장음표시 사용
41쪽
animadversone digna sunt, vesicae scilicet natatoriae, quaedam e dorso utrinque pendentes laciniae. Laciniae hae ab aliquibus pro adipis receptaculis habitae , in longum per totum protenduntur abdomen , in cujus medio latiores sunt, in extremitate inferiori brevissimae, sensimque decrescentes . Easdem non dubie ex innumerabilibus perexiguis globulis maculam in centro ostendentibus constare vidit Mundinus , aequalibus illis quidem pestici dis iquos communis quaedam tenuissima , sed valida membrana obvolvit, sanguineis vasis referta non solum globulos illos nectens alios cum aliis , sed etiam lacinias ipsas ad dorsum alligans. Haec laciniarum structura tum vel maXime conspicua fit, si in atramento laciniae paulisper detineantur, postea limpida abluantur aqua . Atramento enim ita cellularis membrana, quae globulis interjacet, infecta relinquitur, ut hi praesertim lente adhibita , appareant manifestissime Natatoriae vesicae ad dorsum inter renum productiones intestinum, .stomachum sitae sunt duae quidem , si Nee damium sequimur, superior una, altera inferior; sed non plus
una , si sequimur Redium, qui superiorem pro simplici habet canali. Inferior argenti, Vel potius margaritarum nitorem praesesert e tribus constat membranis , duabus propriis cellulari natura praeditis , una communi a peritonaeo ducta Ad interiorem ejus superficiem , quamvis attentum se praebuerit Mundinus, miliares glandulas, quas Redius memorat, nullas videre potuit, sed bullulas solum aereas in mucoso humore , quo superficies illa scatet, deprehendit, quae folliculorum speciem aemulantur. Superior autem sive canalis, s. vesica ab oesophago descendens medium petit vescae inferioris, ibique in eam oblique aperitur. Membranas habet tenuiores, pellucidas; qua vero in vesicam inferiorem hiat, duo occurrunt rubra ovatae figura corpuscula granum majoris tritici aequantia , intus pulposa, duriuscula, friabilia, quorum tendineae Xtremitates una Cum sanguineis vasis quibus sunt instructa, per vesicae inferioris membranas diffunduntur. Nescit Mundinus qua ratione corpuscula haec glandulas vocat Needam ius . Redius nihil de eorum natura docet. Omnino dissicile esse ait Mundinus, quem in finem
data sint, definires addi etiam potest, si quid judico , ad id
quod hic quaeritur, non necessarium
42쪽
Cognitis, perspectissique anguillarum visceribus ad eam,
quae tradita sibi fuerat, perlustrandam se convertit Mundinus . Viscera statim recensuit invenit Omnia , eaque rite constituta, si modo natatoriam vesicam Scipias, quana frustra quaesivit. Hujus locum tenebat corpus plane insolens uncias fere quatuor in longitudinem, plus una in latitudinem patens, paulo minus una in altitudinem. viii hoc corpus esset vesica ipsa natatoria in cirrhum ampliata non sinebant dubitare, locus, quem tenebat duo ei arcte adhaerentia corpuscula rubra , quae modo indicavimus, membrana , qua obvolvebatur, pulcherrime argenteum nitorem referens, denique interior ipsa corporis structura minus ordinata , sed e cellularibus, nitentibusque intricatis fibris conflata. Quod si corpus hoc cum eo comparetur , quod tamquam OVOrum receptaculum in anguilla a se repertum Vallis nerius descripsit, atque figura repraesentavit, nihil sane ad absolutissimam inter utrumque similitudinem desiderabitur. Non
locorum , quae occupabant, convenientia, non colorum On-
sensio , non magnitudinum aequalitas , non denique superficiei Conditio , quae in utroque innumerabilibus inaequalibus, inaequaliterque pars sphaeris, quasi margaritis totidem scatebat. Unum dumtaxat videtur non convenire. Nam a Uallis nerio proposita con non solum in superficie, sed sectionem in longitudinem referens, ponit sphaeras illas etiam in parte corporis interiori, contra ac Mundini fert observatio. Verum discrimen hoc , quod facile conis vitio verti potest, minime attendendum censet Mundinus, praesertim cum Vallis nerius figuram explicans, deque insolito illo corpore diseserens numquam internas sphaeras commemoret. Quid quod Vallis nerius idem cetera describens anguillae illius viscera, nusquam de natatoria vesca mentionem facit Non dubitat ergo Mundinus , quin corpus a Vallis nerio Observatum morbosa fuerit,is tumore affecta ejusdem anguillae vesca natatoria . hi post , ovorum sedes in anguillis, nequidquam ante perquisita , allis eri denique inventa concedi nequit. Et sane indicatas modo 'haeras , quas ille pro ovis habuit, tentavit Mundinus pluribus modis visurus an idipsum iis accideret, quod vis accidisset. Verum nec igni traditae crepitarunt, nec macerationi commissu tumuerunt , nec sciis enucleum ullum prodidere.
