장음표시 사용
241쪽
Cellularis contextus in maxillis quatenus alueo- p. 94,los dentium constituit, ex iis obseruationibus huc refertur, quas Cl. Auctor alibi exposuit.' Corrigitur CL DE VENTER, qui maximum omni- p. I 3 I. no artis Obstetriciae momentum in dirigendo osse coccygis positum esse autumat, cum hoc non possit obstaculi1m esicere nisi in singulari casu, ubi foetus caput in inferiori pelvis apertura retardatur. Rarior omnino casus ossis humeri in extremita-p. I 62. te superiori capite destituti et cauitate instrusu de scribitur, loco cauitatis vero anterioris et superi Oris scapulae caput eminens conspiciebatur. In infante octo annorum defectus capitis et col-p. I 8 Cli femoris describitur, in hac enim superiori extremitate femoris obliqua tantum apparebat superficies, simili superficiei in osse ii eum apposita et validis ligamentis firmata. Destrum o partium
praeternaturalis in tenera aetate videtur.
In parte altera exhibetur amplissima figurarum p. 2I3. delineatarum explicatio, quam ita instruxit Noster, ut vero situ, sub quo os delineatum fuit, indicato omnes partes, quae in conspei sum veniunt recenseantur et indicentur. Ossa adultorum a tab. I ad XXV. foetus autem, in primis sceleta diuersae
magnitu- ossis ethmoidei est, collocatam. Haec certe portiuncula nouum ossiculum, nunc descriptum, utrinque sistit, quod ideo a Cl.Auctore in tabula X. 5g. 12 ad eminentiam paruam, quae in osse palatino prope literam C, quae incisuram indicat, ad foramen plerygo palatinum concur ventem , et quae apte expressa est, adhaerens deliinneari debuisset. Hanc tamen osseam laminam ad os palatinum certo pertinere, in coimexa et bene conseruata ostium caluae et maxillae superioris com page, caua narium retrorsum inspiciendo egr*gie apparet. Et nos, dum haec scribimus, os palatinum a reliquis ossibus separatum intuemur, in quo haec ossea lamina vere adhaeret.' Memoires presentees. l. c. I Om. II. p. s77
242쪽
magnitudinis a tab. XXVI ad XX X. ossa tandem disiecta ad inferiorem fabricam cognoscendam tab. XXX et XXXI. exhibentur. Tabulae ipsae duplices sunt, et in figuris linearibus litterae additae eas partes, quae prae reliqui S attendendae sunt, indicant, in oppositis vero icones umbra et luce distinctae et nitidae exaratae exprimuntur. Tabulas ipsas uti ex nonnullis conspicimus Tharse delineauit et Lardinier sculpsit, Tabulas vero et sub initium et sparsim in literis quoque initialibus ornamenti causa adductas L. H. n. He re delineauit et N. Dupuis sculpsit. IV.
Recherches historiques et critiques, fur les di feren S moyens qu' on a employes jui'u' a pretent pour refroidir les liqUeurs, ou l'onen indique uia Connu de temps immemorialet pratique dans la plus grande partie der Univers, par tequel il est facile sans nulle depense, et avec uia solia tres leger, de se procurer dans les plus grandes chaleurs der ete, des boissons tres fratches. MDCCLVIII. ne loco v. pag. S-
Relatio variorum modorum, qui in calida tempestate ad fluida refrigeranda omni aeuo ashibiti fuerunt, ELCALibellus hie, cuius Aufforern Cl. Roux, medicum Parisiensem esse accepimus, nihil noui Continet nec artis huius fluida in calidiori tempest, te frigefaciendi noli iam docet methodum, sed illius tantum consuetum artificium, historiam, auctoresque qui de eo scripserint Gxperimentaque instituerint,
243쪽
erint, recenset, inter quo3 inuenimus ROBER v MBΟYLE, SE OFFROY utrumque, seniorem et iunio
rem, A MONTONS, MAIR AN FAR ENHEIT',
Μ vS SCHEN BRO ER, in quem Auctor iusto iniurius inuehitur, REAVMUR, RICHMANN, CVLLEN et u AvME , quem Ob explicationem obseruationis R I C H M A N N I, qua ille mercurium in the mometro mercuriali, in aqua posito, quae aere tunc frigidior erat, Cum ex illa extraheretur, descendere viderat, falso sibi sumtam, plagii reum accusat. Imperiosa necessitas gentes meridi0nales p. s. eo adegit, ut cum in fluidis, quae quam citissimo atmosphaerae calidioris temperamentum assumunt, non habuissent, quo sitis exstingui possit, varias
artes excogitarent, quibUS ardentem illorum calorem temperare queant; quarum simplicissima est, Cum vasa, quae varia potu S genera Continent. liberiori ventorum assutui exponuntur. Utuntur eam
