Commentarii de rebus in scientia naturali et medicina gestis

발행: 1752년

분량: 787페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

dis in operatione fulcimentum. Machinae vero huius is est usus: superponitur ea Vasi, aqua repl2to et a scapo breuiore staterae pendenti ita, ut crura

utriusque arcus interiora aquae, in vase Consentari immergantur et tamen, nec fundum, nee latera attingant, exteriora vero extra vas sint posita. Quo maiorOS ergo arcus, eo maius vasis librationi, ad accuratam et exquisitam ponderationem necessariae,

relinquitur spatium ; quoinde huius scabelli praestantia prae altero facile perspicitur. Pondera etiam varia ad hanc stateram requiruntur, alia, quae libras pondo aequant, quibuS aequipondium aquae, in vase contentae, inuenitur, et alia semuncialia, quae copiae sanguinis emissi indices sunt. Cum Cl. Auctor stateram hane ponderationi aliarum quoquo rerum domesticarum accomodare studuit, alia modo dictis ponderibus, addenda ipsi fuerunt, quibus, ut et aliis rebus, quae rerum ciuilium ponderandarum ergo, staterae additae fuere, iS, qui primario huius staterae usu, ponderatione puta sanguinis, contentUS est, omnino carere potest. Haec pondera sat copiose describit Auctor, et necessaria, quae obseruanda in iis sunt, momenta subnectit, quae

vero a nobi S contrahi breuiterque enarrari non patiuntur. Nunc modum, quo haec statera in usum P. I 3δ vocatur exponit Auctor, quem, cum eius praecipua momenta in ipsa staterae descriptione iam dederimus, reliqua vero vel per se pateant, vel facillimo negotio reperiri possint, recensere itidem superuaganeum esse credimus.

T0ta haec, quam possidet Cl. Auctor et quam p. t 6 descripsimus breuiter, statera cum scabello pendulo et ponderibus cunctis vix excedit quinquelibrale pondus, et si demis de illa utramque librae lancem

et nouem pondera, quae tantum ad ponderationem rerum ciuilium requiruntur, imminuitur grauitas

staterae ad tres libxat et semissem.

342쪽

p. I 6s. Cum in construenda et perficienda statera modo descripta occupatus erat, Cl. Auctor litteris o Ε-τ 1NGE Ri poliatri Pracens excitatus consilium cepit, denuo eundem laborem, quem tunc temporis, cum primum susceperat . nec ille ex voto cesserat, iam semel abiecerat, repetendi et inquirendi, num fieri posset, ut vas quoddam conficiatur, cuiuS Opus anguis sub ipsa emissione exacte et sine magna avera mensura aberratione mensurari pollet. Nec nunc in irritum cecidit eius labor. quippe pelvim quandam ex cupro conficiendam curauit insistentem tribus pedibus, qui ope ginglymorum mobiles ad fundum eius possunt reflerii , ne pelvis illa extra eius usum nimis amplum poscat spatium commodiusque possit portari. Peluis, cuius diameter duodecim, plures pollices aequat, quo profundior, eo aptior eis usui destinato, sic pes vel leuiter tantum. vel . ubi sanguis libere essivere renuens id poscat, profundius aquae immergi potes L Ad minimum' altitudo eius sit quinque pollicum Ad fundum a

latere apertura est, cui immittitur tubulus quidam incuri ius et mobilis sine epistomio, ex quo abundans in pelui contentum fluidum emuit eadem ratione, ac eius copia crescidi Tubulus, sursum deorsumque moueri potest, ut eius apertura et superficies aquae in pelui contentae in eodem constitui possit plano horizontali; non enim ad quamlibet

vena sectionem una eademque requiritur aquae

quantitas, adeoque superficies eius admodum diuersa tubuli mox depressionem mox elationem requirit. Si nunc aequilibrium superficiei inuentum est, epitonio tubulus firmatur. Maximam in primo tentamine, quod absque sperato euentu Cl. Auctor instituerat, difficultatem in eo positam inuenerat, quod aqua, licet superficies eius cum margine vasis summo perfecte aequale horitontale essiciat planum . nihilo tamen minus, etsi noua affundatur

343쪽

datur aquae copia, non statim effundatur super marginem, sed effulta in eum quasi in medio Coaceruari et ascendere. Quo itaque hoc incommodum tolleret et flui uationem, a qua nulla aquae superficies si vel lenissime fantum attingitur, libera est, impediret, varias inuenit machinulas ex laminiS compositaS, quas cameras dicere poteris. Hae camerae superimponuntur superficiei aquae et si mantur per varios uncos ad latera pelvis. Ne t men Omnem obtegant superficiem, sed in medio tantum relinquant spatium, quantum requiritur,

ut pes libere in aquam immitti possit; nec nimis profunde descendant illae in peluim, quod quidem impediri potest eo, si illarum altitudo non excedat tres pollices. Quodsi nunc haec pelvis in usum

VOCatur, primum camerae istae immittuntur in eam, et arcte ad latera firmantur, deinde infunditur aqua calida, camerae simul impleantur vel vacuae maneant, perinde est, )postea immittitur pes, quo in aqua calida venae turgescant, tum inter aquae superficiem et tubulum constituitur aequilibrium et sub orificium tubuli ponitur cyathus, in quo signis et notulis unciae indicantur, quo facto, et ubi venae satis turgent, pes ex aqua extrahitur, imponitur cameris modo descriptis venaque inciditur, qua incisa mox in aquam immittitur, quo sanguis libere effluat, postremo attenditur, quantum per tubulum exierit in cyathum. Si tantum effluxit fluidi, quantum sanguinis emittendi animus fuerat, Vena comprimitur solitoque modo ligatur.

Sub finem libelli promissum persoluere studet P. 213.

