Commentarii de rebus in scientia naturali et medicina gestis

발행: 1752년

분량: 787페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

egregie tulisse iam satis decantatum istud remediuino

Art. 29. Experimenta de artificio olea, reflvas et P. II. pingues subsantiar cum aqua miscendi ope mutilagini reuiuriam vegetabilis, in literis I AC os I BOS LEFREN CH, pharmacmpnes Londinens ad io ANNEM FOTHERGI , M. D. datis tradita, cum huius a ditis animaduersionibus. Cum quatuor uia Cit S gum, mi arabici puri in octo unctis aquae fluviatilis solutis et mucilaginem syrupi instar efficientibus, varia Auctor ille facit tentamina, dum illam mucilaginem cum varii8 rebus oleo sis et pinguibus misceret cum per solam agitationem in phio a faciam, cum

per trituram oleo iis nimirum corporibus cum puluere gummi arabici in mortario vitreo aut marmoreo antea trito permixtis et humidis dein, quae addi pro re nata debent, superstffusis, quae Vero Cuncta hic loci repetere nimis longum foret. Illud tantum patere inde dixisse sussiciat, quod illius ope oleosa et similia cum aqua facile misceri queant loco vitelli ouorum , huc usque in hunc finem adhiberi soliti, id quod tamen non semper tam tuto praescribi potest, ae illa mucilago, quae medici

praescribentis raro contrariatur indicationi, nec facile in rancidam abit corruptionem, neque magni

pretii est Quid i quod longe facilius, ae omnia

alia ideo tentata, remedia mixtionem adeo diuersorum Corporum iuuet, praesertim si quis additus fuerit syxupus. Ut interim regulam habeant formulas praescripturi, sequentem commendat Cl. v OTHERGILL. Recipe nimirum spuae 'plicis unci- p. 3I,um unam semis, spiritus drachmas duas, butomi serupulum unum, mucilaginis gummi arabici aerachmstm s mi , Drupi miciis aerachmam unam vel recipe aquae fi licis unciam unam, olei amygdalarum unciam senus, ori Ei et Oguar Diritu fisso sina dracisam unam, Pu Me

322쪽

ris gummi strabici scrupulum unum uet mucilaginis gummi arabici drachmam semis, M. agitando. ille porro inde prouenire usus perhibetur, quod ingratus quorundam remediorum sapor corrigatur, nec ipsa solum corruptioni non facile sit obnoxia, neque miscenda corpora isti subiiciat; quod camphoram,moschum, atque ceram fluida sub forma et in iusta dosi exhibendi suppeditet auxilium; et quod denique addita acida hunc mixtionem haud turbant ideoque hac ratione suo tempore dari possint; quum e contrario volatilia alcalica mixtionem impediant, quibus vero, uti non semper conuenientibus, admiscenda ista corpora aliena, substitui potest iam descripta mugilago. XLI.

De Saporibus et Gustu, Dissert. inauguralis a

7S8- Plag II. rab. aen. 3. Etsi multa insunt in libello hoc, magna sedulitate accurationeque Consecto, quae vix patiuntur, ut sub uno quasi adspectu ratione et distributione ponerentur, ab utilitate tamen non sumus arbitrati alienum, ea in primis tradere, quae vel ad summam rei pertinent, vel ob nouitatem rerum mirifice oblectantium notatu digna videntur. Duabus autem partibus continetur, quarum prima de saporibus, altera de gustus instrumentis atque sensatione ipsa exponit. Per saporem intelligunt vel ideam aliquam, vel facultatem plurimarum rerum corporearum, qua praeditae sunt ad saporum ideas P. . excitandas. Hac altera posita significatione vocis, saporem definit sto Y LRus sic, ut sit qualitas illa corporum, Vi cuius ea, quam gustando percipimus sensationem, produci potest. Cum permultae res

323쪽

occurranti quarum sapor habet inter se assinitatem aliquam maiorem minoremue , exorsa sunt varia rerum sapidarum genera. Nulla tamen de saporibus diuisio tam ampla est, quam ea, qua saΡOres omnes in simplices et in compositos distribuuntur.

