장음표시 사용
411쪽
crassa pars deinde, serum ultimo loco computruit. Alio tempore libero aeri eius crustae particulam commisit, aliam tectam seruauit, prior euaparatione exsiccabatur, altera vero deliquescebat, crassiori interea Parte, eodem modo tractata, partim spissiori reddira , partim cohaerente adhuc. Quae obseruatio Cl. Auctori signum praebuit, crustam inflammatoriam adeo solubilem, volatilem et in corruptionem pronam, septicas haud paucas suscipere particulas. Est p. ψ 8. autem in acidis mineralibus putredini resistendi vis,
ut plerumque putatur, carni tamen corruptae et sta guini admixta putrescenti foetorem excitauere surrismum, id, quod a salinis putridisque partibus, inter
se unitis, prouenire foetidissimaque pariter excrementa in putridis morbis, ab acidis et corruptis partibus mixtis oriri Noster autumat. Alcalinae contrario, huic mastae adiecta, praeter omnem spem corrigebant foetorem. Supererat tamen Coloris in sangui- p. zone putrescente mutatio obseruatu attentioneque dignissima, quem quidem diuersum colorem ita comparatum sume deprehendit Cl. Auctor, ut crassus cruor in liuidum & nigricantem, aqua dilutus vero in luridum transiret colorem, sero interim turbido
et nigricante reddito, id, quod in putridis et dysentericis morbis excretus declarat ichor. Similia urina sana, putrida, cum sanguinis .coagulo putrido coniuncta, praebuit phaenomena, flammeum quippe illa
contraxit colorem turbidaque euasit. Est interim in hoc etiam experimento ratio quaedam posita, quae ulcerum naturam illustret, prout ex ipsa, quae humo TeS attenuat et solidas relaxat fibras, putredinis indole intelligitur, qua propter increscere et mole sua multum augeri quaedam corporis queant particulae. Quem in finem plurium auctorum, SIM S ONIS, DEI DIE Roque et suas obseruationes adducit Noster, quibus constitit, tum cor tum hepar et lienem, tum colon densius, magis succulentum et ab impetu irri
412쪽
entium humorum capacius existere. In medulla p. as. Ossium autem putredinis praesentia tardissime comparet, quamuis cariosa ossa maxime foetent. Huius
metoris explicandi caussa ad porosam ossium fabricam
prouocat Cl. Auctor, quae materiam corruptam longius retinet, deinde ad constantem ex vasis sanguifexis humoris destillationem, et ad materiae osseae corruptae admixtionem, quae ab rbentis terrae instar
putrefactionem auget, simulque septicorum actionem sic sibi fingit, ut in omni corpore animali latenS acidum fibras destruat, testacea vero, absorbendo illud fibras dissoluant, quae absorbendi facultas etiam in salis marini terra est, ab acida parte liberata. Per putredinem enim salia sic soluuntur, ut acidum secedat
et evaporet, absorbentem vero substantiam xelinquat.P- 4 6. Praeter huc usque dictas, in corporibus putridiS nOtandaS, conditiones, ea adhuc superest, quod aqua licet grauiora sint, in ea tamen tandem fluctuent, quod ab aeris resolutione prouenire putatur. Emisit autem tum serosa, tum altera crasta sanguinis pars ante putrefactionem iam accedentem, aeris quaSilam particulas, maior etiam semper secessit earum copia ex carne, quam ex sanguine. Qua propter non imi probabile videtur Cl. Auctori, in scorbuticis aliisque Putridis morbis, nondum putredinis summo inducto gradu, ab aere vel resoluto, vel non amplius rite immixto, grauia prouenire posse symptomata, in primis, quod aer sanguini mixtus, perire facit animalia, vel exterior absumtus interiori essicaciam agendi reddit, ipsaque scorbuti symptomata, quae ab Auctore docte exp0nuntur, illud probant. Potest nihilo tamen secius cum vere iam putrescente sanguine adhuc superes e vita: ille namque, ex vena missus, putredini proprium colorem, nec non ingratum non nunquam
reddit odorem, nec alcatinus est, quod ab initio harum disquisitionum iam docuerat Cl. Auctor Haec itaque in morborum putridorum consideratione non
413쪽
negligenda momenta, sollicite disquisita et studiose
explicata a Cl. Auctore, nec medicis, nec naturaliumphaenomenorum scrutatoribus ingrata fore praeuidemus. NOS ea quidem exposuimus, quanta in experimentorum varietate fieri potuit, cum cura, Opta muS interim, ut penes ipsum disquirantur auctorem et omnibus reddantur notiora.