43쪽
At si animalia quaeque, quod nemo laodie in dubium
vocabit , ex ovis gignuntur, quae tande in est in anguillis ovorum sede. Porro quacumque in parte sateant earum ova sunt ne vi paris annumerandae anguillae , an viviparis P Erant
quidem hujusmodi quae itiones a Montii, atque Mundini proposito sejunctae, quibus satis erat tumoris in sibi creditae
anguillae ventre Occurrentis naturam aperuisse . Sed fecit eorum diligentia, atque a Mundino praesertim in anguillarum visceribus Xpendendis posita cura, ut has etiam complecti quaestiones potuerint. Enimvero laciniarum , quas supra descripsi , situs, forma , atque structura injecerat Mundino suspicionem, iisdem ovorum sedem contineri. Sed ab hac eum sententia duo maxime deterrebant, celeberrimi Malpighi auctoritas, .laciniarum ipsarum color non sunt enim Malpi-ghio laciniae illae nisi striae quaedam adiposse: adipis erat
indicium color earum subflavus . Res ergo erat Xperimenti dijudicanda. Laciniae primum in aqua detentae sunt; quae cito intumuerunt, globulique , e quibus constabant, magis facti sunt diaphani id quod Iliorum piscium ovis evenire solet maceratione vero separatis membranis globuli fundum assis petiere. Deinde ebullienti aquae traditae quo factum est , ut globuliis obduruerint statim, destructis membranis , quae eos colligabant, facillime alii ab aliis sejungerentur; quae res ceterorum piscium ovis similiter accidunt. Denique in accensos carbones conjectae statim vero, quod Aristoteles ipse docet esse ovorum piscium proprium , globuli igne elisi crepitarunt. His compertis potuit jam Mundinus alpighii, hominis ceteroqui gravissimi auctoritate minus permoveri. Restabat adhuc dissicultas ab laciniarum colore ducta. Ea que ut quanti facienda esset appareret, oportebat adiposae cellularis structuram diligentius investigare, atque cum stru etura laciniarum conferre. Se itaque retuli: Mundinus adstria pinguedinosas , quae in anguillis a stomacho pendent, intestinum , renesque circumplectuntur. Has micros copio armatus quam accuratissime lustravit. Structuram in iis invenit simplicissimam ex cellullis aequalibus , minimis, quae , si vividiori lumine collustrentur, guttulas oleosas manifeste produnt. Eisdem diuturna maceratione subactis, globulus
nullus visus est vasis fundum petere bene vero pinguedo du
44쪽
3 COMMENTARII. ra facta est, albida .friabilis; quod quidem est pinguedi
nis omnium animalium proprium. Ergo hisce striis, structura est longe alia , .maceratione multo aliter evenit, ac laciniis. Sed, quod dissicultatem omnem tollere videtur, cum Mundinus macerationi iterum lacinias commisisset, animadvertit, disjectis, fundumque petentibus globulis, membranis, quibus illi nectebantur, pinguedinis nonnihil inesse. Id scilicet, avum colorem laciniis .fraudem Malpighio, aliisque fecit, putantibus lacinias mera esse pinguedinis receptacula.