Dei numero simplicium inter omnes non constat, aliter ARISTOTELES, aliter THEOPHRASTU PLINIvs stliter sapores enumerabant. Multi recentioris aeui praeter insipidum octo esse saporum genera sibi persuaserunt; cum alii pauciora, ut CLERICus, alii satis multa admodum subtiliter de p. s.fenderent. Ut GREW1vS, qui in puluisculum potius res suas ita diuisit, ut recte quaerere poteris, cuinam bono Z Verum Cl. Auctor mediam, plerumque optimam, sibi elegit viam, atque uniuersos sapores simplices commode diuidi posse arbitratur

dos, dulces, unctuosos, vinosos, alliatinos, et in sipidoS. Cum iam tot sapores diuersi sint, inuestigan- p. 6. dum est, quidnam illud sit in rebus sapidis, a quibus tantae sensationum varietates pendeant. Magna est philosophorum dissensio. HELLI Nus sententiaSomnes, valde inter se discrepantes, in duas contrahit classes. Prima continet illorum, qui saporem esse dicant qualitatem aliquam rerum compositarum ex elementorum mistione resultantem. Hanc ab A RISTOTELE excogitatam sententiam tam avide amplexi sunt ferme omnes, qui ab eius parte steterunt, ut in terreo quodam principio cum calido coniuncto, tanquam mouendarum particularum caussa, Veram saporis originem quaererent.

At quam erronea falsaque sit haec essiciendi s p. 8.poris causa docet Cl. Auctor nec feliciori ingenio alii, qui cum animaduerterent, magnis dissiculi tibus, quam modo vituperauimus, opinionem esse inuolutam, de sapore dicerent, aptam arctissimamque

324쪽

esse inter ideas et obiectas res similitudinem, quae sententia, tam longo a veritate distat interuallo. tamque absurda est, ut facili modo eam reuellere p. IO. poteris. Sequitur altera classis philosophorum. qui omnes sapidarum rerum causas vel a sola figura. vel quod magis pIRcet, a figura, magnitudine, particularum motu cet. ducant. Doctrina haec de saporibus primo adspectu ob facilitatem simplicitatemque se ita commendat, ut eam valde probabilem esse dixeris. Profecto probabilis est, et assensu digna, si eam. quam primum in mente figurasti, rationem et modum experientia duce sensuumque ope P. II. Confirmes et quasi demonstres. Quod hactenus quidem factum a nemine est, nisi a BELLI NO, quamquam pauca admodum sunt, quae tentauit. Quare Auctor corpora quaedam explorare coepit,

et in singulis saporum generibus tentamina instituit.

Sed primum definiendum est, quidnam illud potissimum sit in sapidis, ad quod attendere animo quis

oporteat, utrum ad salia tantum, an ad alias quoque res. Chemici vi ignis uniuersa corpora res obui tradunt in quatuor principia, phlegma scit. phlogistic0n, terram, quae insipida deprehendinrent, et unicum salem superesse, qui linguae applicatus, gustus sensationem afficeret. Uerum praeter quatuor illa principia, veteres Alchimistae inuenerunt aliquod quintum, quod ob maximam subtilitatem, efficacissimamque volatilitatem spiritum

rectoruli, Vocarunt, quo corpus ab omnibus aliis

distinguatur et in quo concentratum sit illud, quod gustu ac olfactu percipiatur. In omnibus non aequo volatilis, in aliis leuiori etiam calore avolat et tunc olfactui potius obiectum praebere videtur, in aliis autem multo constantior est et particulis pertinacius inhaeret, quo casu gustu rn potius excitat. Ex dictis patet spiritum hunc retiorem in primis esse, cuius in declarandis saporum causis habenda foret ratio;