ob causam vasis argillaceis maxime porosis, quae insuper linteis quibusdam obuoluuntur Continuoque humectantur. Agmina ista, securitatis causa iter gregatim facientia, Caral nesi cum vnsta illa p. 7. deserta peruagantur, sibi prospiciunt, ne desint utres, quos, postquam illis ingratum comaceum odorem demserunt, in ventrem equi suspendunt, qua re, ob perpetuum illius motum, ad refrigerandam aquam nihil essicacius esse dicitur. Alios docent experimenta, a vixis allegatis fac a, modos fluidis conciliandi frigus, quos Cl. Auctor sub finem libelli ad quatuor redegis momenta. Fluida scilicet refrigerantur I) evaporatione, et solutione salium mediorum in aqua, 33 mixtione illorum corporum cum glacie, quae illam dissoluere seseque intimius cum aqua, quae ex eius solutione emanat, unire pollunt, ψ) applicatione acidorum non nullorum ad salia qua 'dam media, praeeipue ad salammoniacum et alcatina volatilia. Vt igitur illi,
244쪽
quibus id opus est, feruidioxi aestatis temp estato
habeant, quo Varia Potus genera reficere possint, suadet Noster, ut vel vasa, quibus illa Continentur, glacie circumsepiant, vel si illa praesto non sit, vaseula illa aquae, in qua salis cuiusdam, praegi-pue ammoniaci quantitas soluta sit, immergant. His, quibus sisti ammoniacum nimis pretiosum videatur, suadet, ut more Indorum vascyla sua, linteis humidis obuoluta, ventorum perflatui exponant.
D. IOANNIS CAROLI HEFFTERI, Medicinae Practici Zittaviensis, monasterii Mariae- ualensis Physici, Academiae Caesareae LeOpoldino -Carolinae Naturae Curiosorum Collegae , et Lipsiensis Societatis Artium Liberalium Membri honorarii, Musteum disputatorium physico - medicum tripartitum. UΟ- luminis I. Pars I. Praesides dissertationum designans. Instituti ratio et quaedam de col- ledtione, collocatione et utilitate dissertationum, ad rem naturalem et medicinam spectantium, momenta praemittuntur. Zittauiae
Lusatorum. Typis Io. Gottileb Nicolai. 17 6. . a alph. Ι9 pl. praef. S Pl. Musei disis utatorii physico - medici Hessteriani
Voluminis I. Pars II. Titulos materiarum indicans ib. eod. IO Pl.
Musei disputatorii physico - medici Hessteriani
Voluminis I. Pars III. Designationem respondentium complectens. ib. eod. Ici pl. Historiam
245쪽
H storiam medicinae litterariam multum ad scientiam medican amplificandam contribuere, illam autem non solum medicorum vitis, sed etiam librorum cognitione absolui, nemo negabit. Hino omnino neeesse est, ut omnia subsidia, in hunc finem publice edita, magis magisque innotes Cant.biographiae medicae in hisce commentariiS Copi sus recensentur; librorum medicorum varia fuit occasio cognoscendi et diiudicandi; nec dissertationes physico - medicas, singulatim et collertim promulgataS, praetermisimus. Nunc plane nouum et
quidem utilissimum atque facillimum institutum medicis, in primis aestimatoribus et collectoribus dissertationum suppeditare possumus. Audiamus ipsum Auctorem, qui in praefamine rationem et methodum huius mus ei clare et perspicue paragraphis XXXIII. explicauit. Cum medici clinici ossicium maxime laboriosum plerumque simul fastidiosum sit f. i. ad idem
facilitandum medicus studia quaedam ab hoc ossicio non plane remota, attamen quodam, modo diuersa, sibi eligere debet, quibus tanquam succedanei Sotium quaerens delectatur g. a. et exanitatis quotidianis laboribus, quos in consuetudinem hominum aegrotorum, adeoque miserorum, impendit, per unam alteramue horam in priuatis studiis excolendis oblectamento fruitur. Eiusmodi honestum otium Cl. Auctor praeter reliqua in collectione. dispositione et lectione dissertationum physicarum et medicarum quaerit, propterea quod cum eodem assiduus labor, qui tamen a clinicis arduis et molestis functionibus differt, atque iucunda utilitaS coniungitur g. 3. Vtrumque momentum β. q. usquo ad II. sufficienter explicatur, variaeque obiecti Ones restringuntur; in primis autem innuitur, scientiam physico - medicam ex dissertationibus minime addiscendam, sed cum iudicio adhibito supplemia a dum
246쪽
