Commentarii de rebus in scientia naturali et medicina gestis

발행: 1752년

분량: 778페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

361쪽

XUI. Quaestio medico chirurgica : Utrum in deprimenda cataracta , ipsius capsula inseriae et postice sit primum secanda 3 Praeside M.

FRANClSCO POVSSE, D. 11. ProponebatCLAVDIUS IOSEPHUS GENTI L. , theseos

Author. Parisiis, IJSa. q. mai. Pl. s. Paucis diebus interpositis, postquam praecedens dissertatio ventilata fuerat, haec, quam nunc indica mus, eruditorum examini subieri fuit, ex parte contra illam propter ea directa, quod methodum tollendicataractam in ea commendatam in liue unico casu ad mitti posse Cl. Au nox existimet, ubi nimirum sustus alens iridem inter et corneam libere fuerit appulsa; insolito autem suffusionis situ eas ob causas locum habere nullum, quod lentis volumen, licet omnino est minoris quidem tum temporis esse soleat magnitudinis, nimis tamen adhuc sit amplum, quam ut sine metu, ut vexetur immo laceretur uilea, aut ipsi annexa choroidis vascula disrumpantur, per pupillam educi possit. Quid Z quod fibrarum uileae muscularium laesio facile sequi possit, unde praeter staphylomatis subsecuturi, aut extimescendae inflammationis modo ditiis cavisas, periculum quoque immineat, ne, contra: ionis vi in uia ea deleta, incurabilis mydriasis sequatur Qua Propter huic operandi modo suum, quem deser, bit, praeserendum esse putM. Postquam igitur quwdam de anatome oculi et de obseruationibus, quas varii auctores de vera cataractae sede annotarunt, proposuit, ipsamque suffusionem saepissime crystallinam,

multo autem rariuS vere membraneam esse, conmes

sit: in ea tum potissimum subsistit obseruatione, quod opaca falla lens, quo siccior fiat, eo quoque minin rem constituat molem, ideoque limbus eius in toto ambitu a ciliui ligamento recedat, quo fiat, ut inter

362쪽

hanc Utramque partem oriatur spatiolum, eamque ob causam inuolucrum lentis inserne et postice secari queat, illaesa omnigenorum ligamenti eius vasorum congerie. apropter acum idoneam duabuS a eo nest lineis in oculum recta ad vitreum uSque immittere, tumque manu solerti ad ipsam suffusionem, seu potius ad locum inter ipsam lentem eiusque capsulae anticam faciem adigere, tum vero, cuspide eius paulo submissa, oblique ad posteri0ra inclinare, eaque posticam capsulae partem, et, quod ipsi subiacet, ubtreUm corpus ita secare, ut lenti patulum fiat iter, deinde acum ad pupillam reuocare, eiuSque apice paululum elato, ipsam lentem antice et tantisper superne premere, et in oppositum per paratam viam propellere, sicque in humorem vitreum deprimere, iubet. Probe autem operanti ad id attendendum esse

riora vertas, UUeaeque atque choroidis vascula laedat. Itaque manubrium eius ita i8 a temporibus amoueat, ut cuspidem ad posteriora et inferiora versam, Obli, quum cum Uuea situm eundo retinere intelligat. Utiblitates ex hac curandi ratione prouenientes eaS esse asserit Cl. Auctor, ut, antica velamenti lentis membruna integra seruata, vitrei humoris pars in eam ipsam capsulam ingrediatur, et crystallini vices gerat; neque lenS in cameram anteriorem transilire, neque capsulae

resistentiam experiri, sed, ut potius vel lenissima pressione, licet adhuc quoque suffusio immatura sit, siue lens debitam soliditatem nondum suerit nacta, deprimi, ipsaque curatio propter breuissimum facilem que agendi modum in iis etiam aegris suscipi queas, in quibus alias propter caeochymicam humorum distine- sin grauior hanc irritationem excipere sol eat inflamma

tio.

XVII.

363쪽

XVII. Aphorismi practici. Sive obseruationes medi

cae , quas tam ex Veterum qilam recentiorum

scriptis in usum medicinae tyronum collegit et in ordinem alphabeticum digessit R. SCHOΜBER G, M. D. Amstelae lami et L, pliae apud Petrum Mortier, II 3. 8. PLII .

