장음표시 사용
271쪽
cem, ad fidem illis habendam ;sequitur, Concilium esse, supta Papam in determinandis fidei controversiis;posse que proinde ejus judicium publicum,in materia fidei, reformari a Concilio,declarando, fuisse falsam& erro neam d efinitionem fidei factam a Pontifice et turri quia,ut hic fatetur Lotharingus, Pontifex est supremus Ecclesiae Iudex ; sententia autem seu judicium supremi Iudicis nequit ab alio judice in illa communita is, in qua ipse est supremus,reformati: tum quia,quod Pontifex teneatur illis decretis, fidem haberi te,non probat,illa edita esse a Concilio , ut superiorixespectu Pontificis; sed ut ad hae renti infallibiliter verbo Dei, seu ut organo Spiritus sancti;sicut Petrus Apostolus tenebatur stare scriptisPauli, & Christus scriptis Prophetarum , & Pontifex definitionibus
praedeςessinum suorum. Quare tunc inPontifice esset obligatio in conscientia,non erga
Concilium sibi superius, & ut sibi praecipiens; sed erga Deum , ut sibi loquentem medio Concilio;sicut Deus potest loqui Generali Religionis , media revelatione facta subdito ipsius. . IV Quare ex eo quod Concilium, le- . . M g tu
272쪽
26 veritas Religionis Catholicagitime congregatum & man*ns in obedientia Pontificis , iit infallibile in decretis fidei pro priori ad confirmationem Pontificis; non sequitur esse supremum controversiarum Judicem; sed selum sequitur, esse duplicem infallibili tatem, alteram in definitionibus Papae, quando loquitur e Cathedra cum tota Ecclesia, ut Vicarius Christi &' suprernus controversiarum Judex ; alteram in Concilio inter quas haec datur differentia, quod definitio Pontificis obligat totam E clesiam- independenter a con ensu vel conmfirmatione Coneilii, quia provenit a supremo Iudice c*ntroversiarum ; definitio vero
Concilii, licet sit infallibilis pro priori ad
confirmationem Pontificis, haec infallibilitas non potest constarescclesiae sufficienter ad obligandunt, saltem quoad vim c0activam, nisi mediante confrmatione Pontificis, fer quam innotescix, Concilium illud legitime processisse, & per quam accipit Vim i illa definitio Concilii, cogendi ad sui obe- ldientiam in foro externo ; quia immiscetur Praeceptum Pontificis, habentis superioritatem respectu totius corporis Ecclesiar- quam superioritatem non habet Concilium, ut d stin-
273쪽
esidenter demonstrata. . 6 f. Iq. 26sstina um a Papa. Unde in sententia , asse-xente definitionem Concilii generalis esse in-
fallibilem pro priori ad confirmationem Pontificis; definitio Concilii generalis confirmata a Pontifice, habet infallibilitatem du-olici titulo : & quia est a Concilio , & quia est confirmata a supremo Judice Ecclesiae ;ac proinde ejus infallibilitas est major extensive, quam definitio solius Pontificis edula extra Concilium: istius autem definitio , utpote orta a iupremo Judice Ecclesiae , est omnino irreformabilis per Concilium, neet indiget Concilii confirmatione, nec Ecclesiae consensu, ut omneS Obliget,
Ostenil tur , non esse exstectanduin Ecclesi a consensum, ut de vitio Pontifici Romani sit infallibilis.
CCV Uapropter authoritas infallibilis:
ad definiendas fidei morti eqntroVersias, per modum Judicis supremi, controversiarum fidei, est in Capite totius Ecclesiae: nec ut ejus definitio sit infallibilis, expectandus est Ecclesiae co*scnsus. Primo. .
