Commentarii de rebus in scientia naturali et medicina gestis

발행: 1752년

분량: 778페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

401쪽

mam dabimus, in quo isti generatim recensentur ae exponuntur. Cum milites steris iniuriis longe crebrius p. 88. atque diutius, quam alii homines sint expositi, eorumque multi saepius in angusto spatio una esse

atque concumbere cogantur, summae morborum, quibus maximam partem assiiguntur, causae, ad tempestatum vicissitudines, atque insectionem, commode reduci possunt. Alii vero morbi ab aestatis, alii ab hiemis iniuria ut plurimum oriri solent. Hi ultimi in primis sunt vere inflammatorii aut iis certe similes; illi vero, si non a redundante, certe suo mOdo corrupta bile, bilios dicendi, pro corruptorum humorum indole, singulari acrimonia, sede aut loco, Per quem ex corpore expelluntur, Varii, vario etiam modo sese exserentes, ita, ut sint vel remittenteS, Vel intermittentes, vel ardentes, vel ex his simul mixtae febres, cholera, dysenteria, et sic porro. Alii Vero quoque dantur chronici, cum ab iis utriusque generis praegressis relicti, visceribus nimirum obstructis, tum ab iisdem, quae acutos morbos saepius

excitant, causis, tarde nec tanta vi agentibus, Orti.

Quem ad modum vero omnes hi morbi pro ratione p. 96. anni temporum valde inter se differunt, ita qu0que eorum curatio admodum debet esse diuersa. 1n hiemalibus enim seu inflammatoriis ad imminuendum et diluendum sanguinem, solidasque partes laxandas, Venae sectio et remedia attenuantia atque diaphoretica , in aestiuis vero atque auctumnalibus, in quibus solida ςorporis nimis laxa sunt, fluida vero ad putredinem inclinant, ad haecce corrigenda atque ex cor-Ρ0re eliminanda, viasque primas repurgandas, Vomi roria, purgantia acida, et ad illa roboranda, stomachica et cortex chinae summum inter medicamenta locum obtinent. Alteram vero morborum, quibus

milites prae aliis aligi solent, summam causam ad infectionem reserendam esse diximus, quorum pericu

losissimi sunt dysenteria atque maligna illa febris a

402쪽

nosocomiis et carceribus dicta, quibus adhuc scabies

annumerari potest, hominibus, qui in castris Vivunt, p. 96. ad modum infensa. Aestiuus licet aestus humores ad putredinem disponat, remoram tamen eum saepius, quam immediatam epidemicorum morborum causam fuisse; frigus autem longe crebrius, citissime tandem humiditatem, utrique illi tempestati iunctam, morbos eosque pessimos excitasse, obseruatio- P. I Oa. nes docent, ita, ut liccitatem aeris inter epidemicorum causias male a quibusdam relatam esse Cl. Auctor

putet. Vegetabilia enim, quae ubi uis crescunt, si arenosa S regiones exceperis, semper perspirare, simulque eum humidi ratis gradum aeri conciliare dicit, qui conseruandae sanitati susticiar; longe autem frequentius nimiae humiditatis, cui fere semper exponantur, funestos euentus experiri milite , praese tim si tempestas non tam pluuiosa, quippe qua aer potius repurgetur atque reficiatur, quam a vaporibus P. IOS. et nebulis humida, simulque calida sit. Errores quoque contra strictioris diaetae regulas commissivisi, praesertim vero spirituo sorti in potuum fructuumque horaeorum paulo largior usus, et aqua minus pura, inter communes epidemicorum morbΘ-rum causas a multis quidem aut foribus reseruntur;

sed praeter id, quod spirituosus potus non numquam

necessarius es e videatur militibus, is certe iis tantum erit nocivus, qui omnes limites potando transgrediuntur. Fructus horaei porro maturescunt, mor

bis , quorum causa esse dicuntur, iam per aliquod tempus grassantibus. Quid Z Quod frustus illi aci

dae naturae, dysenterici autem similesque morbi, qui in primis eorum est seclus vulgo habentur, inflamma- roriae aut putridae indolis sint, licet omnino concedendum sit, homines eo morbo iam detentos, ab eorum usu prorsus abstinere, alios vero, ab alio etiam morbo oppressos vel quoque conualescenteS, uti