Dauca de hoc libro nobis iam erunt dicenda. Tifu- ' lus enim totiuS eius rationem satis exponit, Quinis quasdam tantum de plurimis huc usque cognitis morbis, alphabetico nominum ordine sese excipientibus, contineat animaduersoneS, quas, vari OS medicorum libros legendo , Cl. Auctor collegit. Nullius enim morbi natura, signa, causae atque curatio simul e plicantur, vel certe enarrantur, sed de eorum pilarimis flustedam tantum saepiusque perpauca adducumtur. V. c. Totum δε fouorrhoes et lue inscriptum ca- P

put hisce paucis absoluitur thesibus: Clysteres neque iniectiones in penem prosunt, sed carunculis saepius Ortum praebent: Gonorinoea non nisi intempestiuo adstringentium usu in veneream luem mutatur: Sali- Uatio omnium Optima luis est medela, praesertim si Unguentis excitetur: Eo esticacior eius est cura, quo liberior largiorque fuit saliuatio. Facere itaque non possumuS, quin tironibus, in quorum tamen usum editus esse liber dieitur, eum haud magnopere Utilem fore existimemus. Nam si morborum iam consecuti fuerint cognitionem, eorumque a fido, docto et perito medico edocli rationem, illo tum facile supersedere poterunt, sibique nunc optime consulent, si ipsi Veterum atque recentiorum libros sedulo et cum iudicii usu perlus rent; sin autem minus, tum facile haerebunt perplexi, quando in praxi versantes, de aliquo morbo v. g. epilepsia, dubii quid agere debeant, caput

364쪽

euoluens, deque frequentisiimo morbi huius genere, epilepsia scilicet sympathica dicta, seu cuius causa non

in cerebro, sed in aliqua alia corporis parse reperitur, ne verbum quidem inuenient. Mirari etiam subiit

animum, cur non loca, Unde obseruationes depromsit, nee earum quidem auctores semper annotauerit Z Praeter eam enim utilitatem, quod auctores ipses lec forsacilius confidere posset, alia quoque inde proueniret eaque praecipua, ut maiorem in facta obseruatione datoque. consilio fiduciam ille collocaret, si nimirum intelligeret, eius auctorem esse virum fidei atque eru- p. ditionis consecuta laude conspicuum. v. c. In epilepsia caustudum, inquit Auctor, ne cinnabarinis satis cumprimis Da misceantur, ne mixtura mercurio sublimato Ditis hinc emergat et comul ner aregrat. Haec thesis, si vera esset, experientia tantum fidique alicuius auctoris testimonio inniti deberet; a priori enim, ut aiunt logici, veritas eius non apparet; quis vero amctor eam expertus suerit, haud simul annotatum esse inuenimus. Tantum quidem abest, ut eius modi in siturum in genere reprehendere velimVS, quo qui' ex consili 0 LANCIs is, ea, quast tegendo, audiruis evertundoque, notatu digna censet, statim ad momoriar subsidium iam inde ab acio centia tu e mmentarios dia gerit, ut illud potius commendemus: in suos autem usus quemlibet id facere debere opinamur, sique cyblecta in publicam utilitatem edere velit, ea tum ita

seligere, ut vel nouitate, certe veritatum iam cognibiarum nouo festimonio, siue usu atque experientia

illud fiat, siue ius o ratiocinio, confirmatarum, Vel solito aptiore ordine, aut perspicuitate, se commendent.

XVIII.

365쪽

Noua medica. Doctores et Prosessores medicinam docentes: 1 In Academia Altorfina. TO. IACOB IANT NE, M. D. Ρr eos Pathologiag et Bolanices Pros. Primarius et Horti bolanici inspector, Collegii medici Senior, Consiliarias et Amchiater Palatinus, Inclutae Re . Noximbergensis Physious, A. N. C. Sodalis, Lucius dictitas. IO. NICO L. WEISSIVS, M. D. Anatomiae, Chirumgiae et Theoriae Pros. Ρubi. ordin. Poliater Altori nus, A. N. C. Sodalis Agathinus II. ID. IACOB RIRSTEN, M. D. Physiologiae et Che miae Pros Publ. Ordin. A. N. C. Sodalis HermeS IV. His ex philosophis adiungendus est. Io. MICHAEL AD ELBvLNER, M. D. Philos naturrat. et Mathes P. P. Ordin. G In Academia Halense. Prosessores Ordinarii: MICH AEL ALBERTI, JM. D. Saer. Mai. Reg. BorusLaulicus et Consist. Magdeb. Consiliari Medicin. et PhiIosoph. natur. Pros Publ. A. N. C. et Societat. Re Boruss. Scient. Sodalis , Facultat. Med. Senior. ID. IVNCTER, M. D. Orphanotrophei Halensis est Paedagogii Regii Medicus ordinarius , Facultat. Med. Assessor RNDREAS ELIAS BuCHNER, M. D. S. R. L Nobi M. Consilian. Reg. intim. A. N. C. Praeses, Medici et PhiIoisph. natur. Pros PubL Reg. Borus L Soeietat Scienti Sodalis, FacuItat. Med. Messi Comes Pala

licus , Facultat. Med. Asse ori

366쪽

et Reg. Societat. BorusL. Scientiar. Sodalis et Analom. Pros Publ. Ordin. Facult. Med. Assestor. Professores Exfra ordinarii. HENRICVS BASS: M. D. Analom. et Chirurg. ProfPubl. Extraordin. HENRICUS CHRISTIANUS ALBERTI, M. D. Com