274쪽
a 66 Veritas' Religionis Catholica Quia cum Pontifex sit a Christor constitu tus totius Ecclesiae doctor &magister; absurdum foret, firmitatem sententiae magisti pendere a consensu discipulorum.Secundo, Cum sit summus Ecclesiae Pastor, & reliqui omnes fideles comparentur ad illum tam quam oves ad pastorem sabsurdum foret, pastorem , in designandis pascui alutaribus, quibus pascantur oves , a judicio ipsarua, Ovium pendere. Tertio. Cum certum sit, Romanum Pontificem immediate a Christo, accipere suam potestatem definiendi & determinandi veritates fidei,non minus quam Sacerdos immediate accipit potestatem con- secrandi ; non minus absurdum foret,desi titionis Pontificiae infallibilitatem pendere ab acceptatione fidelium , quam valorem consecrationis pendere a consensu audientium Missae Sacrificium. i CCVI Quarto. ia,ut alibi late osten-
do, certum est, Ch istum non tradidisse immediate claves communitati Ecclesiae, ut . communitas est,ut inde derivaretur in Praelatos, & in summum Pontificem; sed immediate tradidisse Petro & successbribus ejus, 1 pro bono communitatis Ecclesiae, cujus Ca- Put
275쪽
, evidenter HeMonstrata. C. 6 .rs. 267put ipsum fecit ; ac proinde certum est, subjectum immediatum summae potestatis Ecclesiasticae, quam Christus reliquit in Ecclesia, & quam explicamus nomine Clavium, quarum mentionem Christus fecit, dum dixit Petro Tibi dabo Claves regni citorum non esse ipsam communitatem Ecclesiae,sed Petrum ejusq; successorem Romanum Pontificem - sicut subjectum immediatum potestatis consecrandi , . quam Christus reliquit in Ecclesia,non est communitas Ecclesiae; sed sunt soli Sacerdotes,qui illam potestatem ἁChristo accipiunt. Hinc autem, ut fatetullDoctor Ludovicus Ellies Dupin, Disseri si , I pag. 3 9, necessario infertur, Romanum Pontificem esse supra communitatem Ecclesiae; & supra Concilium generale , ut d stinctum ab ipso Pontifice;& insuper insertur, ad infallibilitatem Pontificiae definitionis non esse expectandum consensum communitatis Ecclesiae , a qua sicut Papa suam potestatem non accipit ita nec ejus definitioe ab ejus consensu debet haurire suam infallibilitatem.' CCVII Quinto Quia eatenus a consensu
Ecclesiae posset pendere infallibilitas Pon
276쪽
268 Veritas Religionis Catholicati fictae definitionis , quatenus Communitas Ecclesiae,incapax est errandi in fide; nam ab Ecclesia, ut Capaci errandi,nequit Pontificia definitio haurire infallibilitatem;Ecclesia autem Capax est errandi in fide secundum aliquam sui partem, & quidem secundum magnam, ut erraVit tempore Arianorum, quando in Concilio Ariminensi , Valentis potissimum & Ursatii fraudibus,damnatio Nicaenet
fidei conclamata est,ct ingemiscens orbis terrarum se Arianum esse miratus ut ait Hieronymus , & ex illo Ecclesia in lectionibus S. Damasi : solumque est omnino certum, Ecclesiam non posse secundum se totam errare in fide, credendo aliquid falsum pro dogmate fidei. Ergo si in fallibilitas Pontificiae
definitionis desumenda est ex consensu Ecclesiae, desumenda erit ex consensu totius. Ecclesiae: unde non poterit quis ex eo,quod certo sciat aliquam veritatem definitam es se ut articulum fidei a Romano Pontifice, moveri ad credendum fide divina veritatem definitam; quousque certificetur, totam Ecclesiae communitatem consensisse in illam definitionem , amplectendo ut articulum fidei ''eritatem definitam.Ηanc autem certitudia
277쪽
evidenter demonstrata. C. 6 g. II. nem nemo potest acquirere seclusa re vel tione. Unde enim scire quis potest,omnes fideles credidisse. ut veritatem in fallibilem, eam quam Pontis X definivit; si Deus hoc ipsi non revelet ρ Ergo certum est, non esie expectandum Ecclesiae consensum ad hoc ut definitio Pontificia sit in fallibilis e quia iacgest expectandus consensus Ecclesiae reprae- sentative sumptae, id est consensus Concilii generalis repraesentantis universam Ecclesiam ; nec est expectandus consensus ipsius communitatis Ecclesiae secundum se totam, ut fere totam , & in ea mensura secundum
