Commentarii de rebus in scientia naturali et medicina gestis

발행: 1752년

분량: 787페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

t. I . Set saparisiae radicis contra luem Vene P. I '.

ream vires experiundi tentamen; Auctore Gur L iELMO

FORDYCE, Regiae cohortis chirura0 castrens; die et Martii i7ss Societati praelectum. Omni attentione digna sunt, quae de viribus huius radicis obseruata habet Cl. Auctor et per tredecim casus fuse hic

enarratos confirmat: eam scilicet dolores capitis p. I 69. Venereos atque nocturnos breui tempore usuque continuato prorsus tollere: in corporibus ex causa venerea emaciatiS appetitum, nutritioni S augmentum floridumque faciei colorem prae aliis remediis optime restituere: in iis casibus, ubi squamosa ossa in primis laesa sunt, si mercurius antea frictionis ope fuerit adhibitus, satis longo usu curationem

efficere: in scabie venerea vel talibus quoque ulceribus, mercurio simul in auxilium vocato, iuuare immo perficere curationem: in ulceribus cancrosis parum quidem praestare, ad bubones vero vel resoluendos vel, si consolidationem respuant, Curandos, post unguenti mercurialis usum, optime Comuenire: in casibus, ubi nec unguentum mercuri te, neque decocta guaiaci saturata profuerint, Optime et cito iuuare sine accurato ab aegris obseruato xegimine: in illis porro fantum aegris, qui me

curio quidem, sed sine successu usi fuerint, vesqui eum sub ipso huius decocti usu infricandum

Curent, exoptatum eis re euentum, ita ut ei soli fidere nequeamus: mercurium denique solum quidem datum plurima sublaturum symptomata Venerea, sarsaparillam vero deinde ea, quae mercurii Viribus repugnauerint, prorsus curaturam esse, ita ut in utroque hoc remedio simul adhibito contra quemlibet morbum venereum certa Cura quaeri debeat. His expositis, multus nunc est Cl. Auctor. p. I72.

ut demonstret, quaenam radix commendata Vera

sit 8 unde ad nos apportetur 3 quam nam fidem ab initio habuerit numque ea fidis quoque obseruatiO

V 3 nibus

312쪽

nibus superstructa fuerit' cur ea deinde imminuta p. Is I sit 8 et chio modo in usum vocari debeat: Tribus

nimirum unciis radicis recentis nee ullo modo Co

ruptao eiusque poti stimum parti molliori, succulentae, quam Cl. ASTRvC flagella nominat, treSmensuras qucris) aquae fluviatilis infundere et in vase aperto ad remanentiam duarum librarum pintr), addita interdum sub finem aliqua radicis li-quiritiae copia, decoquere iubet Cl. Auchor, qui hane mensuram intra a horas per duas tresue Vices vel calide, vel frigido, bibendam aegro daro solet, abstinentiam in primis a vino ipsi commem

I8 . Art. 17. Κρίntio de quibusdam corticis peruulani virtutibur nec satis cognitis neque descriptis, in eas bur praesertim scrophulaser, a IOANNE FORDYCE, M.

Societate communicata die et Febrarii 17Sy. Ad dii ros glandularum tumores resoluendos cum successu peruuianum corticem se adhibuisse non perhibet solum Cl. Auitor, sed variis etiam, quo S enarrat, casibus confirmat. Quum illis morbis sanguinem tenuem cum insigni partium solidarum laxitate maximum suppeditare constet causam, exoptatum ideo a cortice illo, ut roborantium remediorum primo,

expectari posse quilibet rerum medicarum gnaruS facile intelliget. p. 2OI. Art. IS. I θ Dyra in principatu maritimae Coloniae in Prouincia s Canton os Martigues in Proven- ce)saeuiente relatis ex litteris a IOANNIS, M. D. Aquirseritis Aix con stituto pusso od CLEPHANE, M. D. d. Is Octobris I 7 si datis extransa. Mariugii, qu o urbs iam dicti tractus eiusdem est nominis, nos odochium ab antiquissimis iam temporibus laudatum et a S. LAZAR O nominatum est, in quod miserri-

