Commentarii de rebus in scientia naturali et medicina gestis

발행: 1752년

분량: 787페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

in emendis saporum caussis ad plures simul attendamus necesse est. Eiusmodi sunt variae particula rum rigiditates, magnitudo, salium densitas siue va-xia grauitas specifica, motuum gradus, attractio, diuersa partium salinarum, et natura earum rerum, quibus connexa sunt. Sapores simplices diuersa ratione mutantur, P.So. componuntur, destruuntur, quo pacto immensa Oritur saporum varietas, nam plurima lapida vel sibi commissa, ut fructus horaei, vel operationibus chemicis subiecta, v. g. spiritus acido austerus ingratisi unus ex saccharo, vel simpliciter aliis admixtae innumerabiles subeunt saporum mutationeS. Quare, ut ex simplici saporum mistura eo melius cognos rexet Cl. Auctor, quot quantus sit compotiorum saporum numerus, ex quibusdam simplicibum classibus unum plurauo sumsit corpora eaque

vel cum aqua pluviatili destillata vel cum spir. vini gallici infudit. Atque his solutis rebus sapida adiecit in primis salina, dein gustauit, ea, qua OpuSerat, Cautione. Hac lege tentamina instituit super pyrethro, carduo benedicto, absynthio, floribus bala ustiorum, fructu tamarindorum, et manna QR- labrina. Ex pluribus inter se comparatis gOnera' p. SQ les quasdam leges praeceptionesque condere facile quis posset, quae, cum arti medicae, tum gulae su uiter assiciendae utilitatem aliquam sint allaturae. Haec generatim de rebus sapidis.

Altera pars libelli huius de gustus instrumentis p 7.

est atque sensatione. Gustatus ore continetur. Vtrum soli linguae cibi et potionis iudicium sit, an aliae etiam oris partes res sapidas dignoscere valeant, de eo inter omnes non satis conuenit. Sunt, qui soli linguae percipiendi saporis facultatem tribuant . quarum facile principes BOERHA VI v et HALLERYSi eum alii, gustum non modo lin.

332쪽

guae, sed aliis oris inferni partibus competere assi

p. s. ment, quam alteram sententiam tanquam natura et arte probatam Cl. Auctor ipse amplexus est, eamque multis rationibus confirmauit. lnfusum aqueum absynthii vulgaris sumpsit tepidum post inediam

aliquot horarum, lingua spatulae ope argenteactdepressa, atque penicillum, hoc infuso imbutum, asmouit palato, gurgiti, tonsillis, buccis, labiis. Ex quibus rite institutis tentaminibus, sensit, non so

lam esse gustus instrumentum linguam, quippe in aliis, quas modo diximus, partibus percipi poterat P. Sy. euidens saporis sensus. Accedit et hoc, quod aglossi ingestorum sapores rite distinguere potuerint; negest, quod mireris, quia, quae in partibus percupiendi gustus praecipuae sunt, in aliis quoque oris partibus papillae reperiuntur. Quae dicta sunt cum iis, quae in sacris litteris de gustu leguntur,

mirum in modum consentiunt, quippe in omnibus serme locis, paucis exceptis, palato gustus tribuitur. Largiendum tamen est, linguam longe pra cipuum esse gustandi instrumentum. p. 6o. Anatomice nunc disquirit Cl. Auctor linguam singulasque eius partes, fabricam earum, usumquei 3 satis copiose et magna cura describit. Quo facto deinde quaestio mouetur, in quanam potius parto gustus sedem suam habeati Variae quidem et tam diuersae sunt doctorum hominum sententiae, sed profecto nulla tam firmis nititur argumentis, quam

quae papillas esse solas gustandi instrumenta, assi met. At cum papillae istae non modo figura, sed magnitudine etiam valde discrepent, insitne omnibus singulisque eadem percipiendi saporis vis, recte quaeritur. Est certe inter illas discrimen aliquod, quale sit, docet Cl. Auctor f. 3o. His explicatis totam oris interni cauitatem deseribit f. 3L. 3 δquodque in primis labiis, buccis, velo palatino, Aliisque tenuissimae prominentes partes, densissima serio

