장음표시 사용
351쪽
persectum et integrum eius modi nautilum, quem ab aliis nautilitem vocari adnotamus, in quo per medium sollicite dissecto, tubus medius, a principio ad finem dedit fus, pariter deprehendebatur. Quod, ut euidentius appareat, in addita tabula aenea et integrum et dissectum sistit nautilum. In priori tantum aliqUa eX-ferioris Superficiei portio ablata et destrulla erat, sub
qua tamen incurvae adnotantur lineae, interiorUm camerarum indices. Superior cauitas duro, livescente
lapide calcario repleta reperiebatur, qui ad reliquas etiam penetrans cauitates, magis spatho similis, semi- pellucidusque erat, ita tamen positus, ut quaecunque camera intus cauitate adhuc instrueretur. Tubus , de quo supra dixerat, per medium dimissus locum camerarUm, maximam partem integer conspiciendus, sine interruptione aut orificiis in ipsa caua extabat. Putat itaque utilitatem huic tubo adscriptam, magis confirmari, in prinnis, quod ille ubique eandem non habeat capacitatem, sed ex altera parte distentus sit, ex
altera contraifus; cUm autem parum terres ris eum
ingressa sit materiei, forte illud ab ea deducendum est vi, qua conchylium in limum detrudebatur, dum in lapidem conuertebatur, eo nimirum tempore, qUO Oceani indigena corpora ad remota per uniuersalem deducebantur cataclysmum. Accepit hunc lapidem Auctor ex insula, Mepe ' dicta, quae eius modi rebus mire abundat, ex quo ipso etiam loco tradita ipsi testudo est, cuius descriptionem se daturum esse promittit. Ad finem huius obseruationis de dentibus rarae magnitudinis disieris Audior, quos ex littore Chiensi in
Virginia adportatos esse refert, et similiter idonem eorum proponit. Dens autem talis longitudine quinque et semissem pollices, latitudine tres et quartam partem, crassitie duos et quartam pollicis partem, pondere unam et semissem libram aequabat. Erat ex molaribus minimus, ex buffato sine dubio desumtus,
quippe quorum sceleta hie deprehendebantur. Eo-
352쪽
dem tempore alius adducebatur ex maiori animali, quem integrum sex ponderasse libras narrabant, in quo radices, Ut in homine non nunquam fit, ad abveolorum deuenientes radices retorquebantur. Marmorea eorum substantia octauae pollicis parti aequalis, dura, et eo, prout in herbivoris animalibus esse solet,
comparata modo. T. WHITE HORNE obseruationes cum alga lal folia
insitutas, alias que recenset. Ex alga scilicet latis otia partem in vestimenti marsupium reponens, eiuSdem diei vespertino tempore paulum exsiccatam et candicantem eam inuenit, altero vero die totam eius modi materiet obductam obseruauit, quae et gustu et colorea diuersis hominibus iudicabatur saecharisimillima esse. Laetus dein hoc de inuento, ab aliis idem iam adnotatum fuisse vidit , interim nec aeri, nec seli, plantam exponendam esse comperit, quod salille, volatilis sere, alias in auras abit nec in crystallinam redigitur formam. Repetiit idem experimentum cum alia planta, quam dullis or dulfh cingit vocant, quae papyro iniuoluta et in quietum, ab aere reconditum, iocum deducta , post aliquot mensium decursum in superficie salem natiuum, cum nitro conspirantem a Ghaerentem monstrauit. Tandem ex aqua picis liquidae, ex qua Halesii per experimenta sal obtineri non Poterat, in vase et a solis radiis remoto loco retenta,e UUO ' Huius algae iam meminit sub astae sacchariferae notamine BoRRICA ius in Act. Haniens Vol. I. obf. 39. ita tamen ab Auctore nostro discrepans, ut in aere libero a calore solis etiam hoc faccharum melius prae parari asterat, et Bi ARNO UO in dissi continente obseruationes circa plantas quasdam maris istandici. speciatim circa algam facesaariseram dictam. Haumae,