325쪽

ratio ; sed ob immensam eius subtilitatem in ulteriori examine Opera omnis perditur. Itaque sola supersunt salia, quorum examen instituendum est. Hoc animo Aue or singulas saporum classes, ea. qua opus erat, cautione ac circumspectione in contemplandis rebus physicis percurrit, ex quovis genere plura explorauit elegitque taleS res, in qui-p. I . bus sapores manifestiores exquisitioreSque essent, fluida examinauit integra, reliqua autem, Ut examini adaptaret, in aqua soluit pluviatili destillata. omnis saporis experte, ex his guttulis aliquot ubtreis imposuit lamellis, quae facillime ante microscopium poni p0terant, nonnullas, si opus erat, spontaneae reliquit evaporationi, aliaS variis exposuit ignis gradibus, dein micros copio subiecit. Quae vidit, fideliter annotauit et summa cum cura deline uit. Saepe etiam, priusquam detestae res in aere ducerentur, ipsi monstrauit artifici. Comitem et ducem hac in re laudat Cl. M v SsCHENfRΟΕKIvMauunculum suum. Duplici micr0scopiorum usus p. IS.

est genere, quorum alterum CX mente WIL SONIangli conditum erat et adaptatum habebat speculum concauum reflectens ; alterum, quod tribus instruiuim erat lentibus, quale primus parauit 1 H. CVFF. Saepe quidem, quodnam potissimum microscopium in examine instituendo adhibuit, accinrate commemorat, sed non semper. Verum ad ea, quae obseruata sunt, Veniamus. nam operae pretium est, cognoscere sapidarum rerum naturam indolemque. Ad acria quod attinet, quorum ab examine Cl. Auctor incepit, ex eis ex minanda selegit euphorbium, piper rotundum, cubebas, nicotianam, pyrethrum, cantharides, a senicum album, mercurium sublimatum corros-uum. Atque inuenit, quae alii super hac re aste P. zo. ruerint, ab eo, quod experientia docet, valde distare, nec xv ILL 1s Io esse fidem habendam, qui, X a cura

326쪽

cum de saporibus disputaret, acredinis causam in sola particularum figura, perperam tamen, quaereret, nam tereteS eas esse atque aculeatas simili ratione, ut urtizarum aculei, somniauit. At praeter

arsenicum nullum sapidum acre inueniri poterat, cuius particulae eiusmodi aculeis oblitae fuissent. p. a I. Est quidem particularum quaedam conuenientia ut in pipere, subebis, ni Cutiana, pyrethro, arse nico, in quibus adspectabiles erant parteS triangulares, quadratae . parallelogrammae, oblongae, in quibusdam quoque teretes, sed in harum particularum sola figura acredinis causa profecto quaeri haud poterit; opus est aliis, nimirum salium com cretione cum aliis particuli S , earumque magnitudine, rigiditate. Saepe a motu praecipua causa petenda est, sic in pyrethri insuso a queo nullus obseruatus est motUS , nec mirum, debilis admodum erat acredo, sed in infuso spirituoso non item, quippe ita vehemens motus, Ut armato oculo non sine iucunditate videretur, intensior etiam acredo atque penetrantior. Denique ad grauitatem ac densit,tem quandoque alte radendum est, nam ut grauiores res profundius penetrant, ita et acredinem magis augent, veluti reS, ad minerale regnum pertinentOS, arsenicum, mercurius sublimatus et id ge nus aliae. Haec de acribus. Ex amararum rerum classe examinauit carduum

benedictum, absynthium, colocynthidem, aloen, P. zS. opium, bilem, lunae crystallos. Ob tantam in

particulis salinis figurae inconstantiam, vix aliquid erat colligendum; nam globuli conspicui quidem, sed valde subtiles, et particulae salinae cum oleos isse copulatae, ut singularis earum figura conspici nequeat; quae figurarum inconstantia etiam in reliquis rebus deprehensa fuit; in pluribus tamen re-bUS amari S diuersae apparebant partes; hinc sino