313쪽

miserrimi isti aegri diro hoc leprae morbo, ibi endemio facto, correpti recipiuntur, donec tristem vitam finiant. Legitur hic ampla morbi istius haerediturii descriptio, contra quem huc usque nulla ruperta suit medicina.

graenosa dedit, e Pitumst, Societati d. a Decembris 17S 3 praelecta. Morbum istum satis iam cognitum

esse arbitramur; notamUS tantum, corticem peruvianum a non nullis medicis contra istum sine successu datum fuisse, quum in eo tamen OmneS COT-poris succos ad putredinem inelinare, eave potiUS, iam corruptos esse, θmplomata testentur; di, apnoen Vero, non vi, sed leniori regimine et infuso herbae saluiste vel radicis serpentariae, paululum auctam optime conuenisse. Cl. DOvGLAS, Medicus Bostoniensis, mercurium dulcem cum

camphora mixtum feliciter adhibuisse dicitur. t. ro. De infositis nemorum symptomatibus in p. 2 3 o.

puella tredecim annorum 9bseruatis, relatio a GEOR-G IO M A CAULA X, M. D. die I9 Aprilis 17y6 prae-kctn. Puella menstruum fluxum nondum experta hactenus tamen sana, una alteraque vice faucium spasmo corporiSque languore Correpta, paulo post, eum bubulam carnem frigidam atque cucumerem

comedisset, superhausta frigida, de vertigine agnausea querebatur, ab assumto tamen emetico nota leuata. Post biduum dextra manus singulari quodam motu conuulsiuo ita assiigebatur, ut prehensa dextra, sinistram occuparet spasmus praecedente leui lipothymia, hacque firmata, in priorem T

uerteretUT, Utraque vero firme retenta, extrem,

tales inseriores, hisque captis et comprehensi s. in-

314쪽

tegrum corpus assiigeret. Tandem in veram visam epilepsiam mutatus morbus cum rarioribus omnino

symptomatis, lente ac dissiculter, attamen selic, 4er, tollebatur. p. a Q. Art. 2I. De i cacuansior porci is si Mur ecli

bitne viribus commentarius a SAMUELS PYE, die 3

Maii i s 6 praelestus. Ipec Quantiam. ut vires eius experiretur, ab uno grano aut duobus ad sex usque in permultis Regris ustriae aetatis et Variis quoque morbis, dummodo emeticorum usum indicarent, asset sis exhibuit Cl. Auctor suasque super hac radice suilas obseruationes et in tabulis insignem aegrorum multitudinem cum illorum aetate, data dosi atque effectibus, breuiter comprehendentibus, et in aliquot morborum historiis fusius expositis, hic loci recenses, firmo satis documento, remedium hoc non esse solum tutissimum, sed longe parciore copia, ac quis crediderit, cum successu ac sine virium aegri dispendio, propinari posse. Ρ- pSQ Art. 22. De femina extra Mem fere veterno se ad

LI, archiatro, Sucietati tradita die 3 Musi i 716. Non ea propter solum memoratu dignissimus est nunc indicatus casus, quod inexpugnabili longum capiendi somnum necessitate per plureS annos Oppressa fuerit misera haec aegra, adeo ut singuli diei tres quartas partes somno profundissimo, ex quo nulla ratione expergisci potuerit, prorsus quasi sepulta esset, sed etiam, quod omnia corporis membra somni tempore rigida ferent et omnis semsus expertia. De capitis tantum grauitate ante. quam veternus ipsam occuparet, querebatur, anno

17S3, cum Auctor ipsam inuiseret, adhuc vivens in statu hoc tristissimo.

