Commentarii de rebus in scientia naturali et medicina gestis

발행: 1752년

분량: 787페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

copia aquarum in utero restas, haeque diu ante foetus excussionem exierunt, secundinae statim extrahendae sunt; sin vero contrarium obseruatur, sestibnandum non est. Deinde si venter mollis et undique flaccidus est, neque quidquam in inferiori uteri parte eleuatum deprehenditur, festinatio nocet, sin vero in regione hypogastrica oualis tumor, in primis superiora versus, sentitur, nullum damnum a festinatione metuendum est. Porro si sanguis, vel ante partum, vel cum eo, vel etiam post eum, copiosus exiit, quanto us a placenta foeminae sunt liberandae; sin vero nullus sanguis dictis temporibus exiit, celeritaS nocet. In casu, ubi placenta paucos anfractus habet, eiu8que crastities et circumferentia non adeo notabilis, atque funiculus sat capax est, extractio facilis habetur, contrarium si

obseruatur, extractio matura nocet. Praeterea locus adhaesionis sedulo attendendus est. Saepe enim parti anteriori, vel et posteriori uteri adhaeret placenta, quare Ob mechanismum extractio dissicilior sit; hinc, nisi ad hanc rem attendatur, videretur

forte, ac si istud impedimentum ab uterini orificii

constrictione proueniret. Quod ad cautiones spectat, altera obstetricantis P. 2 28. manus, oleo bene illinienda, introduci, altera vero

ventri parientis, ad impediendum uteri prolapsum, imponi debet. Dorsum deinde manuS parieti, cui placenta adhaeret, respicere debet; placenta posthac sensim sensimque remouenda; tum cura in arripienda placenta adhibenda est, ita, ut pollex lateri plauentae, cui funiculus adhaeret, reliqui autem digiti alteri lateri imponantur. Si tandem aliqua forte pars placentae relicta fuerit, curandum omnino, ut extrahatur.

In casu denique, ubi post abortum primi men p. ss placenta extrahenda est, opus hoc, si nimirum nullus, vel paucus sanguis ossiuxerit, soli naturae Tom. HLLI. Pari IL O relin-

212쪽

relinquendum, et liquor tantum tepidus iniiciendus est. Sin vero multum sanguinis exierit, altera tunc manus ventri imponenda, altera vero in vaginam introducenda insimulque digitus in uterum immittendus et in circulum ducenduS est. Tunc enim manum exeuntem, vel plaeenta sequitur, vel hoc etiam si non euenit, id tamen essicitur, ut placenta descendat, exituSque eiuS acceleretur.

seu seditione renum. Auctore Cl. HEVIN. Hanc in duas partes diuisit Cl. Auctor, quarum prior rem istam historice pertractat et disquirit. an unquam

in viventium renibus, calculo ast et iis, de caetero integris, salua aegrotantis vita, suscepta fuerit. Pluribus argumentis, rem vel corroborantibus, vel aliis, eandem impugnantibus, adductis patet, dubium etiamnum manere, an unquam operutio ista in renibus, calculo tantum affectis, suscepta vere fuerit.

p. 27 . Quod ad posteri rem partem pertinet, disquiritur primo, an sellio renum, in integritate constitutorum suscipi omnino possis. V eteres nihil quidquam suadent, quodque de senione renum commemorant , de eorundem tantum absessit, nequaquam vero de rene calculoso aperiendo dicta videntur. Operationem quidem recentiorum non nulli, atque inter hos in primis Cli. RouSSET et ROBINSON defendunt, atque eam bono cum successit institui posse, alterunt. Verum sententias, si examinaueris, non experientia, sed coniecturis tantum niti, reperies. Si itaque dicendum quod res est. Plures sane obstant rationes, quae reniS, tantum