Anhali. Servest. Consil. et Archiatr. Dynastae ac Ciuit. Ιeueranae Phys . Acad. Imp. N. C. Sod. Bremae apud G. G. Rump. 17Sa. 8.pl. jk. Solertis, in disquirendis et digerendis corporibus naturalibus versantis, physici ossicium illud est,
ut constantes aliquas notas eligat in corporibus etiam primo quasi obtutu obseruandas, ex quibus naturalis quaedam eorum dispositio formari possit. Sunt v*ro talium notarum haud paucae, quarum quaeque methodi fundamentum praebere potest. Plurimas qui coniunxerit, accuratam descriptionem, specierum formationi inserillentem, exhibet, cum unica forte
methodo concinnandae suffecerit. Haec eam ob rationem adducimus, quod nouam, a Cl. MOEHRINGIO propositam, methodum accepimus, quae alii, quam huc usque factum est, fundamento innititur. Mirum inde videri non potest, noua hic et distincta genera deprehendi, quae ab aliis in unum coniuncta fuerunt, alia, quae disiuncta erant, iterum connecti quae certe varietas iis demum ingrata et confusionis ferax esse videbitur, qui, quae ipsi scripserint, vel cui
assueti fuerint methodo, meliorem putant esse nullam. Licet et nos in ea versemur sententia, eam demum optimam esse, quae anomalias patiatur paucissimas,
414쪽
mas; num vero expectari illa debeat, in tanta corporum disquirendarum copia iudicent ii, qui naturalis historiae ambitum penitius perspiciunt. Rostrum et pedes in auium praecipue historia tales suppeditant
noras, quibus, tanquam reliquis constantioribus sum-mOS VirOS, LINNAEvM et qui nuper tandem suam
publicam fecit methodum KL Ei NivM , inhaesisse constat. Noster autem Cl. Auctor, postquam in praefatione de studii historiae auium amoenitate, uti litateque et quibusdam, illud depraedicantibus explicantibusque auctoribus exposuit, licet has notas utique utilissimas esse viderit, pro solis tamen haberi non posse credidit, quibus commoda auium superstrui possit dispositio. Plumae aues contegunt Variae ; in genubus, quo nomine Cl. Auctori articulatio inter gemur inferius et tibiam venit, illae vel adsunt vel deficiunt, cui conditioni cutis, pedes contegentis, structura et figura si iungitur, insistit classium, quarum quatuor recensentur, diuisio. Rostri deinde forma ordines perficit, eiusque varietas inferioribus generibus formandis ansam praebet. Omnia ex illa, quam Cl. Auctor generum descriptioni praemisit, methodi synopsi, clarius evadunt, in qua generum expositione, cum non nisi breuioribus et ponderosioribus quasi vocabulis perfici p0tuerit, omnino
requirebatur terminorum artis, quam etiam illi adponere placuit, explicatio. Genera in uniuersum descripta centum et quatuordecim deprehendimus.
En ipsam methodi synopsin, quam integram exhibere placer, ut rerum periti studium, in ea delineanda adhibitum, cognoscant. Aues sunt vel I. genubus antice plumosis, pedibus tenui membrana squamata tectis, et digitorum principio
arcte inter se connexo. mcusepod . I. Rostro ' Vide de hac in nostris Comment. Vol. I. PH I. P. 9.
415쪽
l. Rostro elongato, conuexo, ad cristam ς0m presto. Pica . a. Rostro conico, subito attenuato. Passieres. a. Rostri basi subcylindracea, crassa, in apibcem acutum celerrime exeunte; vulgo
asyrostrae. b. Rostro subulato , basi superne triquetra,
infra planuiscula; Vulgo Tmuirostrae. II. Genubus antice plumosis, pedibus cute cori cea rugosa tectis. Dermatopodes. I. Rostro adunco, uneungues. Accipitrer. a. Rostro conico apice incuruo. Gallinae. a. Digitis anticis principio laxe coniunctis , ope paruae membranae coriaceae. b. Digitis penitus fere fissis, rudimento tantum membranae inter digitos anticos
III. Genubus antice nudis, alis ad volatum sere ineptis, fissipedes, cursores. Brach terae. IV. Genubus antice nudis, pedibus cute molli, co-xiaeea testis. I drophilae.1. Marginibus oris dentato- serratis. Odonto-rbu bar. a. Rostro subouato, angustissimo, arctissime ad latera compresso. Havis char.
presso, palmipedes. Sicuorbuchar. a. Rostro primum recto, dein adunco. b. Rostro subulato, recto, ad extremum a picem parum curuo. c. Rostro subulato, recto. . Rostro conoide, ad latera compresso, palmipedes; membranis digitorum diuisis. Vm
s. Sulco vel foveola ante nares. Sc Fac s.