His cognitis nullus Mundino videtur relinqui dubitandi
locus, quin ovorum sedes sint anguillarum laciniae Huic se ultro sententiae adscribit Montius cum Mundini ductus diligentissimis observationibus, tum vel maxime permotus militudine non levi, quae inter anguillae lacinias, delinea tam Redio ovorum sedem in muraena, pisce tam anguillae assint, quam qui maxime , intercedit. Quamquam plurimum valet apud Montium etiam conjectura, quam olim on deletius fecerat, in anguillam fortasse ea convenire, quae Aristoteles de congri foetura tradiderat , quae Cum in utero pingui obeso minus pateat, tamen crepitatione in igne, attritu sub digitis manifesta fit. Quae cum ita sint, facile oviparam esse anguillam conficit Montius. Nam qui pisces ovorum sedem ita habeant conformatam, quemadmodum anguillas habere Mundinus comperit, Os vi paros esse constat. Quod si anguilla vivi para esset, uterum omnino sinum aliquem haberet, quo excipi Ova , ali, in vivum animal explicari possento tale autem viscus Mundino, quamvis diligenter inquirenti, nullum se se obtulit; nam folliculum intestino subjectum , proprioque meatu instructum , quem Leeu enhoe hius matricem appellat, demonstravit Mundinus nihil esse aliud nisi urinariam anguillae vesicam . His omnibus accedit, quod muraena, si vera refert Plinius , ova parit ergo languilla , quae adeo muraenae est similis, ut Linnaeus anguillam , congrumque uno eodem, gemnere is nomine Cum muraena comprehendat. Cum auten
spinosi pisces cereri omnes vi pari sint, quis , nisi certissimis con Vin Catur argumentis, solam excipiendam concedet anguillam P praesertim si animadvertat, tam esse anguillarum Obolem numerosam, quam intelligi in viviparis vix posse videtur. At
45쪽
At vero Albertus Magnus, is nerum, Leeumenhoe hius denique summa auctoritate vir Carolus innaeus anguillam vivos partus edere non dubitanter assirmarunt. Ita sane. Sed quae res hominibus his imponere potuerint, eosdemque , ut ita crederent, impellere, ingeniose quidem, enucleate explicat Montius cujus sermonem eruditione plenissinum quicumque legerit, plane intelliget, nullum ab eo quaestionis conficiendae locum fuisse praetermissum. Rem enim a prima origine repetens omnia nectit, quaecumque de anguillarum ortu ad hoc usque tempus vel nostri, vel exteri in scriptis reliquerunt de eisque docte, ut semper solet, acute disserit. Atque eorum quidem , quos modo diximus, opinionem quod attinet, ponentium anguillas eis vivi paras, animadvertit Montius, varia lumbricorum genera in dissectis anguillis non raro occurrere, quae ab Redio, allis erioque diligenter notata sunt eorum alios intestinorum caUum tenere,
alios in vesica natatoria sedem habere quod vero apud nos majorem adhuc auctoritatem habet, nonnullos addit se ipsum suis oculis vidisse. Quo posito parvulas anguillas, tum quas e matrum ventre egredientes conspexisse se narrabant ii, quorum testimonio nititur Alberti Magni Trinatio, tum quas membranulis involutas in tumido quopiam quasi utero ex anguilla extracto se invenis se ait is nerus, quis non facile credat nihil fuisse aliud , nisi lumbricos primos quidem
in alimentorum canali , alteros in natatoria vesica degentes ΘIdque eo magis credibile est , quod nihil afferunt auctores hi, quo satis appareat, non potuisse , quos pro anguillarum foetibus habent, veros esse lumbricos . Neque minus lumbricos fuisse sibi persuadet Montius , quos foetus vel ex intestino anguillae secto prorepentes, vel in cuticula quadam prope umbilicum anguillae alterius latentes deprehendi si se testatur Algotus ahlbergius, cujus maxime auctoritate ductus in suam ivit sententiam innaeus. Quod si ementiti illi foetus formam, militudinemque anguillarum praeseserebant, id quom minus ementiti essent non impedit nisi si forte e alburnis ex clupeis e percis, aliisque piscibus vivas nasci anguillas