Hoc nomine, quantum quidem rescire potuimus, indicatur fucus maranus scruposus, albidus, angustior, compressus, extremitatibus quasi abscissis, a ΜοRiso No
353쪽
euap orata aqua, massam obtinuit, resinae, quoad consistentiam , similem, tactu asperam. Haec alitem asperitas a salinis proficiscebatur immistis particulis, quarum quaedam in mastulas, acuS maiori S capitulo
Fasciculo, qui mens augusto inscribitur, caseus cos, prisus recupcratae loquelae, post adhibitam esectrici- tot cm solam, quae per visi uti vicines erat deperdita,
istis in medicina utilitatem pluribus confirmare n6stros hideant tempore experimentis medici, quod et a nobis iam indicata, data occasione, specimina testiuntur, et in posterum variis adhue demonstrabitur, hoc in
rei testimonium adducere simul voluimuS. PHILIPPUS BRO WNE, medieUS, electricis etiam operam
nauans disquisitionibus, mense ianuario ITSO. prima Vice, sebre, quam Auctor vocat, neruosa et asthmate correptus, paralysin linguae percipiebat, quae paulisper leuata, denuo accedente pleuritide, immo paulo post hydropico affectu, et paralysi sinistri brachii,
ingrauescebat. Varia incassum tentabrentur remedia, usque dum tandem in ense octobri eiusdem anni plenarium linguae amitteret usum. Electrica igitur, su dente IO. RUTHER FORD, Pros . med. Edimburgensi, applicabatur naense februario I7sI. maehina, qua omnia peiora reddi videbantur. Interiectis vero quibbusdam mensibus repetebantur illa experimenta et per sex continua S septimanas duabus per diem vicibus, quinquagesies, sexagesies, immo centies, succussiones experiebatur aeger. Tandem et linguae electricitas communicabatur, in qua calorem et saporem, sulphu reo similem, excitabat, redeunte simul quodam eiuS-dem motu. Post saliuatio ingruebat, oculi influminabantur, sulphureusque sapor sortior reddebatur. Loquela interim nulla et uni sono tantum adscripta
persistebat. Qua re percepta, Auctor litteras primo
354쪽
pronunciando effingebat, deinde syllabas et voces, quas i mitando, m Otum que linguae digitorum ope ad-n mando, aeger sensim ita eloquebatur, ut breui intercedetate tempore pro voluntate, et facilius sere, quam ante morbi inuasionem, linguae usu frueretur.
Soli itaque electricitati stupendi huius phaenomenixationem adscribendam esse putat Auctor.
XIV. Apus piscisormis insecti aquatici species nouiter
detecta breuibusque descripta a IACOBO
tisbon. ministro. Norimbergae, impensis Io. Mich. Seligmanni, I7Sa. q. pl. 3. tab. aen. Vidiscoloribus pieta. Insectorum historia, studiosissime a variis perquisita,
et a RE A vMvRIO fere exhausta, eiuS tamen cub
toribus, neque de iis aliquando cogitantibus, noua quaedam obiicit, qnae admirationem eorum in se rapere possint. Idque euenit sollicito insectorum per scrutatori, Cl. SCHA EFFERO, qui monoeillorUmLINNAEI investigans naturam, hoc, de quo scribit,
in aquis paludosis detexit insectum, cuius parteS in exhibita descriptione et nitida tabula ita graphice adumbrauit delineauitque, ut nulli dubitemus, ab illo, cui sese illud obtulerit, vel dignosci facile posse, vel