dam et augendam esse. At enim vero nuda et smplex collemo disse lationum usum praescriptum non praestaret, nisi ampla earum suppellex facillimo et commodissimo ordine collocetur et asseruetur. Hinc p0stquam 3. Iz et I 3. varias ordinandi methodos diiudicauit, atque g. i . de modo dissertationes consseribendi, g. IS. de ritibus, qui in iisdem defendendis obueniunt, et f. t 6 ad I9. de earum Praeside, Respondente et materiis cogitata sua praemisit, g. ao ad 22. methodum suam ordi nandi exponi f. Nimirum omnes dissertationes phy fico medicas, quotquot lybsiiciet et emit, singulatirn ligatas, secundum ordinem alphabeticum praesidiam, seu his deficientibus, respondentium
disponit et collocat. Quando autem unus praeses plureS, quam . unam dissertationem edidit, iterum hasce, non ordine Chronologico, Vel respondentium, sed secundum materi Um seriem alphubeticam designat. Hanc methodum emtioni, lectioni et utilitati maxime adaequatam, aptitsimam et facillimam esse, varia ipsi persuadent argumenta, quae tam in textu, quam in annotationibUS ex 'licat, et ipsum mus eum omnia satis taperque testatur. Ut vero haec mem Idus eo magis completa sit, praeter differtationes physico medicas etiam propemptica, epistolas, oratione S eiuSdem generi S , neC mimu8 commentationes ad iuris prudentiam medicam et theologiam casualem spectantes mus eo inseruit. In cuiuslibet autem dissertationis designatione octo momenta recensentur : I) Praesidis nomen natali
tium Cum annexo praenomine: SAL MANU, IO
a) Titulus contenti siue rubrum dissertationis: Encheirigis noua, qua si fias th0racicus Gua cum recept
culo chyli in quovis subiecto humuno demon frari potest
3) Respondentis praenomen cum anneXO nomine natalitio: IEREM. A DAM LEITER SPERGER q)Patria xespondentis: Argentoratens s Locus, ubi habita
247쪽
habita vel edita fuit; Argentorat. 6M Annus, quo promulgata vel recusa est: ITII; 7ὶ plagularum numerus pl. 6. c. Ag. 8 Occasio et scopus, qua et quo scripta fuit: iss. fecundum ordinem iam descriptum omnes illae dissertatione8, quae numerum 9iI 6 attingunt, in prima mus ei parte designatae
sunt. In altera parte materiae et Contenta, et quidem cuiuslibet dissertationis subiectum et praedicatum alphabeti seri e , per numeroS indicantiar, e.
gr. Astahes 18oi. 7636 83 o. Astermes confectis 6 a. 1978. 78 3. HAanmis membrana. 8266. ALsium 28S . 28SS. 8398.; in tertia denique Respondentium nomina, secundum litterarum ordinem iterum ad numeroS primae parti S reuocantur. e. pr.
AB ELIUS, H E N R. C AS. 6S ABRAHAM, IO. FRID.
- T; ACHVS IVS, CAR. CHRIST. 7233; de quorum omnium utilitate et iucunditate Cl. Auitox g. 23 ad 26. agit, quibus β. 27. normam et Usum huius nausei adiungit, et g. 28. rationeS addit, Cur hoc mus eum in publicam lucem editum fuerit. Harum praecipuae sunt: I) ardor, plures dissertationes possidendi et mus eo huic inserendi, et in ut medici, qui dissertationum collectione delectantur, eius conamina aeqUi bonique considant, iuuent, promoueant, illumque doctiorem reddant, ita ut mus eum hoc inchoatum, nisi omnibus numeris absolutum, satis tamen completum sensim sensimque euadat. Cum igitur hoc mus eum omni modo amgeri debeat, nec Cl. Auctor diligentium et sumtus abhorrere velit, supplementa in lucem exponere 29. pollicetur. Volumen enim hoc primum
nunquam augmentatum recudi debet, nec commo-d' potest, quia omnes numeri partis II et III. maxima cum dissicultate commutari et ad partem primam applicari deberent. Praeter hoc mus eum tDpis expressum Cl. Auctor designationem omnium dissertationum physico - medicarum, quotquot in Q. 3 catalo-
248쪽
catalogis, in nouellis litterariis et in curriculis vibiae distractas videt, in unum volumen g. 3 I. secum dum mus ei ordinem redegit, id quod sub nomine repertorii uniuersutis di putatorii pro priuato usu custo dit. Vt igitur non solum mus eum eo facilius supplementis augeri, sed etiam repertorium, manu scriptum, augmenti S suppleri queat, omnes, quidissertationes vel promulgant, vel possident, vel vendunt, itidem rogat atque obsecrat, ut, nisi cunctas dissertationes ipsas, earum tamen catalogos illi transmittant, vel eas dissertationes, quae in mus eo deficiunt, ordine descripto indicent. Ex quo fundamento commercium litterarium fautoribus nec incommodum, sibi ipsi nec nimis sumtuosum ineundum f. 32. optat et quaerit. Multi censebunt, ne quidem vitam unius hominis satis esse posse, tot dissertationibus colligendis, ne dum perlegendis. Vtrumque concedit Cl Auctor; at enim collectionem non fieri subito, sed pededentim, nec ad taedium protrahendam, attamen chim voltiptate continuandam, atque clinicis officiis exantiatis, quasi otiose suscipiendam esse 9. 