213쪽

tum calculo grauati, de caetero integri, sectionem dissuadeant. Ita namque situs huius visceris profundus, partium, istud tegentium ipsiusque substam

tiae renum crassities, stortae, ductus thoracici, costarum spuriarum pro Cessuumque vertebrarum vicinia, nerui sat magni, saepe renem transeuntes aliaque eiusmodi plura impedimento sunt. Vorum adsunt alia, non minuS grauia, quae sectionem vetent. Ita v. g. de calculi praesentia certi vix semper sumus, et si quoquo nullum supersit dubium, quis tamen de figura et situ ipsius calculi certi quid

determinare audeat. Anatome enim saepe in renibus detexit calculos, ita inclusos, ut absque renis destructione vix unquam extrahi potuissent. Certe, si has aliasque plures perpendamus rationes, semonem renum n0n solum difficulter peragendam, sed

et maxime periculosam esse, animaduertimus.

At vero, si abscessus in renibus formatur, isque p. 3I exteriora versus tendens per sua signa cognoscitur,nephrotomia locum habet. Valet autem ea tum,mbi abscessus a calculo oritur, tum etiam, ubi iste causam non suppeditat. In priori casu, abscessu

aperto calculus instrumentis conuenientibus educutur, caeterum re fa in utroque casu atque accurata ulceris habetur ratio.

13 Commentarius de ea culis urinariis, exim na p. 33.

turales urinae vias formatis. Auctore Cl. Lo v I S. Continentur hic quatuor obseruationes, quae historiam formationis istorum lapidum tradunt. . Post sectionem nimirum lateralem, in duobus hominibus ob calculum institutam, tempore aliquo elapso tumor in perina eo obortus fuit, quo aperto insignis magnitudinis calculos extraxerunt. In alio eandem sectionem tumor in scroto secutus fuit, quo etiam aperto, calculus itidem exiit. Quarta obseruatio casum commemorat, ubi quis contusionein

214쪽

in scroto passus est ita, ut, tumore sensim enato, post

aliquot annos calculuS demum educeretur. In causam Noster inquirens asserit, fistulam saepe a sectione remanere, per quam urina et materieS calculosa transeat, quae, accedente semper noua simili materie, augmentum capiat inque verum tandem calculum exerescat. Quod ad eum casum spmnat, ubi, contusi0ne praegressa, calculus dein in scroto formatus fuit, Noster ideo, urethram tunc temporis ruptam esse, seque inde eodem se me modo calculum formasse, coniicit. Ne itaque fistulae post set fionem relinquantur, ne ille Calculus in adiacentium partium contextu formetur, Ce- reos ea propter in urethram introduci iubet, quo canalis amplitudinem naturalem retineat, atque etiam perfecta cicatrix interius demum formetur.

Tabula 8. calculos delineatos sistit. 3S , I ) Tentamen super osophagotomist. Auctore Cl. GVATTANI. Operatio haec' in sinistro lasere obsitum oesophagi instituitur; cutis a chirurgo digitis

arrepta a superiori tracheae parte secundum longiutudinem ad sternum usque inciditur, contextus cellulosus, pinguedo, membranae Ctz. remouentUr, partes inter muscillos sterno hyoideos et sterno thyroideos sinistros nec non corpuS tracheae sitae separantur, vulnereque ope volsellae dilatato, oesophagus in conspectum veniens inciditur, apertus forfice curua dilatatur atque CorpuS peregrinum volsellae itidem ope extrahitur. De reliquo bene Cinendum, ne nerui recurrentes 'ut arteriae laedantur; tandem autem lintea. aqua vulneraria imbuta, imponantur, atque aeger spatio aliquot di erum per clysmata tantum nutriatur. Operationem hanc in homine quidem vivente non institutam, bene famen in vivis canibus peracitam esse, Q. Auctor perhibet.