315쪽

Art. 23. De pertinacismo cruris ulcere scortatico, p. 286.

valde diu perdurato et aquae calcis vivae auxilio tandem curato, relatis ab i 9 aegro ad IACOBvM GRAHAM

data et a doctore M ACAvLAY, die I Iunii I7s 6 praelecta. In sura sinistri cruris papula sponte oborta in dolorificum ulcus viginti duobus tandem foraminibUS conspicuum transiens cum insigni totius illius membri tumore, omnibus contra illud adhibitis remediis atque thermis per plures annos pertinacissinae resistebat, donec per plures menseS aquam calcis vivae eiusque singulo die tres libras pinis non biberet solum aeger, sed lamenta quoque inde parata laesae parti applicaret. Quam experS virium, certe quam innoxius sit aethiopis mineralis usus, ex hac morbi historia pateti, quum permultis eius libris cochleari mensura per longum satis tempus aeger usus fuerit absque aliquo, qui in sensus incideret, effectu. t. et . Relatio de duobus erysur paralyticis in p. λ96.

litteris ALEXANDRI RVS SELL, M. D. Hispo ad IOANNEM FOTHERGILL , M. D. datis fudia et ab

hoc Societati praelecta die I Mouembris I 7s6. Prior casus ideo notari meretur, quod apoplexia saepius in uno aegro rediens paralysin ab ultimo paroxysmo ut plurimum relictam sustulerit: alter Vero, quod

paralysis hemiplegia a forti praegressa apoplexi a

Completa remanens post quatuordecim dies sensim sensimque et hoc modo fuerit curata, ut sensus atque mouendi facultas in affecto brachio primum in digitos, carpum deinde, tandemque totum brachium, inuersa autem ratione quoad extremitates inferiores, in semur nimirum, tum Vero in cruS, tandemque in pedem extremum redirent.

phuluis commentarius; a Isre IOANNE POTHER-

316쪽

G , M. D. d. 29 V0uembris' ITS6 praesectus. Multum is cum illo supra iam sub articulo ι7 commemorato Conuenit. Non nullis enim, quae hie enarratae leguntUr, morborum historiis, egregias

dedocti illius corticis vires comprobat Cl. Auctor: inueteratas nimirUm ophthalmias illi ut plurimum cedere; glandularum tum colli, tum parotidis, Cum aliarum, tumores a sui initio illius ope saepius resolutos vel certe ipsorum incremensum cohibitum; labia tumefacta cum exanthematibus et Ulceribus cutis a simili causa ortis curata, sanguinisque totius massae deprauatam indolem insigniter inde emendatam fuisse. Qua ratione autem istis morbis mederi queat unus fere chinae cortex, docte atque perspi-CUO e ponit, quum vix nor omnibus sic dictis alterantibus et resoluentibus remediis parum fidei h beri posse demonstret, utpote talibuS, quorum actio, num praesenti humorum indoli saepius adhuc latenti, vere conueniat immutandae, non satis

cognita sit; de quibus porro non consi Ct, quomodo a digessionis viribus ante, quam secundas vias ingredi possint, mutentur: quum insuper in iis potissimum morbis, quorum causa proxima viscositas sanguinis humorumque et solidorum laxitas put tur, adhuc dubium sit, prius ne fluidas, an solidas corporis partes affecerit morbus numne his, an illis prius mederi debeamus 3 numne, solidiS mutatis vel confirmatis, fluida quoque Corrigantur Zquum denique ii, qui morbos vel maxime in remotissimis partibus haerentes tollere satagant, saepius optime agere videantur, si primam corporis ossicinam, Ventriculum puta, respiciant eiusque Ut actionem iuuent reddantque satis efficacem et bonam,

omni studio enitantur. Corticis itaque peruuiani, ut remedii non amari solum, sed leniter quoque adstringentis, Virtutes praemultis aliis remediis in plurimis quoque moxbis conspicuas eise debere Cl. Huctor