3 o. suadet. De utilitate et praestantia huius operis, quod erroribus typographicis fere caret, et nitide impressum est, imo cuilibet medico, loco repertorii, inseruire potest, dissertationum aes cimatores optime iudicabunt, nec reliqui medici conspectum hunc amoenitarum academicarum amplissimum absolute defrectabunt. Ab omnibus philiatris, ut verbis Auctoris utamur, non expectandum optimum de hocce otio iudicium, nec idem imitandi studium Omnibus optandum et commendandum. Pe
maneat potius hocce inter paucos, reliqui idem aequo animo ferant, vel missum faciant. Reliquum est , ut de huius mus ei eiusdemque Auctoris fato pauea annectamus. Cum l. A Uctor multis abhinc annis dissertationes academicas magno labord
249쪽
labore et sumtu collegisset et collocasset, amicis et huius instituti promotoribus publicas gratias agere, et simul fructus ex dissertationibus hauriendos et amplificandos cum aliis communicare volebat. Hinc mus eum seu designationem dissertationum, quas tune ipse postidebat, typis exprimi curabat. Promulgabat igitur ducenta exemplaria huius mus ei
proprio sumtu, et unicuique omnium facultatum medicarum Decano et academiarum Praesidi unum exemplar tradebat. Omnes fautores et amici institutum hoc commendabant, in usum proprium applietabant, atque Auctorem ad ulterius progrediendum multis accessionibus excitabant. Spatio dimi dii anni, nimirum ab anni 17s6 mense Nouembris usque ad anni 17s7 mensem Iunii, non solum mus eum, sed etiam repertorium, aliquot millibus dissertationum augebatur et supplebatur, adeoque scopum sibi praefixum breui et quidem maxime bellicoso tempore attingebat, atque suscepta eius in posterum votis responsura esse sperabat. At enimvero bellum truculentum atque hominum sanguinem et vitam sitiens tunc etiam aedificia et urbes igne furioso praeter spem et opinionem deuastabat. Tristi simum et luctuosissimum incendium in Saxonia et in terris ad hanc pertinentibus, in primis alma Zittauia Lusatorum d. 23 Iul. I7S 7 experta est, cum fere tota tormentis bellicis ignivomis funditus destrulla fuit. Idem dies etiam Cl. Auctori maxime fatalis et luctuosus fuit. Ille enim praeter domicilium , pte et concinne aedificatum et exornatum, non solum Bibliothecam, ter mille volumina in se continentem, omnem thesaurum imaginum aere incisarum, numismatUm, praeparatorum anR- tomizorum, Nintorum, Omnem apparatum ch
migo pharmaceuticum, sed etiam omnem suppellectilem dissertationum physico - medicarum, ignob.c inopinato et vehementissimo perdidit. Omni
250쪽
bus his subsidiis ipsi iucundissimis et utilissimis destitutus angore et terrore quasi vacillans atque calamitate ciuium publica perterritus, solatio ac be
neuolentia medieorum exterorum maximopere eri
gebatur subleuabatur et reuiuiscebat, ita ut non in studiis excolendis oppressus, sed potius eo magis excitatus videretur. Nam spatio duorum annorum et dum haec scribimus, tam in oeconomici S,
quam in literariis labore et diligentia, Deo adiuuante, insignes accessiones acquisiuit. In primis suppellex dissertationum iterum ad 9 OOO, numerum recuperata et adaucia fuit. Qua propter omnia ea, quae in praefatione mus ei disputatorii Vol. q. promisit, diligentissime et pro viribus in Volumine II. praestabit, imo superabit, cum non solum eas dissertationes, quas ipse possidebit, sed etiam omnes, quotquot in Volumine Ι. omitiae, typiS autem Oxpressae et ipsi ex diariis physico - medicis et ex literis fautorum cognitae sunt, secundum methodum descriptam in Volumine ΙΙ. designabit. Antequam vero Volumen II. prelo imprimatur, in epistola quadam institutum suunt publice declarabit, et omnes mus ei disputatorii aestumatores ad idem commodius et utilius exsequendum inuitabit.