ea, quae deficiunt, addi, in primi S, cum a nemine eius mentionem factam fuisse inuenerit Auctor. Sistit autem tabula et naturalem et micros copio alaetam navgnitudinem, tum animalculi integri, tum diuersarum eius partium, quarum praecipuas tantum liceat adnotasse conditiones, quippe quae in mare et femina di, P. 8. serepant. Longitudine se mundiam aequat, pelluci dum est rutilantis coloris, a quo transitus, praecipue in
355쪽
in seminis, ad viridescentem usque. Caput articula tum in fronte duabus eminentiis nigris instruitur, qua Soculos simplices esse putat Auctor; ad latera enim duo nigri oculi positi comparent, OualeS, conueX stilo mobili affixi, ex lentibus innumeris compositi, cuticula pellucida tecti , quae in animalculis, ex aqua extractis, evanescit mox, si manibus illud fractatur,
denuo conspicienda. MareS quatuor habent antennaS, quarum duae breuiores prope oculos, duae longiores anterius capiti inlist rent, illae mobiles sunt, hae vero neutiquam, ut igitur vix antennarum mereantur nomen. Ad has tentacula cornea, dilute sus ea oriuntur, medio aculeata, apice bifurco, dura quidem, sed intus caua. Feminae breUes tantum antenna S lia bent , et tentaculorum loco caput eorum corniculis ornatur articulatis, mobilibus, retractilibusque. In P. II maris capite anterius adhuc duae adsunt eminentiae, seu corpora triangularia, quae proboscidis usum habere opinatus Noster, accuratiori inuestigatione sententiam mutauit, cum nimirum os, in extremitate capitis, ad ventrem prope oculos compositos ros, ornat processu quatuorque corpusculis munitum, inuenires.
Collum, capiti subiectum, breue, annulum constit iit, P. Ia. tergum cylindraceum et carinatum est, ae duodenis constat incisuris, per medium dorsum vas decurrit, systolen et diastolen exercens manifestam, sub quo intestinum a capite ad caudae pinnas continuatur. La-hus ventris utrinque pedibus natatoriis seu branchiis inmuestitur, plumosis, in triplicem ordinem dispositis, quorum anterior semper posteriorem tegit. Has pulmones esse bullulae aeris, inde exeunteS, demonstrant, motum tamen iisdem animalculum nostrum exercere, non absque omni dubitatione est, continuum etiam undulatorium exercent motum, et mediantibus iisdem corpora, in aqua contenta, et nutritioni apta, ori applicari possunt. Cauda ex tergo continuata, Πο' p. IS. Llem componitur ex annulis, ad quorum secundum
356쪽
duo tubercula breuia deteguntur, ex quibus, pressione
accedente, duo corpuscula cylindracea, diaphana, eminent articulata, quae peniS duplex maris sunt. In femina eodem in loco saccuS haeret cordisserinis, multis corpusculis ovalibuS plenus, aliiS annulo pellucido cinctis, aliis colore cyani, quae ova sunt in duplici cauitate haerentia. Haec expressa et aquae vel aeri commisia, hexagonam figuram adsumunt. Ultima tandem cauda in pinnam diuiditur hori10ntalem, bifidam, in acutos desinentem angulOS, aurantio colore , ad latera plumosam. In aquis vivunt stagna imP- T- tibus, augusto et septembri mense inuenienda. Modum tamen generandi et metamorphosin accuratius
penetrare Cl. Auctori non licuis, licet ad illa pertinere
credat insecta, quae euidentem non patiuntur mut, fionem. Apodis nomen indidit insecto SCHAE sp vvs, quod plure8 habet oculos monoeillo ONNAE cum eo tamen quodam modo conuenit, illud autem
apodis a FRIs Culo iamiam fuit introductum.
XV. Quaestio medico - chirurgica: An in Cataracta, potior lentis crystallinae extractio per incisionem iri cornea, quam depressio per acum pPraeside M. ANTONIO DE IUSSI EU, BG-tan. Pros. M. D. etc. Proponebat IO AN NESBAΡT ISTA THURANT, theseos Auctor.