omni dubitatione . qui illis proprius inest sapor, de-

327쪽

riuandus est. Recens infusio aquea cardui beno- dicti particulas monstrabat longas, tenueS, saepuacuminatas, post triduum numero minores conspicosae erant conspicuae utrinque in acutiorem desinentes angulum. Crystalli lunae regulares nullas. ut plurimi sales, induebant formas, sed diuersimode hastarum quasi forma excutiebantur. Ergo amaxis unica figura tribui vix potest, ut idem WILLI-s I v s et alii paullulum subtilius statuerunt. Ad sal- p. 27. sa quod attinet, ex hstc classe pauca tantum, quum plura ad manus non essent, Cl. Auctor examinare Potuit; quae vero examini subiecit, haec sunt: salmarinus, sal gemmae, nitrum. Salis marini, DL p. 29. silis et sontani figurae quidem conueniunt, similes etiam in nitro inueniuntur, in quo leuior quoque salsedo detegitur; nondum tamen certo ConstRt, utrum illae pro veris nitri crystallis habendae sint, an vero intermixto debeantur sali communi. Plura

ergo hic, priusquam certi quid statui posset, instituenda forent tentamina. Verum an in salsis rebus partes magis angulatae, ac in acribus amarisque sint, quae WILLISIO arridet sententia, non ita Verum est, ut non p ossis dubitare, certe ex Obseruatis nihil patet. Ex austeris rebus selegit, flores balaustiorum,

gestas, corticem tamarisci, folia theae, alumen, vitriolum ferri et cupri; quae in his adstringenti- p. 32. bus tentauit, paruo quidem successu fuerunt, hoc tamen obseruatu dignum videbatur, quod in alumine et vitriolo ferri partes quaedam inueniantur Qgura valde similes, in singulis enim crystalli octohedrae. Ex vegitabili tamen regno, quae considerata sunt oculis, cum partes ita tenues et subtiles fuerint, ut in adspeetum haud venirent, nihil de particularum figura asserere licuit. Nec feliciori suc-P. 33.

celsu

328쪽

cessu acerbarum rerum examen institutum est; pamticulae . ex quibus constabant, insignis admodum erant tenuitatis. Sumpsit quidem, immatura pyra, poma, mala armeniaca et cydonia, sed in cunctis hisce nihil ferme singulare obseruauit; in omnibus tamen ingentem minimarum sphaerularum vidit copiam, nez non particulas quasdam inordinatim positas, quibus tamen definita aliqua figura adscribi vix poterat. Acidarum vero rerum magna detecta fuit assinitas. In acidis vegetabilibus conspicuae erant particulae salinae ventricosae, plerumque ex utraqud parte acutae, ut in succo citri, in infuso tamarindorum, in vini aceto et cereui siste. Aderant tamen et aliae inter se figura discrepantes.

In acidis quoque Assibilibus quaedam figurae

conuenientia obtinere videbatur, ita tamen, ut ab iis, quae in vegetabilibus cernerentur, quodammodo differrent, quippe, quae obtusiori angulo apparerent, cum ex vegatibibus partes gauderent acutiori forma. Quae rerum apparentia quemque in admirationem rapiet, cum satis constet, multo intensiorem esse in fossilibus aciditatem, sed mirari desinet, si praeter figuram partium, earum magnitudinem, motum, densitatem, rigiditatem aliasque causas in auxilium vocaverit. p. 37. Ad classem dulcium, quae pertinent, examinauit sacellarum, mannam, cassiam, mel, saecliarum

p 39 saturni; ex paucis hisce, quae instituit tentamina, nihil serme, quod legitima consecutione deduci videtur , colligi potuit. Qii cassia et melle fere nihil vidit. In aliis dulcium rebus crystallorum figurae notabiliter differrebant. Saccharum sapore quidem Conuenit cum manna, crystalli tamen mixum in modum diuersissimne. Ergo particularum sola figura dulcedinem non conficit, magna tamen assinitas Uer mannae particulas et sacchari satvrni detecta fuit,