3 In Academia Lundinensi

GVST AVUS HARMENS, M. D. Medic. Theores. adique Philosoph. experimentat. Profess. regius ordinar. EBER HARD ROSEN, M. D. Regii Collegii Medici AL sessor et membrum, Medictit Prassicae Proseis regius et iordinariUS. ERICUS GUSTAVVS LIDAE CR, M. D. Praesectus Iocti bolanici Regius, Facultas. Med. Adiunctus, Histor. naturai. Profess. Publ. RegiUS. Iis, quae de regia Anglicana scientiarum societate antea retulimus, ' illud adhuc adiiciendum esse puta mus , illustrem nimirum WILL vGBEYvM, Dynasten Parha mensem, Societatis Praesidem secundum nominatum suisse. Ita eadem hac optima eruditorum societate, vir Cl.

IOHANNES PRINGLE , M. D. et huius Societatis membrum, i ' Comment. nostr. Vol. II. P. I. p. IZq.

367쪽

membrum, nummum illum memorialem, ut palmam a. d. trigesimum nouembri S praeterit1 anni reporta lit, qui ex testamento equitis cuiusdam, cui nomen erat Co PLEY, illi quotannis a regia societate tribuitur, qui nouiS inuentis, experimentis aut obseruationibus, alios antecelliti Argumentum, quo noster huncce honorem promeruit , corruptionem et putres actionem comporum naturalium concernit, quam ille per varia ab que diuersa naturae et artis producta, quae animalium et vegetabilium partibus admiscuit, studiose satis disquisiuit, et enatas inde lectu omnino dignas, in septem dissertationes collectas obseruationes ' cum regia societate communicauit Quae Gottingae incomparabili scientiarum et literarum incrementum et sorem iuuandi studio flagrat regia societas praeter ista, de quibus in nostris commentariis iam diximus, laude quam maxime digna instituta, in conuentu a. d. secundum mensis decembris praeteriti anni, habito, illud cepit atque publice postea exposuit consilium, ex quo illi eruditorum, nummuS memorialis aureUS, quinquaginta thalerorum valorem habens, ut praemium ad diem decimum mensis nouembris huius anni percipiendum, constituitur, qui optimam et omnium suffragio dignam dissertationem,

socie- Libro eius adiectae illae inueniuntur, cui sequens estri tutus: Observations on the Dis ases of the Army, in camp and Garrison, in three Paris With an Appendix, containing soriae Ρapers of Experimenis, re adat severat Meetings of the Royal Society. by Io H.

PRINGLE M. D. F. R. S. London. I sa. 8. mai. Insertae etiam leguntur optimo eruditae huius societatis distrio, quod Philosophical Transactions appellatur. Nos tres priores dissertationes excerpsimus de parte q9S- et 496. huius diarii, in commentariis nosti risdifferentes. U. Vol. I. P. IV. p. 698. 7ΟΙ. 7O6 ἰ reliquas vero, de ipso utilissimo libro prolixius proxime dicentes, prosecuturi sumus.

368쪽

societati huic tradeti Materies disquisitionum ex omni quocunque scientiarum genere desumi, et ab ipsis, qui rem experiri cupiunt, eruditis eligi consibtuique potest; in iis tamen diiudicandis, rerum propositarum, quae nouae et sussicientes probeque coim firmatae, hinc verae sunt, rationem in primis habitinuam se esse, praemonet societas.

Illis, quae haud ita pridem indicauimus ' in Viennensi Academia factis, ad medicinam pertinentibus institutis, illud adhuc adiungimus, quod e Augustissemae Imperatricis voluntate artis salutaris Professoribus singulare aedificium desti harum sit, in quo illi, tanquam in collegio non tantum habitent, sed suos etiam

auditores edoceant.