Parisiis, si Sa. q. mai. pl. λά. Inter morbos, qui oculos infestare solens, prae aliis
ille, qui cataracta seu susscssio dicitur, medicorum huc usque studium atque industriam ita excitauit, ut alii modo hane, alii modo aliam eam tollendi viam ingrederentur, suamque ceu Dptimam quilibet messiο- dum commendaret. His nostris etiam temporibus
357쪽
praeter alios ocularium quendam medicum gallum, DAv1EL, suffusioni eam medendi, rationem in usum vocasse constat, quae ab Av1CENNAE aetate si iam trahere dicitur originem, qua lens oculi opaca sacta per incisam corneam ,educi s debet. Eam quoque methodum omnibus aliis in iam indicata dissertatione Cl. Auctor praeseri, cuius singularia recensebimus. Oculo aegri defixo, acum plano - conuexam, myrtifumem, lateribusque secantem, chirurgus, cuius cubitus supereathedrae dorsum firmatus nitatur, versus corneam dirigit iuxta coniunditionem cum scierotica, leniter ipsum demittit, sed non alte in cameram anteriorem, ne iris laedatur. Retrahendo acum, lateribus hime et inde
molliter secat, ut aperturam dilatet. Humor fuitaqueus, quem detergit semus. Oculis detersis, forfices
apprehendit chirurgus, modo curuas tantum, ita ut harum curuatura circumferentiae corneae apprime respon- modo curuo - conuexas, ut figurae oculi globosae
quadrent. Harum forficum cuspides obtusae sunt, laminae ad planitiem extenuatae. His mediantibus, Oc iurius dimidiam circuli corneae partem, circumferentias tradium sequendo, resecat. Ultimo chirurgus acum sumit tenuem, cuspide tantum secantem, in lateribus autem leuem atque politam , cauda conuexam. Hanc,
resegmine corneae cum specillo Fur sublato, oculum
demittit, usque ad membrariam lentis arachnoideam,
in pupillae parte inferiore, circuli in modum, soluit. Ut plurimum tum sponte sua excidit lens. Si aegre prodeat , duobus sinistrae manus digitis indice et
medio, adnatam chirurgus ita prope corneam premit, ut et humorem vitreum contineat et cry trilinum expellat. quam primum lens in cameram anteriorem transiit, facile, mediante specillo, elicitur. Pera laveratione , orae vulneris ita cum specillo aptantur, ut inuicem innectae respondeant. Oculi cum spongia, aqua tepida imbuta, eluuntur, et reliqua, uti post ca- taractae depressionem, modo iam cognito, obserit an
358쪽
tur. In eo dein multus est Cl. Auctor, ut huius nouiter nunc commendatae methodi utilitates, eiusque
prae illa plurimis aliis huc usque usitata, ab auctore, qui primum descripsit eam, Celsiana dicta, praestantiaS non enarret tantum , sed contra obtestiones, adue
sus ipsam mouendas, simul etiam defendat. Breui titplurimum temPoris spatio, inquit, omnis illa curationis adlio absolui potest, vel certe breuiori, ac in illa vulgari interdum fieri solet, in qua nimirum plures eius actus seu stadia quasi requiruntur. Porro facilior illo est agendi modus, licet per se quoque sit, uti subtilissimus, se et dissicillimus: Cubitus enim operantis anUS firmus, ideoque talis etiam esse debet inflictus, praesertim si acus myrtis Ormis ope is fiat, qua inserior tantum' ac eXtremus corneae circulus pertunditur; eiusque ulteriori auxilio, propter aqueum humorem
effluxum, irrito nunc facto, ad manus sunt illae somfices ad ampliorem incisionem faciendam magis aptae oculo simul, praesertim ab indice chirurgi digito seleroticae imposito, immobili seruato. Ut praeter ea
laedi queat uilea, periculum non est, cum latera acUS sint laevia, nec, nisi eius cuspide, membranula lentem inuoluens secetur. Nec metus est, Ut lenS elabatur. In sano et naturali quidem statu diameter eius ipsa pupilla maior esse deprehenditur, contra vero in morboso lens sua mole eo minor et compactior fit, quo maior eam asiligit opacitas. Extensilis etiam est molliusculae apertura Uueae; et manus chirurgi, dum adnatam premendo vitreum humorem retro agit, crystallini in anteriorem cameram prolapsum iuuat. Facilis etiam inde redditur operatio, quod omnes, in quas agere debet chirurgus, partes ipsius visui pateant. Illa quoque consueta longe tutior haec noua methodus esse censetur, cum ea haud metuenda sint