quam est incapax errandi in fide:quapropter non ideo definitio Pontificis est infallibilis, quia Ecclesia consentit; sed e contra ideo Ecclesia consentit,quia Pontifex est infallibilis. CCVIII Et quidem quis non Videat, nullum fidelium, ad amplectendam fide firmaveritatem definitam a Pontifice, exquirere
quid alii fideles fecerint; sed solum eae s
licitum, ut omnino certificetur de eo quod Pontifex illam definierit Ergo solum requiritur, quod certificetur de existentia definitionis; non autem quod certificetur de eo ,
quod tota Ecclesia illam acceptaverit. is
278쪽
esidenter demonstratu. C. 69. I s. 27Idefinitio cujuscumque Episcopi & Doctoiis particularis. Nam quando est dubium iniet Catholicos, an res aliqua sit revelata & de fide;si unusEpiscopusvel Doctor particularis determinet partem assirmantem, & omnes deinde amplectantur illius sententiam , δέ credant rem ab illo definitam & stabilitam, tamquam veritatem a Deo revelatam , jam illa definitio erit infallibilis:quia implicat, ut sit falsa sententia assirmans aliquid esse revelatum M tota Ecclesia illam sequitur, credendo rem illam ut a Deo revelatam. Ergo
illa doctrina non majorem infallibilitatem,indefiniendo & determinando res fidei, tribuit Romano Pontifici quam cuilibet Episcopo vel Doctori particulari. Quis autem non videat,hoc esse plane absurdum pCCXI Hinc patet, quam sit absurda doctrina Doctoris moderni, nimirum Illustrisia
simi Gilberti de Choyseul Duplessy Prassain,
Tornacensis Episcopi, qui fuit unus ex principalibus Authoribus declarationis de Potestate Ecclesiastica, quae nomine Cleri Gallicani publicata estParisiis mense Martio anno 168a,&qui epistolam de potestate Ecclesiastica indefensionem illius declarationis scri-
279쪽
et a Verhi Religionis Cathollica ipiit. Ilic enim,ad hoc ut constitutio Pontis- Cis, qua aliquam controversiam. in materia fidei vel morum e Cathedra Petri determi- snet, proponendo fidelibus quid tenere debeant in illa controversia , rem faciat certam.
de fide , perinde ac si esset edita a Concilio generali;re .irit pag.3 et illius Epistolae, pro conditione indispensabili, quod illa constitutio Pontificia ab oninibisssingillatim Ecclastis
recipiatur Sic enim expresse habet; Si eorum Coinstitutiones ab omnibus singillatim Ecclesiis recipiantur,inconcust s ac perpetuae aut horitatis maneant c s ab universali Concilio essent con frinata .Patet, inquam, quam sit absurda hujus Doctoris doctrina. Si enim ad infallibilitatem Pontificiae constitutionis requiritur,lit ab omnibus'gillatim Ecclesis recipiatur: ergo in potestate cujuslibet Ecclesiae particu-dis erit, facere ut definitio Pontificis, edita extra Concilium generale non sit in fallibilis, nimirum si nolit recipere eam; si quide juxta ill uiri Doctorem,illa Pontificia definitio non est perpetua ac inconcussa authoritatis, nis Ab conditione, quod ab omnibus fingillat im Ecclesis recipiatur. Quid autem hoc aliud est, quam Ecclasiam Gallicanam es quamcum'
280쪽
ebi enter demonstrata. C.6 Ii. 273que aliam, facere arbitram definitionum fideiic morum,quae a Romano Pontifice Romae pro tota Ecclesia cuduntar& promulgantur; ut nimirum , si Ecclesia Gallicana nolit eas definitiones recipere, hoc ipso irritae maneant insid hoc absurdius p Quid aliud est,
quam Caput subjicere membris , summum Pastorem ovibus,& summum Ecclesiae Magistrum communemῆue Doctorem fidelium
subjicere discipulorum judicio p quid aliud,
quam Sedem Apostolicam, quam Christus posuit tamquam firmissimam fundamentalem petram, cui tota aedificii firmitas in niteretur, firmitatem suam accipere a lapidibus superpositis γCCXII Et sane non esse expectandum Ecclesiae consensum ad hoc , ut Pontificia definitio sit infallibilis , probatur ex principio , apud omnes Catholicos certo, apud Bellarm. l. 4 de Rom.Ponti f. c. a versi c. deinde Catholici;& Valentiam,tom. 3 COl. 24 I, quod scili set, quoties Romanus Pontifex in quaestione controversa & dubia inter Catholicos,quar ad ipsum tamquam ad Christi Vicarium & communem kcclesiae Magistrum resolverida & determinanda refertur,