concedere velimus, quod eorum e corpore vermiculi aliquando visi sunt egredi anguillarum persimiles Sed ad aliud vermium genus illi referendi sunt, quos
46쪽
capillo quinquagies tenuiores in denso quodam humore
vesicula, quan anguilla matricem ipse vocat, expresso detexit adjutus micros copiis suis Leeuwenhoe hius. Eos proclive est credere esse de illis, quibus humores plerique, praesertim qui ad animale corpus pertinent, scatere solent certe pro minimis anguiliis, sint quamvis iis similes , falso fuis . a Leeumen hoe hi habitos, ostendit alias altis nerius , ad quem nos allega Montius, abunde declarat ipsa sacculi: e quo
una cum humore Xprimebantur, natura, quem, ut supra diximus, Mundinus vesicam esse urinariam comperit.
Jam vero in ovi paris anguillis idipsum valere, quod in ceteris spinosis piscibus obtinet, persuasum habet Montius; id scilicet , quod ab Harve descriptum legimus, qui ponit
in utroque sexu solliculos inesse duos, eosque procreationis tempore adauctos repleri in mare quidem materia similari, spermatica laete aque, quo fit, ut lacte dicantur, in femina vero granis innumerabillibus visum fugientibus, quae e exigua grana, in principio conceptionis arcte compacta, corpus similare, Mnon alliter, ac maris lactes videmus , coagulatum Xhibent, postea tamquam minimae renulae cohaerent. Qtio posito cum anguillarum lacinia semper observatae sint ovis immaturis , mirum Montio non videtur, quod pro adipe fuerint a Malpighio habitae . Inde illud etiam intelligi possiet , quare in anguillis amplius triginta, quas secuit, nullum Mundinus sexuum discrimen deprehenderit. Sed si omnium laciniae iis, quos supra memoravimus, modis tentatae eadem Mundino praebuerunt, illas omnes anguillas feminas fuit se dicendum erit. Quae profecto res concedi vix posset, nisi alii essent pisces, in quibus nullum fama est detectum Mnenus esse, quem feminam non esse Urmari queat. Quare si quid adhuc obscuri habet anguillarum physiologia non desunt pisces alii, quibus illud idem commune sit. Uerum quorsum illa spectant anniversariae anguillarum migrationes , quibus per autumnum dulcibus aquis relictis in maris salsas se proripiunt quid vero est, quod in vivariis detenti, aditu ad salsas maris aquas intercluso, nullam umquam visae sunt fundere prolem An mares solum incolunt salum Patque in turmis illis innumerabilium mirabili parvitate anguillarum , quae adventante vere matres in pristina dulcium aquarum
loca remeantes sequuntur , mas prorsus nullus P Atqui haec dem
47쪽
dem vix habent ut propterea facile appareat, non pauca adhuc superesse ad anguillarum propagationem pertinentia, quae diligentem , acremque indagatorem requirant. Spem se fert Montius , fore ut ad hujusmodi etiam investigationes animum ipse aliquando adjungat suum quod si faciet, non dubitamus, quin ille , qua est in rebus omnibus prudentia , sagacitate , maximum lumen obscurissimis quaestionibus sit allaturus. Interea tamen non parum profecisse videmur, si quidem illa assirmare possumus, nec corpus a Uallis neri observatum ovorum sedem esse, hanc in laciniis esse ponendam , anguillas denique in oviparis esse numerandas. Ceterum optandum esset, ut capere anguillas liceret, cum procreationis instat tempus. Tum enim non modo viscera, quibus sexus uterque continetur, maturitatem adepta, lateque diffusa suam non obscure structuram proderent, sed via etiam conspici fortasse posset, qua vel a semen, vel femina ova fundit quam viam in tot anguillis, quas observavit Mundino se conspiciendam praebuisse non constat; idque, ut credi potest, non alia de causa, nisi quod erant tunc hujusmodi partes valde collapsae , a quas obliteratae. Sed nos monet Montius, extra dubium positum esse, anguillas totum procreationis tempus occultissimis latibulis absconditas transgere.