333쪽

serie sibi iunctae inuenirentur, quae papillaris imp. 76. dolis essent, copiose tradit, denique quot, qualesque sint gl ndulae a natura soluendi diluendi, mam ducandi etc. causa datae paucis ostendit. Verum quidnam illud est, quod potissimum lingua percupimus 3 lingua distinguimus corporum qualites hoc parum est; lingua ciborum, potionumquoqualitates diiudicamus, his tamen adiunctionibus, si corpora exploranda salem contineant, si vehiculo quodam soluta ingerantur et post ingestionem factam in ore soluantur, si ingesta diutius in ore retineantur, si sapidae res ad ipsas penetrent papillas. Hac lege liquores ingesti sapidi ut et saliua particulis sapidis impraegnata ad nudas deducuntur papillas neruosque, in his dispositos assciunt, in motus cient et pro varia sua indole diuersam producent sensationem, quae cum mente nostra communicata saporis ideam producit. Hoc quanam fiat ratione ignoramus, nec mirum, cum ignor mus naturam corporis et animae, supersunt quaestiones, quae cum intelligi satis ex ante dictis possint. a Cl. Auctore propositae sunt et solutae eo, quis pollet, iudicii acumine.

XI IL

334쪽

h. e.

IOANNIS FRIDERICI GLASER I descriptio a

se inuentae staterae et vasis, ad ponderandam mensurandamque sanguinis, sub ipso, post venae incisionem, effluxu, quantitatem idonei, nec non alius instrumenti, cuius ope in ipsa venaesectione vel in manu, vel in pede instituta sanguis, etiamsi aquae, quam adhibere solent, se immisceat, accurate mensiurari et

praeterea etiam ille, sub aqua separatus, seruari Potest

Et medico et chirurgo varia circa venae emonem suboriri solent dubia, quae huc usque soluerit Vix quisquam, quae tamen multum ad existimationem utriusque faciunt, magnique omnino sunt momenti ad medelam aegrotorum. Ex his duo dis quibrenda et, quoad fieri possit, dirimenda sibi sumsit Auctor. Alterum spectat ad medicum consiliis, alterum ad chirurgum manu medentem. Scilicet quaeritur, ad quamnam normam iusta et conuenienS

335쪽

niens cruoris ex venis emittendi possit definiri copia et quo m0do quibusque auxiliis nunc sanguis in ipsa operatione ad definitam quantitatem queat eduei. Argumenta sunt tam dissicilis solutionis, quam ad medicinam clinicam utilia et necassaria, quae quomodo Cl. Auctor extricauerit nunc indicabimus libelli ordinem secuturi. Praefationem libello praemisit, in qua primarias causaS contemtus in artem medicam, et cur haec prae caeteris artibus scientiisque maximam eorum hominum experiatur copiam, qui artem contra ius fasque exercent, conquirit Primariam, ut

alias praetergrediamur, in eo eis: positam credit Noster, quod medici a magistratus honoribus essent exclusi, adeoque potestate destituantur, si in rebus , quae ad artem medicam et medicos ipsos pertinent, iniusti quid atque illiciti contigat, seuerius puniendi ulciscendique, cum iuris periti, quibuS rerum publicarum regimen conferri, et theologi, qui proprium et singularem non raro senatus ordinem efficere solent, de aliena re quasi minus solliciti, et de praestantia artis medicae non persuasi me dicastrosque ipsi in auxilium vocantes, quicquid in re publica contra medici auctoritatem et in artis dispenuium committatur, vel impune transire sinant, vel leuius tantum puniant, acriori e COntrario eos assicientes poena, qui in suam, quam ipsi

profitentur, scientiam, opprobrii quid agant. Ab initio ipsius libelli Auctor disquirit necessit

tem venaesectionis, quam tamen uniuersalem non

esse debere, licet per se pateat, ex variiS tamen, animo fictis, vitae generibus, quae apte et breui pter depingit, clarius luculentius que ostendit. Postea varia adducit argumenta, quibus innixi et

VetereS et recentiores medici sanguinis emittendi quantitatem definiuerunt, quae vero ita compara-

in sunt, ut vel sine aegrotorum detrimento non admitti,

336쪽

admitti, vel nimis generaliori sensu sumta, omnibus morbis omnibusque hominibus satisfacere non P, 3'. possint. Veteres venaesectionem ad lipothimiam usque praecipiebant. Sed quanta inde exsurgere possent incommoda. Multi prius omni liquido exhaurirentur, quam animus illos linqueret. cum alii e Contrario, Vena vix aperta, mox animi patiantur deliquium. Recentiorum non nulli, praeprimis Galli, una vice paruam quantitatem eviuere et, speratum si eo nondum obtingant offectum, eandem altera, tertia, imo pluribus vicibus emittunt usque dum per venaesectionem eueniat id, quod in animo habuerant. Rem acu hi tetigisse videntur, sed innumera incidunt tempora, in quibus, prudens hoc visum consilium non sussicit, cum interdum, si in