317쪽

Auchor euincit. Satis larga tamen et sussciens do si satis que; continuato usu illum exhibendum esse probat aegris, hacque a SYDEN HAMIo neglecta re-P-3 7. gula, factum este ait, ut egregias illius vires magnus ille vir non satis cognouerit. Idem qu0que asterit de BOERNA Avio cortici non iustas laudestribuenti, licet in tanti viri excusationem illud etiam moneat, quod eorticis in Belgio venditi bonitas non illa elle observetur, qualem Angli seli geresciant. Quum puluerem cortici S Ut plurimum recusent aegri Uti nauseosum, extra si autem vires multum imminutae videantur, utrique praefert Cl. Auitor decollum eius aquosum, cui sub coctionis finem glycyrrhietae radicis particulam, aUt uuaSCorinthiacas, aut gummi arabicum addere iubet, ut medicamentum non fiat solum minus ingratum, sed potius ut decoctum spissius inde redditum, tenuiore S Corticis parteS eo maiore in copia suscipere et retinero possit. t. 26. Historia aneu semotis in actria ob0rti, p. cum quibusdam onnotationibus super aneuryymettibus iu

Vir quidam 39 annorum , thoracibus, quibus femi nae elegantiae studiosiores indui se patiuntur, conficiendis occupatus, a sny maher, ab isto labore

satis graui, quo baculos nimirum ex balaenae costis praeparatos omni adhibita vi dextrae manus opoadigunt artifices isti, verisimiliter ex hac causa in hunc morbum inciderat. Aortae enim arcus in grandis valde aneu sinatis tumorem sensim sensim que adeo dilatatus fuerat, ut is intra sectindae te tiaeque costarum cartilagines ad duos pollices pro mineret, solitis caeteroquin sui signis conspicuus.

Per tres annos morbum huncce aeger tulerat, tumore tandem exterius disrupto, sanguine et vita semel cito quo exhaustus. Cadaueris incidendi occasionem

318쪽

sonem Cl. Auctor nactus, et ipsius tumoris et partium vicinarum, quam inuenerit, rationem, ample satis non lexponit solum, sed, additis duabus ta- p. 336. bulis aeneis, studiose delineat. Explicitae deinde morbi historiae subiungit animaduersiones super eo

generatim considerato quarum aliquas repetere nunc iuvabit. Aneurysmata in tria dispescit genera, quorum unum a dilat8tione sola ortum, Verum, alterum a vulnere vel dilaceratione exceptum, Jurium, tertium denique ab utraque hac causa laedente simul concurrente productum, mixtum dici posset; spurium autem in duo rursus alia genera diuidit, quorum unum diffusum, alterum vero circumscri tum appellat ; istud, emphysemati aut anas arcae non absimile, quando sanguis ex arteria sauciata per contextum cellulosum in vicinarum partium imterstitia excurrit, cito increscens debilique tantum philiatione conspicuum, hoc autem, quando sanguis emissus in sacco quasi peculiari, a cellulari

membrana arteriam circumcingente duriore facta vel etiam forte a superiacente membrana aponsurotica consecto haeret, verum ideo aneurysma valde

simulans, et per causas praegressas potissimum ab p. 3 o. hoc distinguendum. Num forte, vena penituS pem tusa, arteria quoque, si immediate sub ea iecerit, laedi tumque cum illa coalescere possit ita, ut quaedam per anastomosin facta communio inter utramque maneati Cl. Auctor quaerit. Vidit certe casum, qui alio modo vix explicari potuit. Duos iam ante annos basilica secta fuerat, s equentibus deinde obseruatis symptomatibus : Brachio ligato, venae et in primis basilica valde intumescebant ad duos pollices infra et supra cubitum : Vena compressa, simul ac cederet compressio, sanguine erat illico repleta, licet infra illum locum fortis applicata esset ligatura. Arteriae loco fortiter compresso, venae arctiores et collapsae videbantur, ligatu