329쪽

fuit, quare dubitari posset, utrum salium figur

penitus foret excludenda. Unctuosarum rerum sequentes examinatae sunt: terebinthina veneta, oleum olivarum, oleum lini, raparum, amygdalarum dulcium, caryophyllorum aromaticorum, pinguedo vitulina, spermaCeti. petroleum, pleraeque in unctuosis particulae p. I. sphaericae apparebant; tenaces has oleosas esse partes, facile experientia duce cognoscitur, ita enim libenter cum corporibus, tum sibi ipsae adhaerens,

ut dissiculter ab inuicem possint separari. Si iam

hanc particularum figuram consideremus et tenacitatem, qua tarde admodum mouentur, nCC non minorem plerorumque unoctuosorum densitatem.

quia pleraque aqua leuiora sunt, intelligitur , saporem, a simplicibus unctuosis excitatum, obscuriorem esse debere; in eis, quae explorata sunt, manifestus quidem aderat sapor, verum non ab ipso oleo, sed intermixtis aliis pendebat. Itaque unctuο-sus sapor medius quasi inter insipidum et dulcem, quamuis alterius sit generis. Saporem alcalicum explorauit in sale absynthii, p. a. sale cardui benedicti, oleo tartari per deliquium, lixiuio cinerum clauellatorum, nitri fixi liquore. Ex tentaminibus, quae instituerat, concludit, so- p. l. Iam singulari excitando sapori imparem esse particularum figuram; vix ulla enim poterat obseruari S gurarum conuenientia in particulis. Videntur salia haec aikalina fixa longe rigidissima et fortissima, quippe ignis actioni resistunt et quod magis est,

semper acriora redduntur. In hisce praeterea Obtinere videtur ingens motus et attrat fio, quia Oriingesta vehementer agitantur, gustumque aegerribmum excitant, atque in aere posita, semper sero deliquescunt.

330쪽

habendum foret; quare laudat LEEVWENUO κ I V M , qui, cum qualiacunque vina obseruaret, imuenerit, quod omnibus magna figurarum Ventricosarum copia inesset, utrinque acuminatarum, deinde crystallos salinas quoque detexerit, quae ad singulorum proprium saporem producendum conferro P. 4S videantur. Sed tenendum est, quod sola salium figu- ra, nisi ad motum, aliasque partes, quibus inter' mixta sint, attendas, tantantopere in vinis discrepantium saporum vera causa esse haud possit. Supersunt insipida, quae ves nullum plane sensum excitant, vel saltem vix sensibilem saporis perceptionem. Huius rei vero ratio varia esse potest. v. g. si partieulae nimis magnae sint, vel saliua vix solubiles, vel paruo cientur motu, vel tali figura, ut gustus instrumenta haud valide assiciant, vel par-6. ua κdsint copia, et largiori innatent vehiculo cet. Harum insipidarum rerum unicum tantum album enoui gallinacei recens, crudumque explorauit ae inuenit sphaerulas aliquot maiores et alias innumera tenuissimas, quae ad sphaericam figuram videban

tur accedero.

Iam his traditis summatim saporum simplicium tentaminibus, dicendum est, quae ex ei S in uniuersum colligi possint. Non omnino excludenda esse salium figuram, ex dictis quodammodo perspieitur, certe tamen falluntur, qui omnem saporum vim atque discrepantiam a figura eorum pendere tibi persuadeant. Sunt enim lapida, quae similem quidem producant sensationem, sed figura valdo

dissimiles v. c. in amaris carduus benedictus, ab- synthium, bilis cet. deinde occurrunt alia, quo mparticulae non ita aptae videntur, ut tam Vehomentem et intensum essicerent saporem. Denique Obseruantur particulae salinae eiusdem ad amussim figurae, quanquam corpora ex his constantia, si

gustando exploraueris i diuersi sint saporis. Ergo

SEARCH

MENU NAVIGATION