saluo aegrum seruare velis, uno temporiS momento larga instituatur, necesse est venaesectio, qua in aliquot horas dilata, aegrotus morti forte daretur. Alii ab unciis duabus ad duodecim usque adscendunt, a quorum utrorumque partibus Auctor stare videtur, licet bene moneat, habitum aegroti, aetatem, Vivendi genus et morbum simul incensum esse vocandum, ex quibus omnibus probe inter se collatis demum copiam determinare, et pro ratione morbi interdum multo longius in indi- p. 6. Cato numero progredi conueniat. Nec aliquot ibbras non nunquam emittere dubitat. IO AN NES HI TE copiam ex differentia ponderiS totius corporis et ex - et secretionum, GUIL. COCKBURN

ex comparatione hominis sani et aegroti, pulsuum, caloris interni, ope thermometri inquirendi, de-P. O. terminarunt, quam, COCKsvRNII, sententiam rein coxit L AvAT TE Rus in dissertatione: de rite detem

minanda quantitate sanguinissub venasectione emittendi, sub praesidio Cl. sucu NERI, Halae habita et illam ex pulsu molli, sub ipso sanguinis essiuxu demum oriundo, et transpiratione aucta, per sudorem circa

nares

337쪽

nares obseruanda, diiudicandam esse censet. Sed cum cuiuslibet regula in paucis modo exemplis applicari liceat, rationem Cl. Aut for habere videtur, cur ab iis dissentiat, quam multis argumentis sus- fultam copiose recenset. Alii alias, neque ae priores, dubias, nec sussicientes, quidl quod falsas sibi ponunt regulas, itidem ab Autiore vel penituS reiectas, vel parui habitas, e. g. credunt non nulli, p. 6o satis effluxisse sanguinis, si ille, e vena emissus, et in aqua agitatus, fibrosus apparet; si ater primum e Vena prosiliens nunc grate ruber prouenire videtur; si eius copia ex temporis spatio ope horologii di

metiendo aestimatur ita, ut eodem temporiS momento eandem sanguinis quantitatem credatur esse

effluxuram, etc.

Magis, si id morbi ratio permittit, nec necesistas unicam tantum largam quo poscit sanguinis missionem, arridet Auctori, licet non, ut supra dictum fuit, perfecto, modus, quo sanguinis copia non una, sed reiteratis vicibus emittitur sic, ut post quamlibet emissionem effectus, utrum exoptati eueniant, nec ne, expectentur. Cum vero et

hie multis laboret dissicultatibus nec omnibus, qui contingere possunt, casibus respondeat, alium quudem praestantioremque ut offerre possit, optat Auctor, ingenue tamen meliorem ipse, licet multum ea de re meditatus, se ignorare fatetur. Viam tamen pandere studet, in qua forte ad optatum hac in re ancipiti certitudinis scopum olim peruenire, lic,

tum fuerit. Suadet nimirum, ut S A N C T O R I I arS p. denuo in usum reuocetur, corporumque, tum vivorum, Cum mortuorum, pondus saepius statera exploretur, deinde a medico, examina haec instituente, tabula quaedam conficiatur, in quam ea, quae Obseruauerit, reponat, eaque inter se inubcem Conferat. Neutiquam tamen sussicit pondera

tantum tu illa indicrio, exigitur quoque ut tabulae

isti

338쪽

isti addatur cuiuslibet, statera explorati, statura, reliquus externus habitus, vitae genu8, aetas atque valetudo; deinde probe attendat medicus, quales effectus in hoc vel illo, ex hac tabula desumto, corpore post certam quandam sanguinis emissi copiam sint secuti; hos itidem in tabulam istam coniiciat; ex copia denique eiusmodi obseruationum poterit classes constituere, hominesque sub eaS roponere et definire, quibus haec vel illa sanguinis copia, ut in morbo hoc vel illo aut praecauendo aut profligando emittatur, conducat. Ponderis corporum haec per stateram exploratio innumeris abundaret in commodum aliarum artis nostrae disciplinarum usibus: sic , ut quidam ex iis, praetereo S, quOS SANCTOR IvS iam ostenderat, proforantur, reperire liceret vel ex decrescente , vel ex auito corporis pondere, quanta per venaesellionem emissa sit sanguinis copia; quantum infantibus sit augmentum; quomodo sub variis anni tempestatibus corporis pondus imminuatur augeaturue