319쪽

ra antea siue applicata, siue demta fuerit. Omnis ista regio ad tractum arteriae erat tumida, huiusque ipsius pulsus naturali obseruabatur multo fortior. In ipsa tandem sella vena, in primis in laesionis

loco, tremulus aliquis et inordinatus motuS aderat,

paulo supra et infra non detegendus. In uortaop. 3 aneu sinatibus saepius iam quidem obseruatum fuit, vicinas quoque vertebras fuisse corruptas, ideoque inter se disputarunt chirurgi, num haec

ostium corruptio vel causa vel demum effectus furit an eurysmatis. In praesenti casu et vertebrarum, quas attigerat iste saccus, corpora et sterni partem erosa quidem et sacci adhaerentem ibi partem prorsus corruptam. sed erosionem a carie solita diue sam et a sanguine alluente potius ortam deprehendit Cl. Auctor, uti lapideου ab aquarum guttulis delabentibus excavari obseruamus. Similem hac occa lio ne is enarrat casum tumoris temporum ossi inhaerentis, nihil, nisi merum sanguinem continentis, quo inciso, subiacens ossis temporum pars prorsus obliterata visa fuerit, testimonio os illud ab ipso sanguine fuisse solutum. in nostro interim casu id notatu dignum esse videtur, quod, non mollioribus solum, sed durioribus quoque partibus, ossibus puta, arrosis, cartilagineS tamen Costarum e loco quidem suo motae, tamen non corruptae fuerint. t. 27. Dii se IOANNIS FOTHERGILL, p. 3S8. M. D. ad Societatem data de ad tringente quodam gum'

mi ex Africa allato. Gummi illud non dum satis cognitum, multum tamen boni in praxi medica promittens, a Cl. Auctore describitur, quod durum sit, diffringi facile possit, profunde rubrum nec pellucidum, praeter minutissima granula rubra et pellucida visa, in odorum, in ore facile solubile et laporis valde, sed non ingrate adstringentis

320쪽

eum grato aliquo mucilaginis sensu, quod porro grossis modo tritum facile in aqua maximam sui partem soluatur eique profunde rubrum colorem et adstringentem saporem conciliet. Quum itaque in aqua soluatur, a sanguine draconis, et quum facile frangatur, a Communi gummi Senegalico di cto, ab Utroque autem vi insigniter adstringente disteri.

Si externam eius faciem tantum respiciaS, CUm vero sanguine draconis facillime confundes ideo iuuetiam sub hoc nomine apud mercatores interdum reperies. Ex ista potissimum regione, quam stumen Gambia dictum alluit, huc usque allatum fuit ideoque gummi rubrum adfringens Gambien se nominari poterit. In Cl. Moo RE itineribus in interiores Africae partes eius mentio fit avias tuto the in- lanaessaris of Africa P. II S. Ed. a.)p. 36s. A t. λS. De luis Nevereae curatione mercurii corrosui sublimati ope prostria, relatio cuidam Societati r

R 'giae legionis Howartianae chirurgo primo, in literis die i8 Februarii 17s7 Plimutho datis. Egregio illi medico, tum obseruationibus suis de morbis inter milites in castris obuenientibus tum experimentis de inuestiganda putredinis indole multo cum studio

captis, inter viros doctos claro, Cl. PRINGI Esumma sanitatis cura apud Regios exercitus demandata fuerat. Hic vero chirurgis apud singulas legiones merentibus id quoquo imperauerat, Ut mercurii sublimati solutionem ab Ill. v A N S I ET E Nquam maxime Commendatam venereis in exercitu obuiis aegris propinarent, notarent effectus et quaecunque demum obseruauerint, ad ipsum resurrent. En igitur copiosae et amplae relationes,

quas hic loci insertas deprehendes, ex quibuS Pa' t, in Plurimis omnino aegris Oxpectatam opem egregio

SEARCH

MENU NAVIGATION