symptomata, quae illam tum in perseranda selerotica, tum in dissecanda lentis capsula, ipsaque lente soluta
359쪽
soluta deinde in humorem vitreum ' deprimenda, saepius solent sequi, quae in primis ab aliqua parte, vel neruis, vel vasis sanguis eris abundante, laesa proueniunt. Nec aegro ea, quae sit per incisam corneam, lentis extrastio tam molesta esse potest, ae is laetus depressio, siue ipsum curandi modum, siue syna plomata respicias. Inter ea, quae in isto casu accidere possunt, vehementissimus in primis , quem saepius aegri sentiunt, dolor et grauissima inflammatio, quam iste deponendi modus non raro excipit, prima sunt, quae considerari merentur, in hac nostra vero meden di ratione non adeo extimescenda. Quid Z quod si res ibi etiam optime cesserit, lens depressa quidem, inutile tamen in oculi sundo relictum corpus sit, et sicut
calculus in vesica haereat, noua dolorum Oculi et capitis ad minimum corporis motum oriundorum causa. Facta dein operatione, aegri nostri parum experiuntur molestiae, vel certe longe minorem ac illi. Non adeo enim metuere debent vel lenissimum corporis motum; nec sanguis tam crebro debet mitti, cum a partibus laesis, quae nulla habent vasa sanguisera, nUlloS nerUOS, non tantam aegri timere debeant
inflammationem. Omnis potius periculi metus abesse post quartum diem, et post duodecimum, corneae in- fictum vulnus persecte curari solet. Omnibus denique modis, quibus in ista operatione, qua lens deprimitur, aegrotanti oculo totique corpori damnum inserri potest, sedulo excussis, ad experientiam pro uocat Cl. Auctor, qua constare dicit, paucissimos ex aegris , vulgari operandi modo tractatis, aliquem ve-
' Neminem praeter unum TAYLOR v Μ se nouisse, ait Cl. Auctor pag. 8, qui de diuidendo humore vitreo aliquatenus curet : contra hanc tamen sententiam unum modo iam ex nostratibus nominasse sufficiar, Ill. G u N 'A I V Μ. Vid. ei. animaduersones de suffustianis na tura et curatione, Pag. S6. et Sp. et Comment. nostr
360쪽
rura usum, plurimos vero nullum percipere, nonnulloS autem ipsa caecitate maiora mala pati; esset tus autem hiS contrarios a noua iam laudata methodo e
pectari posse. Cuius in rei documentum summam testimonii, a multis medicis perhibiti atque subscripue adducit, quibus praesentibus sub finem anni 17SI.
Remis in quadraginta tribus aegris talis curatio sim scepta fuit, ex quo apparet, eorum viginti quatuor optimRm visus aciem, nouem, a leuiori staphylom te aut macula iuxta pupillam, debilem modo recuperasse visum, decem vero caecos prorsus mansisse, eOS-que Vel propter adhaerentis cataractae, aliudue ipsius oculi vitium. Ex symptomatibus quidem aegros suos
et inflammationem corneae, Vileaeque per eiuS Vubnus prolapsum affligere posse concedit: illam vero in hoc casu facilius ac in altero tolli monet; si qua etiam remaneas macula, incisionis factae eam obtinere tractum, raroque totam obtegere pupillam; alteri amtem vitio, staphylomati, tenuis specilli ope, uueam intus recondentis, situque capitis aegri resupino, siue- curri posse. Quod plurimi autem aegri tam perfecto iterum Visu gaudeant, ut et filum in acum coniicere queant, eam esse ait causam, quod humor Uitreus partem comula' postoriorem antrorsum protrudat, et in i cum c stallini cedat, itia ut nou secur ac lens protub ret. Dignum satis argumentum huius dissertationisnsebis esse videtur, quod a doctis medicis praesertim oculariis probe expendatur.