etiam uliginosarum prouinciarum incolas, in parca saltem

403쪽

saltem copia iis uti debere. Quamuis acescant, indebilibus tamen subiectis, propter imminutam inde magis perspirationem, habitumque corporis debiliorem redditum, alicui morbo putrido Occasionem praebere poterunt. A qua denique rarius adhuc tam

noxia esse deprehenditur, ut inter generaleS et crebriores causas procatarcticas, certe non facile eodem iure, ac aer, variis modiS corrumpenduS, reduci debeat. Cum enim perpetuuS nexuS inter ortum mor- p. III. borum eorumque decursum et diuersum aeris statum esse semper observetur, ad hunc etiam in eruendis eorum causis prae omnibus aliis respiciendum erit. Ex eo quoque apparet, quantum is Valeat, P. I 43. quod numeruS aegrorum, copiis mense aprili in campum ductis, quarta ut plurimum parte maior fuerit, quam si mense malo expeditionis initium facturri fuerit, ita ut in priore casu vicesimus septimus, in

altero autem tricesimus sextus e toto exercitu in no- sodochia redire cogeretur. Auctumni etiam tempore frequentiores adhuc iterum esse, eoque vehementius grassari solent morbi, quo diutius expeditio protrahitur. Sub aestatis finem atque per auctumnum nulla unquam febris Occurrit inflammatoria sola, Cui p. Is 3. biliosus ventris fluxus non accesserit. Illud enim febrium genus, quod in expeditionis fine, tempestate iam frigida facta, uti et illud intermittentium, quod vernali tempore saeuire consueuit, ab inflammatoriis propius fuit, ideoque inflammatorium mixtum appellandum; quam ob rem similis quoque curatio, nec usus corticis chinae prius, quam post illud fanguinis coagulum resolutum, locum obtinuit; in omnibus autem inflammatoriis sanguinis missio maximam curationis partem absoluit, morbumque saepius ante sustulit, quam fixus in aliquo loco haerere potuit. Ea tamen in militibus magis repeti, ac una tantum vice nimis larga esse debet, cum ii ratem vi-

Etum non habeant, qui insignem esticere possit ple- Tom. II. Pari III. C c thο-

404쪽

thoram. In prima igitur venae sectione duodecim aut quindecim sanguinis uncias, in reliqui S vero par ciorem eius quantitatem chirurgi emittere iussi sunt. p. Is 6. Alia quoque eius modi morbum praeuertendi spes in sudore, ab initio statim mouendo, sita esse dicitur, qui tamen medicamentis haud calidis ciendus est; theriaca v. c. cum salis cornu cerui aliquot granis eum

in finem dari, et sussiciens seri lactis acidi copia superbibi potest; eo nisi autem modo discuti queat inflammatio, venae sectione et diaphoreticis, quae re- P. IS8 frigeUnt, curari debet; terrea vero medicamenta, cum septicae naturae sint ', suspecta habeantur, nisi P. IS9 addantur acida aut radix contra eruae. Si quando

propter debilem pulsum sanguinis detractio fuerit Z Omissa, Vesicatoria, praesente aurem delirio, sinapismi potius plantis pedum applicati, optimi usus

p. 16O fuerunt. Simul ac vero inflammatio imminui aut pulsus mollis fieri coepit, duo vel tria camphorae, decem nitri, et viginti grana contra eruae mixta, et sexta quaque hora aegro data, diaphoresin cum suc- p. 16S. cessu iuuarunt. Ab extremorum refrigerio et Perspiratione impedita, phrenitis saepe inducitur aut exacerbatur. Hi ne talium aegrorum, in nos dochium venientium, manus atque pedes illico cum aqua et aceto calido cum successu lauabantur, pedibus dein per totum morbi decursum sedulo coopertis. Inflammatio me ningum grauior ac ipsius cerebri esse Videtur, cum interdum in hoc 'post mortem reperti

fuerint abscessus sine praegrestis violentis symptoma-P. I66. tibus. In ophthalmia , prae vesicatoriis post aures impositis, efficacior a sanguisugis expectari potest es-s ei rus, quarum duae inferiori orbitae parti prope ab externo oculi angulo applicantur, sanguine per aliquot horas ex istis vulnusculis eis uente, postquam