215쪽

nae. Auctore Cl. sABATIER. Hunc in quatuor

partes diuisit Cl. Auctor atque in priina quidem de descensu, in secunda de inversione. in tertia de diuersis

mutationibus situs atque hernia uteri, in ultima tandem de distocatione vaginae agit. Descensus uteri triplex obseruatur gradus, isque, vel relaxatur et in Vaginam se confert, vel paulo profundius eam intrat atque in utroque casu sub tumore pyriformi deprehenditur, ita tamen, ut in relaxatione tumor iste paulo altius, in descensu autem longe profundius haereat; vel denique extrorsum penitus uterus praecipitatur. Si uterus relaxatur et descendit, facile iste situ conuenienti in pristinum statum reducitur; sin vero foras plane propendet, dissiculter admodum reponitur, attamen non desperandum. In casu ubi intumescentia impedimento est, fomentationes emollientes et resoluentes prius saepiusque applicandae, tandem repositio tentanda est. Nec desperandum est, si quando uterus diu pro-Ρendens una cum vagina exulceratus apparet. Similes enim fomentationes atque etiam clysmata emollientia crebrius applicata uterum ad repositionem disponunt. Si grauiditatis tempore uterus egreditur, iste statim reponendus; si vero foemina partui proxima habetur. situ conuenienti et fascia uterus sustinendus, donec laetus exclusus fuerit, postmodum autem reponendus est. Si tamdem ipso momento partus uterus egreditur, orificium eius dilatandum, vel et uterus incidendus est, tuncque infans extrahitur. Post repositionem uterus pessariis conuenientibus in primis a Cll. u AvHINO et SA v I ARD excogitatis retinendus est.

Vterus duplici modo inuertitur; vel enim eius P, 37s- fundus per aperturam colli exit et in vagina haeret, haecque subuersio incompleta dicitur; vel ea completa est et totus uterus subuertitur, per orificium

. 3 transit

216쪽

fransi atque aliqua ex parte vaginam secum trahens intra aegrotanti S femora descendit. Harum sub

uersionum variae annotantur Causae, inter quas

placentae extramo, Vaginae polypus, inque Deminis pinguibus insigne Viscerum ponduS referuntur. Promtum postulat auxilium uteri subuersio, uterusque quantocyus reponenduS est, interdum tamen, sed raro cunctatio conuenit, quando nimirum inflammatio impedimento est. Si gangraena uterum subuersum corripit, exstirpatio unicum habetur auxilium. Si ob moram reduectio impossibilis cem setur fascia uterus sustinendus. bi subuersio a placentae extractione, Vel polypo vel demum hae- .morrhagia dependet, sola reductio suscipienda, si

vero pinguis corporis habituS causa Censetur, non

solum uterus reducendus, sed et pellistrio in situ insimul retinenduS est. p. 38 , Situs uteri mutatus grauiditatem Causam agnoscit. Si enim partes inferiores debiles et laxae sunt atque abdominales musculi ob laxitatem resistere nequeunt , accidit inde, ut uterus magis ac magis antrorsum inclinetur, supra otiis pubis propendeat atque sic dictus venter pr0pendulus oriatur. Alia mutatio situs uteri hernia dicitur, haecque est, si uterus grauidus sensim per annulum abdominalem exit, ita ut insignis m gnitudinis tumor inde appareat. Si unquam, hoc certe in casu, sectionem Caesaream indicari Cl. Auctor aufumat. Alii denique situs obliqui in unum vel alterum latus interdum animaduertuntur, hique non nulla quidem, sed non adeo periculosa producunt incommoda. p. 39O. Vagina relaxatur, descendit, egreditur et subuertitur: minime tamen putandum, ac si omnes eius subuerterentur tunicas. Interna namque dumtaxat tunica huic incommodo obnoxia est, et C

dem sere auxilia, quae in subuersione uteri valent.

et iam hic adhibenda veniunt

217쪽

I 6 Commest strius de ligatum omenti. Auctore p. 39q. Cl. Ρ Ι Ρ E L E T. Ex pluribus obseruationibus hic adductis liquet, periculosum esse, si quis epiplo Gn. in vulneribus egressum, ideo extrahat, Ut sana pars cognosci inque ea ligatura institui possit. Caeterum omenti egressi ligaturam, hactenus a plurimis

Commendatam, grauium symptomatum atque adeo mortis causam esse, hincque omittendam, eaedam obseruationes probant.