416쪽
a. Rostro conico, ad latera compresta; semi palmipedes. b. Rostro conico, ad latera compresta; fissi- c. Rostro utrimque pyramidali trigono; fissipedeS. d. Rostro subulato, teretiusculo; semipalmipedes. e. Rostro subulato, teretiusculo; fissipedes. Post hanc ordo generum, nominibus tantum adiems et tandem amplior additur generum descriptio, in quibus exponendis partim Cl. Auctor secutus est L IN NAEVM, partim in haud paucis ab eo, pro methodi scilicet norma, secessit locis. Quas ipse viderat aues, vel vivas vel modo mortuas, asterisse , qua-ὲ rum mancas disquisiverat exuuias, crucis forma, de
quibus nil, nisi aliorum suppetebant non nunquam incompletae descriptiones, nulla nota insignivit. In Obseruationibus autem, generibus saepe subiunctis, quid dubium sit, et ulteriori egeat dilucidatione ostendit. His tandem fragmenta generum adillnxit, quorum non nulla in aliis scriptoribus enarrata in-Veniebat momenta. Ipsorum generum inseriorum
characteres hic fusius adumbrasse superfluum esse iudicamus, quod paruae molis libellus facile ab iis, qui huic suam applicare voluerint studio operam, comparari possit. Noua sane generum nomina plura sunt, quas proprii distinguunt characteres, de iis
tantum nominibus, quae vel collective, Ut Vocant,
Vel pro generis, ex assumti methodi charactere definiti , ratione ab aliis adsumta fuerunt, quaestio dirimenda est, num eadem disiunctis nunc speciebus,
Vel alii plane generi denuo illa sint imponenda 8
quam certe rem scientiarum, in historia naturali adeo amplarum, non incrementi, quam difficultatis augendae potius praebere occasionem autumamus. Ut ex
417쪽
emplis haec clariora evadant, Meleagris L INNAE Ialia est, ac illa MoEHRhNGII, huiuS tamen genus aliquas etiam Galli L IN NARI species complectitur: Inpida LINNAEI, etiam MOEHRINGII quoddam genus est, species autem, quae a LINNAE O propositae erant, ab aliis Merops et Certhia vocatae, peneS nostrum etiam singularia genera formant. Nonne igitur meliori iure, ne uni voci tot disserentes tribuantur significationes, exulare debuisset ispidae nomen. Sic enim obseruamus, Emberizam LIN-NAEI expunxisse Auctorem, quod alia ad Gloridem alia ad Diuum pertineat huius Linnaeani generis species. Pelecauus L INNAEI reiiciendus erat, quod ex adsumtis iastis ad Onocrotatum referri meretur, ipsum autem hoc nomen alii adscripsit Noster generi, cui platea LINNAEI et anatis species iunguntur. Non eam tamen ob causam haec monere libuit, quo studio, quod assiduum et accuratum esse cognoscimus Cl. Auctoris, quidquam detrahamus, sed ut alii, eius insistentes vestigiis, discant in hisce, utut op
rose versamur, rebuS, mancam tamen nostram relinqui intelligentiam. Promittit autem Cl. Auctor, se etiam exhibiturum esse synonyma omnium auium cum epicrisi, nec non, in quibus octodecim iam desudauit annis, singularum auium pleniores descriptiones, ex ipsis naturae exempliS desum taS, rariorumque figuris illustratas. Ex quibus certe plurimum lucis et illustrationis huic etiam scientiae esse aceestiirum haud aegre praeuidemus, et, quo laudabilis admodum ab eo posita, opera speratum
proxime consequatur finem, ex animo optamuS. Solet enim in eius modi rebus, ut scientiae cupiadum iuuent, non accurata tantum delineatio, sed solerti stiri se etiam obseruata proportio requiri, ut cum natura, omnia conueniant, quod, quam difficile sit impetratu, nullus non intelligit.
418쪽
IV. IACOBI GISBERTI WΟ ΕR T Μ A N, Anat. et Chirurg. Pro sest. De proXima sede, quam anima in corpore humano occupat, oratio, Traie- ad Rhen. Iria. q. pl. g.