405쪽

hirudines deciderunt. Si vehemens autem sit inflammatio, sanguis antea aut ex brachio aut vena iugulari mitti, tumque illico reuulsionis causa medicamentum dari debet, quod aluum satis ducere valet, vesicatoriis tamen simul haud neglectis. Quodsi vero causa subsit venerea, tum cura non succedit. lnrheumatismo cum tumore articulorum inflammato' p. 182.

xio post frequentem et fere quotidianam sanguinis detractionem, si febris imminui coepit, treS quatuorue hirudines loco maxime inflammato et tumido cum felici successu applicantur. Dantur quidem casus, in quibus dolores arthritici a rheumaticis difficulter distingui possunt. Ex obseruatione tamen p. I87. cuiusdam medici, Cl. CLER K, arthritidiS Vagae Omniumque similium morborum certum signum dia-gnosticum ex urina aegri desumi potest, in qua filamenta fluctuant, quae ipsa quidem urina minus transparentia, ex ea vero extrassa admodum sunt pellucida, ductilia, siccaque facta in albam calcem abeunt. Idem, quod veteres appellabant pituitam vitream, esse videtur; in sanguine ex vena misso non conspicitur, et a sapone facillime dissoluitur, cuius unciam semis quin et unam integram per singulos dies atque plures menses aegri deuorarunt. In phthisi pulmo nati parca, sed crebrius v. c. omni offiduo instituta p. Isto. sanguinis missio saepe profuisse perhibetur, simul ac Vero sanguis non amplius spissus, sed resolutus apparuit, omitti debuit. In tabe magis consummata P. I9a. duo potissimum tussis genera distini e consideranda sunt, unum, quod ab ulcere prouenit, alterum, quod ab irritatis faucibus vel trachea, muco suo naturali tum depriuatis, ideoque valde sensilibus fastis, oritur. Illi conducunt balsamica, huic incrassantia, cui fini praeter conseruam rosarum inseruire dicitur opium cum Oxymelle scillitico mixtum, et aegro propter tussim dormire nescio versus noctem datum.

Si abdomen solum atque subito, post intempestivum p. asa

406쪽

usum optatorum in dysenteria, aut corticis chinae in febribus intermittentibus, intumescit, Vera tympa P. 2 3. niti S adest. In viro, qui Per aliquot septimanas eo morbo afflictus fuerat, post quatuor alui deiectiones, abdomen detumuit, morte ex improuiso insequente. In cadauere post ea aperto nec aer, nec aqua, sed cOlon vehementer laxum atque distentum, detecta fuerunt. Ex quo fasciarum in tympanitide apparet necessitas, quarum Ope ea ratione abdomen constringi P ac S, queat, qua aer in eo contentuS decrescit. Alia ea-

qtie fere similis obseruario idem docuit, in qua simul id notari meretur, quod ventriculi cordis omni prorsus sanguine vacui reperti fuerint, indicio satis probabili, quod mors a tanguinis mole vi quadam atque

subito in auriam de cendentem irruente prouenerir, aere nimirum, qui an rea compresserat et US vasa, una

P. 268. Vice exploso. Dysenteriae causa parum ab illa differre videtur, quae febres biliosas vel putridas diuctas, remittentes vel intermittentes malignae indolis,essicit. In utroque casu corrupti humores ad primas vias derivantur; in teuuibus vero intestinis resorberi facilius et ad sanguinem duci, tumque febres gignere possunt; in crassis vero putrida fomes haeret, et pessimum istum morbum excitat, vel certe P. z71 peiorem reddit. Praeter alia multa phaenomena, quae putridam subesse morbi huius causam, et putrida effluuia sanos inficere, ea quoque satis memoratu digna docet obseruatio, quod quidam aliquando Vera correptus fuerit dysenteria ab inspiratis eiu uuiis humani sanguinis, in phiala per aliquot menses inclusi et purridi facti, licet phiala naribus tantum admota fuisset. Sed plura adhuc ex hisce militaris medicinae obseruationibus adducere, limites nostri vetant, praesertim cum reliquorum de septicis et anti septicis corporibus experimentorum, quorum mentio a nobis nondum facta fuit, summam trade-xe polliciti simus