I ) Commentarius de futurarum abusi. Auctore p. qQMCl. ΡIBRA C. Experientia confirmatus Noster sit turas in vulneribus infimi ventris, labiis leporinis, vulneribus linguae, vulnere transuersali colli, vulneribus tendinum, imo cunctis, pluS nocere, quam iuuare pluribus obseruationibus confirmat. Praeter inflammationem enim et dolores, suturam semper fere sequentes, in partibus et in primis in facie indelebilem saepe difformitatem, ab illa productam remanere, imo hanc ipsam insussicientem prorsus haud raro esse atque adeo fila sponse saepe ob suppurationem decidere, vel eadem etiam obmolesta symptomata rescindenda esse, Cl. Auctor demonstrat. Contra vero in suturarum locum fascias surrogandas et pro diuersitate partium diuersimode applicandas esse, suadet. Tabula 9. singularis fascia pro linguae vulneribus depicta habetur, quam optimo cum successu in puella, quae linguam in paroxysino epileptico insigniter laeserat, Cl. Auctor applicuit, imo hac ipsa postmodum cautum fuit, ne instante paroxysmo, vel et omni nocte ea applicata lingua laederetur.

18 Obseruationes de Asulis ductus futinalis sTENo- p. 3I.

NIANi. Continentur hic variae obseruationes, quarum prima Cl. quondam Auctori DE PHENix debetur. Venator graue vulnus in maliS a ceruo pat,

218쪽

tur et inter alia ductus in primis S TE NON IANVS prorsus dilaceratur. Vulnere fere consolidato saliua ob ductum. pone angulum maxillae dilaceratum, continuo essluxit, ita, ut inter massicandum lintea ob copiam essiuentis saliuae supponere cogeretur. Noster cognoscere auidus, quanta quavis vice ENflueret saliuae copia, vasculum tempore masticationis supposuit et in quindecim minutis uncias duas cum drachma saliuae obtinuit, alio tempore, octodecim minutis elapsis uncias duas atque drachmas sex, alio in viginti tribus minutis uncias tres atque drachmas duas cum dimidia, alio tandem viginti octo minutis uncias quatuor atque drachmam unam

humoris saliualis collegit. Unde patet, quantam saliuae copiam inter masticandum parotis glandula suppeditet. Aeger, molestiae istius pertaesus, auxilium implorauit, inde Noster operationem culti oinstituens eo rem perduxit, ut nouus artificialis ductus in oris cauitatem hians exoriretur. p. lv. Altera obseruatio Cl. M o R A N D Auctorem agnoscit et ductus saliualis fistulam curandi nouam minthodum continet. In casu itaque ubi fistula in genis orta saliuae ementis causa est, ductum in os hiantem Cl. Auctor examinat, et an canalis liber

adhuc sit, disquirit. Quo detecho in fistulam lene

charoticum ad destruendam callositatem introdueit, in ipsum vero canalem stilum, frustulis fili euolutis instructum, indit, et emplastro vulnus tegit. Diebus octo vel nouem elapsis curationem absolutam fuisse perhibet.

p. 6 2. Tertiae obseruationis Auctor Cl. Lo vis est. Ham ex pluribus obseruationibus constat, quae es

fluxum saliuae per fistulam glandularum parotidum

earundemque ductus excretorii commemorant. Ex

his liquet, saliuam, per fistulam genarum essiuentem, semper ductus saliualis laesi signum non esse. Qui en in hic adducuntur casus, ostendunt, fistulam