Hominis bina principia licet distinistissima inter se
inueniantur, arctissimo tamen quodam vinculo iungi atque connecti ex mutua relatione, qua Unum, alterius requirit auxilium, cognoscimus. Est autem in anima singulare quid ab ipsius actionibus, cogitatione , intellectu, ratiocinio et iudicio plane distin-inim, detegendum, quod in variis hominis mutationibus, v. c. animi commotionibus Obseruatur, et a Cl. Auffore impetusa mentis proprietas appellatur. Est porro fibris corporis muscularibus insita et iure tu qua dam Uis, a generalibus corporum attributis non dependens, quae in omnium Vix emortuarum et in vivarum bestiarum corporibus dissectis adhue superstes est et excitari potest. Cordis enim motus in animali mortuo iam desinens per digiti calidi attae lum leuem, auriculae cordis inter digitos agitationem, inflatum, liquidum iniectum non tantum resuscitatur, sed etiam cor ipsum a neruis, vasis et membranis rescissum et e thorace exemtum per quadrantem horae immo semi horam sese mouet et plane quiescens leuiter irritatum iterum in morum revocatur. Hic vero in resecto et exemto corde motus a fluidi sanguinei et neruet impulsu, qui tam diu non durat, explicandus non est, sed ipsa vi indita
motus vitales et naturales excitantur, durant et musculi voluntarii per ipsam mentem mouendi apti sunt Promptitudini, qua animae obtemperant. Datud denique praeter hanc vim innatam et impetuosam mentis proprietatem certus intimus consensius, quo, mentis impetu praesente, in functionibus corporis nostri tantae turbae oriuntur: Sic in morbis acuris
419쪽
illa vis corporis insita nimium mota et excitata an, mae impetum ita turbat et intendit, Ut corporis vita tollatur. Qua mu i S itaque corporis et animae natura plane diuersa sit, corpus tamen animam in receptaculo quasi continet, in quo haec, ut rerum extra sepositarum notitiam sibi acquirat, instrumentis quibusdam , neruis scilicet, ex encephalo oriundi S et per
totum corpus distributiS, Utitur. Ex neruorum Origine, distributione, laesione, doloris idea excitata, functionibus mentis ab encephalo turbato laesis,
concluditur, animae sedem este in capite. ipsa aurem anima in variis cerebri locis, ab auctoribus adductis, non habitat, sed eius sedes in illa parte est e debet, ubi est proximus inter omnes neruOS, qui Obiectorum impressiones propagant, connexus et qua vel infortunio, vel morbo destructa, animae functiones pereunt. Hinc animae sedem Cl. Auctor designat in aistheterio generali, illo nempe loco, Ultra quem impressiones, neruis ab obtestis ad ideas excitandas factae, non progrediuntur, sed figuntur. Hunc
locum vero illae tantum medullae partes, quae in cerebro, cerebello et medulla oblongata ante neruos immediate existunt et e quibus nerui originem habent, efficiunt, ad quem neruorum impressiones penetrant, Ut mens earum ideas sibi formet, et e quo motus voluntarii anima volente, progrediuntur.
Quam opinionem Auctor noster per diuersas capitis et generalis aistheterii dispositiones, quae ingenium et solertiam retardant vel augent, et per functiones animi a foeminarum passione hysterica laesas et cessantes, insuper confirmari credit. Has itaque Auctoris meditationes, non quod nouitatem quandam praese ferant, sed lucem aliquam philosophis accendanI, adducendas esse putauimuS.
420쪽
Dissertatio de artificiosa foecundatione imme siua seminum vegetabilium, Praeside IOH.
GOT SCHALΚ WALLERIO, Respondente IOHANNE PIHLMAN. HOlm. Ι7Sa. q. pl. q. Ad vegetationem seminum et plantarum tres inprimiS concurrere causas, nempe I vim intrinsecam, cuique semini propriam facultatem, se se mul, p. 6. tiplicandi 2 vim extrinsecam, calorem scilicet sme
inflammabile principium , 3 aquam simplicem, solam nutritionis plantarum materiam, Cl. Auctor demonstrat. Hanc rem cum in alia dissertatione ' iam pertractauerit, eandem hoc lo eo fusius repetere nolumus. In aqua in primis, quando hanc pro unico nutriente principio assumit, iuxta ELLE Rr hypothesin, transmutatione particularum per radios solares
facta, terram pingue et sal acidum produci posse, asserit. Duplicia deinde foecundationis genera statuit, primum ubi ager varie praeparatur. alterum ubi semina fertiliora redduntur; et varia deinde artificia immersiua foecundandi semina Cl. Auctor disqui- P. 13. xv. Intelligitur autem per artificia immersitia ars, qua semina humido quodam, antequam seruntur,
emolliuntur. Artificia haec ipsa sunt i simplicia,
quae unica materia absoluuntur, et in aquea, vel alca-lina, vel nitrosa distinguntur, a) composita, quae pluribus materiis mixtis Constant et vel ad saponacea alcatino pinguia, vel nitroso pinguia, vel ad spirituo sum reseruntur. His immersionibus, quae forte ab hortulanis quibus8am ortae et antiquis notae fuerunt, corticem seminum duriorem emolliri , et semi- : P. I 4. na nutriri et foecundari, credunt. μου plax, qua semina' Cons. Differt. de vegetationis principiis Holm. 17SI. recensit. in Comment. nostr. Uol. I. Part. II. p. 326. ' Vid. Histoire de l'Acad. Royale des Scienc. ann. IZ 8. a Berlin. 17 O. 4. P. I sisqq. Com. D. Vol. I. P. Ias.