De plantis tribus ad fua genera
revocatis. TRes plantas ad Academiam circa annum millesimum septingentesimum septuagesimum attulit Ferdinandus Bassus, quae propriam in vegetabilis regni descriptione sedem
requirere videbantur, quod una nullam haberet, Ceterae haberent non suam . Earum erat una europaea eaque Bassio
florentem se se obtulit in bononiensibus Apenninis loco sudigentibus aquis paludo . Ut perpaucis animadversa ante fuerat Bolanicis , ita mirum non est , quod in eorum tabulis nec satis apte sculpta occurreret, nec suo, sed ranunculorum generi annumerata. Placuit Bassio eam Alismam partias*ο-ham foliis cordato acutis, petiolis nodoso articulatis nomi-
48쪽
nare atque cum septem innatus lis arum species enumeret, his Alismam suam addit Bassius, eamdemque post speciem quartam reponit.
Planta altera Asam incolit, ejusque semina accepit Bassius ab amico Palaestinam peragrant , quae in publico exoticarum plantarum, cui praeerat, horto statim solo commisit. Planta mirifice floruit, egregieque nostram hiemem vel sub dio sustinuit. Quam cum a nullo ante lectam fuisse Bota-nico Bassus animadverterit, nomen illico, quod esset ad ejus formam maxime accommodatum , et imposuit Psoraleam ha
D sinam , quam inter Linnae Psoraleas duas Ceismidem , με tapbyllam collocavit. Tertia erat Africana. Ea praeclare Bassii, atque Brunellii, qui Bassi tum adjutor erat, diligentiae respondit: nam perbelle in horti, quem modo dixi, hibernaculis floruit. Qua de re eo laetior fuit Bassius, quod antea hujus plantae flores
nemini olanico datum fuerat videre id quod fecerat, ut quamquam notissima esset, ab antiquis etiam descripta, tamen ad genus, ad quod minime pertinet , fuerit relata Est enim ex Bassi sententia planta , de qua agitur, elyel Taetii Prosperi Alpini, quae numquam aut pro tithvmalo, aut pro euphorbi aliqua non est habita. Contra Bassus illam aut Τurnefortita pocynis, aut, innaeanum sequens systema pen-randriis agyniis adscribendam censuit. Itaque cynanchum unum fecit, vel potius genus quoddam quas medium cynancha inter apocyna. Quo facto lac plantae degustare non dubitavit; neque enim veritus est, ne euphorbiarum more caustica , vescatoria virtute polleret. Re vera invenit illud amarum quidem is nonnihil austerum , at minime urens. Sic Bassi industria plantae duae, europaea una , altera africana , quae extra suas familias vagabantur, ad suam quae que familiam revocatae sunt tertia salica, quae obscura
erat, ignota se, genus suum patefecit.
49쪽
De ore Ianarum aquarum jalibus.