219쪽

lam, in ipsa glandula ortam, saepe causam dare, ut

extrorsum terminetur saliuae suxus. Curantur

eiusmodi fistulae, vel sola compressione vel remediis exsiccantibus, vulneri applicatis. Ita enim facile vulnus consolidatur; quod autem, si duetus iste laesus est, non aeque obtinetur. Itaque via artificia,

lis tunc procuranda atque gena perforanda est. Id quidem cauterio actuali, vel et instrumento scindente, filis insuper, quo callosa inde ora fierent, per aperturas ductis perfecerunt: cum autem perforatio, vulgo hactenus ante foramen fistulosum instituta, raro locum habeat, saepe etiam periculosa sit, Noster ea propter suadet, tentandum primo, num saliuae fluxus versus pristinum locum terminuri iterum possit, sin minus, incisionem obliquam ab anterioribus versus posteriora faciendam, quo saliua ante foramen fistulosum in os immittatur. Quando autem scindente instrumento ductus iste laeditur, interdum etiam valet compressio, quao

tamen medendi methodus ab omni incommodo e emta minime videtur. De fistulis praeterea notandum, eas non solum molestas, sed et periculosas adeo esse. Cum enim his ipsis ductus saliualis insigniter persaepe dilatetur, insignis proinde copia quotidie estiuit atque ea propter viribus exhauriuntur aegroti.

Quarta obseruatio de tumoribus saliualibus p. 4sso. glandularum maxillarium et sublingualium deque fistulis, facta apertura, inde ortis agit. HuiuS obseruationis Auctor, Cl. L o v I s, ostendit, glandulas has saepe ab impedito essluxu saliuae intumescere nec raro ab incautis pro abscessu habitas, inde apertas, fistulis, posthac nulla arte curandis, Ortum

Praebere.

Ranula, Gallis in Grenoui et te dicta, glandui, p. 63. rum sublingualium tumor est, qui non ab inspissi, tione saliuae, sed a dictarum glandularum ductu e O s creto

220쪽

cretorio obstructo ortus, minime pro tumore tunicato, sed pro ipsis glandulis earumque ductibus, a materie retenta tumefactis, habendus est et optime causticis lenioribus, scindenti instrumento anteponendis , Curatur.

p. 68. 19 Obseruatio de inccrceratione intesini fingulari.

Aut ore Cl. MOSCATI. Hoc intestinum hie descriptum tabula Io et I I delineatur. p. 7o. δοὶ Obseruationes de tumoribus circa vesculam fe leam. Auctore Cl. MORAND. In duobus nimirum hominibus, tumore ad regionem hepatis formato et aperto primo puS exiit, tempore autem aliquo elapso bilis essiuxit; unde liquet, tumores hos in regione hepatis, vesiculae proxima, formatos esse, puS autem vesiculae tunicas sensim arrosisse, ut

hisce dein sponte ruptis bilis demum egrederetur. p. 73. 2I) Ommentarius de infgnibus ani abscessibus.

Auctore Cl. p o v B E R T. Abscelitis circa anum formatos non solum ad promouendam puris extractionem aperiendos, sed et rectum intestinum incidendum esse, plurimi hactenus statuerunt. Ast simplicem abscessus incisionem, recto intestino pro susillaeso, eo etiam in casu, ubi abscessus fistulis. vel ani vel urethrae ortum debent, optimo cum successu institutam fuisse, Cl. Author experientia Confirmatus, perhibet. Quod autem ad fistularum callositatem attinet, eam vel instrumento seindente

vel crusticis destruendam esse, praecipit. P. 48y. 22) Commentorius de hepatis obsessisur. qui vulneribus co itis superueniunt. Auctore Cl. B E R π R A N D I.

Abscessus hepatis saepe vulnera capitis sequuntur, eique non a metas ali quadam, sed ab ipso vitiato sanguinis circuito ortum ducunt. Si itaque viriuera

SEARCH

MENU NAVIGATION