407쪽

Continuantur itaque varia instituta, cUm animalium partibus experimenta ', nec non praeter ea in quarta sectione de virtute, in putridis animalibus re-P, 39 periunda, vinosam excitandi in vegetabilibus fermen- stationem, et de utilitate saliuae pro eo scopo obtinendo resertur. Primo statim loco duas carnis recentis drachmas, quindecim vel viginti adspersis salis granis, duabusque aquae Unciis additis, celeri US computruisse quam ea portio, quae in sola retenta fuerat aqua, denuo monet et legem, salem in uniuersum Putredinem non coercere, ulterius stabilit. Praeter marinum autem alia dein salium disquisiuit genera neutra vel alcatina Cl. Auctor, quae tantam pii tredinem nunquam excitarunt. De saccharo in pri- imis obseruatum eis, illud putredini resistere, quacunque demum muria melius, nisi a sermentatione illud acidum deuenerit, in quo casu putredinis indicia mox comparuerunt, eamque caussam haud negligendam esse putat, qua Propter in tam frequenti eius cum acidis usu nostra ad putredinem inclinent corpora. Testacea vel terrea porro, cum antis eptico mixta, tentauit, eaque virtutem possidere accelerandi putredinem inuenit. Pulvis itaque contra eruae composituS, cum quantitate aquae et carni. mixtus, secundum legem, iam propositam '', ob restaceam simul accedentem partem putredinem non coercuit, ac sola radicis portio admixta. Inde etiam non incongruum videtur Auctori, testaceis uti in febribus, ut putredinis quasi species, attenuatio in humoribus et relaxatio fibrarum subsequatur, id quod aliis deinde experimentis, cum aqua calcis su-

C c 3 sceptis,

vid. Comment. nostri Vol. I. Ρ. IV. p. 698. 7OI. 7O6. Notandum autem est, varia, ad confirmandas suas sententias, ex aliis auctoribus nostrum addidisse momenta in subiectis notis, et instituta numeris distin

xisse experimenta.

408쪽

p. 396. sceptis, demonstrat. Singularis tamen euentus inmixtione carnis et panis, vel farinae auenae, diuersis sub proportionibus obseruabatur, cum leni haec massa digesta calore fermentare coeperit, aerem emiserit et in acidum aliquod conuersum fuerit magma: quae sane conditio, quod ab addito penderet animali corpore, inde clarum reddebatur, quod sine illo fermentatio a reliquis admixtis non excitabatur, quae carne accedente et contingebat et quasi desinens denuo incipiebatur. Tandem quod saliuatum sermen rationem, tum putrefactionem creditur promouere, nee hane Noster reliquit intentatam. Sola carni crudae admixta, minus celerem, ac illa sine hac fiebat, putredinem excitauit, carni vero farinae auenae panique triturando commista, et leni tractata calore, breui intercedente tempore fermentationem, vinoso sapore distinguendam, produxit, tandem demum acidam redditam. Ex quo Cl. Auictor concludit, bene praeparatam, susscientem et accurate mixtam demum saliuam putredinem, flatulentiam, aciditatemque in ventriculo et intestinis praecauere, contrarium vero eius statum omnia etiam contraria gignere.

p. o I. Continuata deinde experimenta quinta proponit sectio, quibus euincere annisus est Cl. Auctor, non tantum diaetae inde ordinari posse regulas, sed varias

etiam ventriculi morbos praecaueri atque subleuari, Vel corrigi. Quae igitur antea cum recenti saliua instituebantur, nunc cum eadem putrefacta repetebantur. Haec autem putredinem intendebat atque fermentationem, parumque percipiebatur diversitatis, siue caro quadrupedis animalis, siue piscis fuerit eo pervestigata modo, licet negandum ipsi non Videatur, singula animalis victus subiem, seorsim explorata, aliquam demonstrare differentiam et in P Q3. ordinanda di eta iuuare nos poste. Vitellum recenSexclusorum ouorum, sub iisdem conditionibus nec