Mutinensem porro Ducem in urbe Regium Lepidi diffa , praeter alios, qui scientias doceant, viros erinditos, Matheseos etiam et Physices, quae per exper, menta illustratur, nouos Prosessores, praeterito anno constituisse, exinde a nobis hic indicandum fuisse putauimus, quod physicam aeque ac salutarem artem emolumenti quidquam abinde accepturas esse speram dum sit. Anatomicas illas Rudolstadii institutas, de quibus nus olim proposuisse meminimus, disquisitiones Fraucobinae quoque ut urbe Principis et Domini Schwaret burgiei ditioni similiter subiecta, continuari, nuntiatur. Ita enim tutio mense praeterlapsi anni, ub

LICA, M. D. consiliarium Schwarλburgensem et Me dicum prouincialem, semininum corpus publice disse. cui sie, et in programmate huic anatomiae praemisso, de hydrope omenti Lecato praefatum esse, velatum

legimus. 3Quam

vid. Commentarior. nostr. Vol. II. P. I. p. 173. ' l. e. Vol. I. P. II. P. 336.

369쪽

Quam virum Cl. IO. GODO FREDUM TINN, M.

D. in Gottingensi Academia nactum haud ita pridem

esse indicauimus ' medicinam extra ordinem docendi prouinciam, eam ille ad diem decimum tertium meimsis ianuarii, habita oratione, de iis, quae in physiologicis doctrinis nos adhuc latent, adiit. Programma huius solemnitatis causa ab eo conscriptum, thema, de ligamentis ciliaribus oculi, utiliter atque sollicite

pertractatum continet.

Munera porro et dignitates, quibus CL AVDAEus,

Berotivi dum viveret, praefuit, in Cl. Virum I o. FRODERICUM ME CREL, M. D. et Anatomiae in Collegio

medico Berotinensi Professorem huc usque secundum, ut et Academiae scientiarum Berotinensis et Gottingensis Socium, Regis Borustorum iustu, una cum aim nexis iisdem emolumentis, translatae fuerunRIn pexantiqua 'agensi uniuersitate vir Cl. IO. BAPTISTA BO HAD SCH, Art. liberat. Philosoph. et M dicinae Doctor, praeterito adhuc anno Historiae naturalis Prosessor Regius Publicus Extraordinarius faenus nominatusque suit. Sedulus hie, et in naturali scientia, in Bolanica in primis, ut scimus, excolenda hucusque occupatus ob dissertationem de veris sepiarum, ovis, alibi '' a nobis laudatuS vir, praeter hane, quam ipse nunc ornat spartam, regni etiam Bohemic t nati ram et reconditos in eo illius thesauros itineribus per illud instituendis, disquisiturus et indagaturuS erit. . Lutetiae Parisiorum, Cl. SALVATOR MORAND, Acad. Scientiar. Petropolitan. Societatis Londinensis et institust Bononiensis Socius, in academia scientiarum, Parisina, classi anatomicae adscriptum, quod stipendi um habet, membrum ordinarium, Academiae chi

370쪽

rurgorum Parisiensis Secretarius perpetuus, librorum censor regius, nOseeomii, quod militibus regiis emeritis dicatum est, chirurgus primus, praeter haec culmita, scientiae et meritorum testimonia, a Galliae Rege nobilitate non tantum donatuS, sed nuperrime

etiam ordinis a Sancto Michaele dicti equitum numero adscriptus suit. In Parisiensit Regia scientiarum academia vir Cl. et in physicis naturae disquisitionibus huc usque cum laude

OecupatuS STEPHANUS HALES ex Regis Galliae voluntate membri extranei locum occupauit, qui demortuo haud ita pridem IOHANNI SLOANE in eadem eruditorum societate assignatuS antea erat.

Londini vero, qui sLOANII loco Magnae Britanniae Regis sanitatem cum reliquis archiatriS curet, nominatum fuissse legimus FRANCISCUM NICHOLI S,

Societati Regiae scientiarum Londinensi adscriptum, et Medicum Regium huc usque extraordinarium. Berosint ad diem vage simum quintum decembris praeterlapsi anni rebus humanis interesse desiis, vir Cl.

AUGUSTUS AVDAEVS M. D. Regis Borustiae Consiliar. Aulae et Archiater, supremi Regii Collegii mediet membrum, Medico chirurgici itidem Collegii Berolibnensis Professor Anatomiae et Physices, A. N. C. et Acad. Reg. Scientiar. Berotinensis socius. Eum, pie defuncti Borusiorum Regis iussu atque stipendiis auctum, literarium iter olim instituisse, per triginta postea annos regiae familiae curam habuisse, et annum nune quinquagesimum octauum agentem, apoplexi a correptum subito exspiraste, accepimuS.Clarus omnino est, et famam habet, qui primuS, Ut scimus, ex eruditis ad nostram classem referendi' sub huius anni initium, die nimirum undecimo ianua'

SEARCH

MENU NAVIGATION