorumque conventu fuerunt Putii Xercitationes deinceps Celebratae. Si-

30쪽

16 COMMENTARII

Similibus de causis coepit illustriori esse loco etiam aristiquitatis studium. Nana quod uno Conclavi fuerat conte tum, nunc praeter illud duobus aliis utitur id quod satis quanta sit additarum rerum copia , declarat wJacobus Tatius Blancanus, qui eidem, ut superiori tomo dictum fuit, praeest, Praefectorum invitatu hoc sibi sumpsit, ut ne imposterum Instituto desit novum , atque ad nostra aetatis ingenium a Xime accommodatum Xercitationum genus. Senatus universus Blancani voluntatem gratam habuit, ratamque.

Diebus igitur , quibus Professores ceteri ad suam quisque artem tractandam Institutum adibunt, Blancanus veterem posthac eruditionem explicabit, incidetque ejus exercitatio in illam horam , quae Olim hymica fuerat destinata.

Cetera , quae Instituto accessere Ornanaenta, commodius

narrare posse videor, si illos, qui sua ei sunt largiti, commemorem, quam si conclavia ipsa, quae ornata sunt, percurram. Saepe enim multa unius Ornavit libera Ilitas, de quo propterea esset pluries dicendum. Hoc in numero maxime enituerunt inter nostros Iacobus Bartholomaeus eccarius, Ferdinandus Bassius Urbanus vero Savornianus inter Xteros nisi si est is etiam in nostris habendus; nam licet Venetiis gente patritia, multoque clarissirma ortus sit, tamen aetatem fere totam Bononiae ipse transegit, , quod majus est, avorniana gens bononiens civitate est donata. Beccarius praeter bibliothecam, ut privati hominis, copiosam librorum delectu insignem , ut erat etiam liberalium artium diligentissimus, ingentem sibi comparaverat numismatum vim , quorum esset laus non tam in vetustate, quam in operis artificio posita. In his pleraque ea , quae auctorem habent celebrem illum Ferdinandum Santurbanum qui sub hujus initium seculi unus inter omnes florult. Cumque praeter alia multa auctor hic omnia illa, quae ad Lotharingi Duces pertinent, effecerit, in hoc fortunatus fuisse Beccarius videtur, quod horum eum fugerit plane nullum. Idemque ab oblivione complura vindicavit egregia CarraC-ciorum , Nicola ab Abate, aliorumque hujus modi pictorum opera , quae ille fecit, ut Dominicus ratia, homo delineandi arte in primis clarus , summa fide X scriberet, antequam vel tu , vel coeli inclementia , vel aliis de caus deperirent. Haec omnia, quae quamdiu vixit carissima habuit,

SEARCH

MENU NAVIGATION