ΡOrectanas aquas pluribus medicis virtutibus pollere jam
sexcentos ante annos cognitum erat, usuque comprobatum Easdem ob eam causam magno deinceps in honore tota Italia fuisse cum scriptores multi memoriae prodiderunt, tum declarant balnea ipsa, aedes elapsis seculis eorum commodo exstructae, qui illuc, ut aquis uterentur, conflue-hant. At hymica earum principia non ante Marci Antonii Laurenti observationes, experimenta, de quibus in primo horum commentariorum tomo relatum legimus, fuisse comperta jure assarmare posse videmur. Anno autem millesimo septingentesimo secundo sexagesimo, cum Ranutiorum, qui ea loca possident, gens nobilissima balneis, thermisque illis nova commoda curaret, essentque sorte ea occasone thermae aliae detectae, quae vicini torrentis colluvionibus olim obrutae diuturna oblivione jacebant, studium excitatum est
Ferdinandi Bassii, hominis, si quis alius, ad majora quaeque suscipienda paratissimi, qui scaturigines illas omnes diligenter perlustrare, earumque aquarum naturas, affectioneschymico labore expendere instituit. In cujus quidem studii fructibus eum librum habendum esse non dubitamus, qui nitore , diligentia plenus anno millesimo septingentesmoseXagesimo elavo Romae prodiit, in quo naturalis historiaporectani montis primum exhibetur tum thermis descriptis analysis aquarum explicatur deinde medicis earum virtutibus expositis ratio traditur, qua sunt aegris administrandae ; denique de earumdem thermarum prisca origine, constanti celebritate agitur. Sed nos illa tantum persequemur, de quibus Bassius in Academia disseruit, quae ad aquarum hymicam analysim maxime pertinent. Ac primo scire convenit, septem nunc esse orectanas medicatarum aquarum scaturigines Celsiore loco juxta parvum , sed praecipitem torrentem stat illa, quae fons leonis dicitur paulo infra ad eamdem torrentis partem duae occur sunt, quarum alteram fontem puellarum, te deue De boccho,
50쪽
alteram balenum bovis vocant harum e regione trans rodirentem eumdem scatent aliae duae, quibus nomen balneum martis, balneum regale denique quadringentos fere abhinc passus meridiem versus jacent humiliori loco is juxta torrentem alium longe primo majorem scaturigines reliquae duae inter se haud magno intervallo dissitae, quae fontes dicuntur alteriuZZOlae, o rectae veteris alter. Habent hae aquae suum quaeque caloris gradum, quem in loco, ubi scatent coni ante quavis sive diei hora , sive anni tempestate retinent. MaXimus inventus est calor earum, quae in balneum bovis influunt. In his mercurius ad nonagesimum Octavum salirenheltiani thermo metri gradum ascendit. Proximus huic est calor aquarum in balneum martis influentium , qui duos tantum gradus ab illo distat. Duos adhuc gradus descendit mercurius, si thermo metrum idem in aquis detineatur, Uxbalenum regale alunt tum duos allios, si thermometrum in aqua immittatur porectae veteris. Minus calent fons leonis , fons puellarum; hic enim thermometri mercurium non ultra octogesimum septimum, ille non ultra octogesimum octavum gradum propellere valet. Denique calor minimus
in aquis pugzolae est, qui vix octogesimum primum gradum
Sunt aquis hisce omnibus elementa pleraque communia. Tale est ferrum, quod habent ad granum unum in libras fmgulas Ferrum hoc maxime se prodit, si sedimentum quod aquae evaporationis ope coactae philtratione relinquunt, adjuncta pinguedine aliqua calcinationi committatur, donec pinguedo absumpta sit tum enim sublato igne is frigescente materia , si haec magnetica versetur acu, statim acui spicula perexigua adjunguntur quam plurima , eique arcte adhaerent nimirum martiale principium , quod ante in sedimento latebat spoliatum phlogisto , in calcinatione phlogistum a pinguedine haruit, verique ferri formam induit.
Calcariae quoque terra granun circiter unum habent
librae singulae aquarum illarum, excepto puellarum fonte cujus libra una aquae habet ejusdem terrae grana duo. Terra hac, ferro modo dicto totum continetur sedimentum, de quo paulo ante mentionem secimus, quod quidem tenuissinium est leviis mumque , colore cineraceo, sapore, ac dore