P. 76. quantum phthisicus et hydropicus quotidie, vel per

hebdomadem amittat vel recipiat, quanto laetus in utero materno increscat augmento; quantum de corpore per sudores vel haemorrhagias critice prouenientes deperditum sit; quantum lactis infans ex matris mammis vel una vice vel per diem exsugat; quomodo ieiunium simulatum detegi possit, et centena alia, quae in usum artiS medicae cedere possint. Sed cum Auctor ipse, datum a paucis ita acceptum iri consilium credit, ut illud furit secuturi inu diei, monet, Ut certe sanguinis, per venaesectio nem emissi, copiam in posterum magis attendant, illamque mensura aut eius pondus statera explorent, ex his deinde cum secutis phaenomenis collatiS Rrgumenta deducant firma. Sanguis vero ut plurimum non libere essivere solet, nisi m Uxum, in quo

339쪽

quo vena secta fuit, aquae immittatur tepidae, fieri igitur non potest, ut sanguis in lancem recipi queat. Cl. Auctori ideo iam dudum in mentem venerati p. 93. vas aliquod construere, in quo vel ex adscensu flubdorum ad latera eius, Vel per essiuxum ex ostio quodam eiusedin, cui cannula assixa esset, copia sanguinis, e vena egressi, et cum aqua, iam antea summa cura ad mensuram et aequilibrium redacta, commixti mensurari posset. Omnia tamen hunc in finem instituta experimenta fuerant irrita, nec

licuerat Ipsi modum quendam reperire, quo inmensuranda quantitate ad certitudinem quandam peruenire posset; aliam igitur ingressus est viam et sanguinis copiam pondere explorare suscepit. Hac via feliciori progrestus est pede et tam felici Ipsi else contigit, ut stateram ad hunz usum omnino aptam inueniret. Est ea vero statera sic dicta romana, cuiuS bra' p. 99.chia vel scapi inaequalis sunt longitudinis, quorum longior lineis transuersis siue notis distinctus est, quae indicant pondus, si aequipondium, per se, pum vagans, iis insederit; ex breuiori vero, mediantibus ansa et unco catenisque duabus dependet vas quoddam, in ipsa Venaesectionis operatione aqua replendum. Scapi hi praeterea, quo spatii habeatur ratio et sine molestiis inque compendio quesi portari queat statera, ita sunt constructi, ut in aliquot partes dirimi, sibique inuicem denuo immitti possint. Eadem ex causa quoque examen mobile est, quod ad lineam homo nialem reflecti, adque alterius scapi latus applicari, et, ubi in usum vocatur, uncinuli ope, denuo in situ recto firmari potest. Aginae crura coniunguntur sub axi fibula

quadam, ex qua Catena dependet. Ad hanc catenam versus inferiora aliae tres catenulae colliguntur, quibus infimo in loco scabellum quoddam, informa plantae pedis ex laminis ferreis stanno obd

340쪽

ctis factum, affixum est, quod itidem ope gingi' morum complicari potest. Huic imponitur pes et

utrumque immittitur in aquam, quam vaS modo descriptum continet, ita tamen, ut nec fundum vasis, nec latera eius attingat. Hac cautione opus

est, ne aequilibrium staterae, aut per impulsum ad latera, aut per depressionem ad fundum turbetur. Eum in finem quoque alterutri cruri aginae affixus est uncus, quo mediante scapi figi possunt, quando vel per chirurgi operationem, vel alio motu nimis moueretur statera. Ne etiam pes insistens scabello pendulo et libero, aut eius Culpa, cui vena aperitur, aut Casu in latera impingat, a latere scabelli exit catenula quaedam, qua Vel is ipse, cuiuS vena secatur, vel alius pedem regere et a lateribus vasis arcere potest. Cum tamen hoc scabellum vix unquam adhiberi potest, quin simul, summa licet adhibita cautela, statera in motum librationis nimium cieatur eiusque aequilibrium aliquo certe modo turbetur ponderationique dissicultatem creet, aliud scabellum conficiendum curauit, quod iis quidem dissicultatibus in ipsa operatione ponderationeqUO

Omnino caret, cuius tamen non ubique usus est

potest, propterea quidem, quod amplior et spatiosior eius forma impedit, quo minus id chirurgus ubiuis secum portare possit, licet et hoc incommodum tolli pollet, quodsi in eo construendo impensis

non parceretur idque Ope gidglymorum Compone retur. Id vero, quod Auctor describit, absque gin- p. Ir . mi S constructum est. Perticae enim ferreae duae ita sectuntur in arcus duos oppositoS, ut is cas quasi representent, quarum Crura exteriora, interioribus longiora, in serius diuisa in alias minores furcas desinunt, quibus tota machina firmiter insistit; crura vero interiora sibi inuicem connexa et accusa sunt per lineam tranSuersam, cui, informa

plantae pedis facta lamina quaedam imponitur pedis

SEARCH

MENU NAVIGATION