409쪽

sermentationem subiit, nec putredinem. Acidum deinde vel austerunn, a fermentatione relictum, principium nouis Occasionem praebuit tentaminibus, cum bis cocto, quo nauigantes utuntur, pane institutis, nec non Cl. Auctorem eo 'deduxit, ut aliis etiam Uteretur vegetabilibuS, tum crudis, tum coctis. Ex his

spinachiam scilicet, asparagum et cochleariam adhibuit. In omnibus dist rentes quasdam conditiones animaduertit, quoad fermentationem putredinemque, tandem tamen acidum in omnibus, quod lae coagulabat, sese manifestauit. Cochlearia etiam, licet ad fermentationem minus credatur disposita esse, et

manifestum acidum non contineat, eam tamen pro

ducit, immo longius, reliquis putredini resistit. Recens porro emulsum lac cum inspissato sanguine et P. O 6.

putredine iterum resoluto, commixtum, eadem dedit notanda phaenomena, ita, ut vegetabilia cum omni

putrida particula admixta facile in fermentationem abeant. Sunt et illa, quae in ventriculo nostro sese

osterunt, dum digestio fit alimentorum, quippe in

quo non discrepans esse videtur caloris ratio, quam' vis ad vinosae vel acidae fermentationis summum P. O8. gradum non euehatur illa mutatio, et saliua bona varias in utroque casu utilitates praestet, de quibus fusius agentem hic sequi non possumus Cl. Auctorem, qui ultimo tandem loco de acida acrimonia ventriculi dispicit, eamque per relaxationem fibrarum Ventriculi, vel per residua ex alimentis, ad intestina non propulsa, compleram fermentationem et in acetum fere conuersionem subire docet. Sunt etiam alia, quae alimentis addita, fermentationem et accelerant et retardant, minuunt vel augent,

quorum considerationem sexta suppeditat sectio Eer-p. O9. mentatos itaqUe potus, vin urni cereUisiamque, Velacidum, ex sermentationibus ante dictis paratum, dein aromaticas species, cuminum, Lilafras, crocum,

410쪽

myrrham, aloen, amaras post ea herbas, radicis porro valerianae et corticis peruuiani decocta, nec non plantarum quasdam , quae plerumque antiscorbuticae Vocantur, eum carne et pane miscuit et fermentationem iisdem compesci atque putredinem moderari obseruauit. Poste tamen et hanc considerationem in curandis ventriculi affectionibus instruere medentem, cum aliqua eorum cum digestione sit conuenientia, dum modo saliua bene se habeat, a Nostrop. I 3. Probatur. Amarae vero plantae, ea cum essetant, exoriebatur dubitatio, num a bile similis expectandus sit effectus, quae igitur admixta reliquis, ad experimenta adhibitis, corporibus, utique inter vegetabile et animale amgrum interesse differentiam declarauit. Maior enim longe eius accessu excitabatur fermentatio, Vr et hinc amara vegetabilia, in ictero supplendibilis vitia caussa, data, medentis intentioni ex asse non satisfaciant. Commune sal, in pauca quantitate additum intendebat, in maiori adiectum, coercebat fermentationem, absinthii sal vero vel tartari muria Vbi uis retardabat pro ea, qua addebatur, ratione eandem. Testacea denuo, aqua calcis et salia fixa tentara et inter se comparata, probarunt, quodam inter se conuenire quidem modo, priora autem fermentationem promouere magis ac reliqua. Quod autem calcis vivae aqua neque retardat, neque accelerat eam,

nobile in debili et acido praedominante farctuo ventriculo esse remedium inde pater. P. 6- Properamus ad septimam huius disquisitionis sectionem, quae cum putrefacto sanguine aliisque animalibus partibus suscepta experimenta continet. In sanguine scilicet pleuritico, crustam, quae ei super inhaerere solet, inflammatoriam, crassam, ad fundum

desidentem, partem et serum eiusdem separatim, consueto gradu caloris centesimo ther nometri Faliren-heltiani incalescere iacit, ex quibus crusta primum, crassa

SEARCH

MENU NAVIGATION