Cl Auctor, quod in Promtuario Hamburgensi secerat. Promiserat enim descriptionem modi alicuius. quo sanguis in vena es etctione, vel in pede, vel in brachio instituta etsi utrumque in aquam poni necesse it, ab aqua separatus possit seruari. Requiritur ad hunc usum intestinum quoddam tenue ex sue de- .

344쪽

sumtum et a foecibus adhaerenteque viscido purgatum , cuiUS alterum orificium praeligatur, alterum vero super machinulam quκndam , ex ligno par tam et orificium repraesentantem tubae, quod ori

siccatur ita, ut margo quidam fiat et in medio orificium maneat. Hoc orificium super hunc margi- nona, parum latum, alio latiori ex lamella siccata vesicae urinariae cingitur et ad alterum emplastro tenaci adglutinatuv. Intevtini sic praeparati applicatio et usus is est: vel intestinum recens est nec nimis exsiccatum, vel prorsus exsiccatum; hoc in casu illud, praeter marginem, qui quo siccior, eo praestantior est, in aqua tepida vel lacte madefaciendum et emolliendum est, quo sanguini irruenti nullum opponatur obstaculum , margin CS vero orificii emplastro valde tenaci et adlisterente superducantur. Si vena nunc incisa est, digito est occluditur, partes adiacentes caute et summa cura deterguntur desiccanturqUe, mox appli Catur margo.

emplastro obduictus, circa orificium venae sectae et digitus, qui illud comprimebat, quam citissime retrahitur , omni Sque margo circumcirca apprimitur et pes vel brachium aequae immittitur; sic sanguiso vena prosiliens in intestino illo progreditur, praeterquam , quod aquae se immisceat. Si metus esset, ne calida aqua emplastrum vel marginem, eo obductum, cito solueret, et super eum quoque, PS di iam applicatum, nouum emplastrum poni potest. Optimum ad hunc usum Cl. Auctor laudat empla-sk- od siρrni M. Multa praeterea sunt, quae non solum in infestino hoc, ad hunc usum praeparando applicandoque, sed etiam circa praecedentia inuenta, circa stateram nimirum, partesque, quae ad eam pertinent, et circa va S, ad mensurandam sanguinis copiam idoneum, copiose monet Auctor, quae Omni

345쪽

no haud exigui sunt momenti, et ad applicationem prosperam quam maxime necessariZ, quae tamen nos libenter silentio praeterimus propterea, ne totum ad verba describamus libellum et quod credamus, quemlibet istorum, qui tentamina ista repem tere illaque instrumenta sibi comparare vellet, facillimo negotio et per se ad varias cautelas dustum iri quae vel in construendis iis instrumentis, ut Observentur, necesse putamus; id tantum, quod ad historiam huius inuenti pertinet, Ποῖ adiiciamus: stateram hanc iam anno 17 7 Cl. Auctorem inumnisse, descriptionemque et latine et germanICe Confecisse, eam etiam in lucem publicam edendi consilium cepisse, cum in repentino et funestissimo incendio, quod Stabam anno I7S 3 vastaverat, ea simul cum ipsis machinis conflagrasset, postea variis negotiis distractum diu de ea ne cogitare quidem potuisse, usque dum variorum suasu laborem hunc repetierit libellumque hunc confecerit. Si qui essent, qui descriptas machinas sibi comparandi cupidine tenerentur, iis operam suam Amnor offert, et spondet, se esse curaturum, ut Caae aptae conficiantur. Cuiuslibet machinae pretium

sub finem prooemii adiecit. XIII.

rum petrificatarum praecipua, oryotographiae Noricae supplementi loco iungenda,

interprete filio PERDINANDO IACOB OB A I E R o. Cum tabulis aeneis quindecim.

rica sue rerum fossilium et ad minerale re- gnum

346쪽

gnum pertinentium, in territorio Norimbe gensi eiusque vicinia obseruatarum, succin

cta descriptio. Cum Supplementis Ι73oeditis. Recusa Noribergae, I 7 8. sol. pl.

17. tab. aen. 8.Ρrodiis iam anno huius seculi octauo b. BAIERI oryctographia Norica, qua Cl. Auctor et ob figurarum aὸiectarum elegantiam et ob additas sol, das et pro aeui sui genio aestimandas explicationes et commentariolos magnum lithophylorum plausum sibi promeruit. Cum igitur haud ingratam esse viderit suam operam eruditis, anno trigesimo prouulgauit indefessus hic naturae indagator sci graphiam mus ei sui, cui accedebant supplementa orythographiae noricae. Quaevis haec scripta informa quarta comparuere nitidissimis iconibus ornata. Posterius quoque eorum exstat typis impressum in Act. Acad. Caes. Nat. Cur. VOl. II. app. Π. IV. p. 6y. Super erant multae post eius obitum tabulae aeneae, quae quamquam rara satis ac mira obiecta lithologica continebant, deficiente tamen figurarum explicatione, multum utilitatis suae pe debant. Hoc tamen non obstante dignus eiusmodi patre filius has tabulas ante quatuor iam lustra sculptas publici iuris facere non dubitauit, satiusque duxit n0menclatorem agere, quam prorsus silere. In ipsa horum supplementoriani dispositione

cundem seruare studuit ordinem, quem in oryllographia obseruauit parens, ut serieS rerum omneSaptae colligataeque dernantur, et species commode ad su a genera reuocari queant. Merito Conque' xitur Cl. Auctor de motis a Cl. ARG EN v I Ε et DENSO dubiis, quibus euincere studuerunt varia

obiei st in parentis syntagmate delineata verC ΠΟΠexistere, assii matque in Serenissimorum ac illustribum qUorundam Virorum Physiolameis asseru arigenuina

347쪽

genuina haec ruderum diluvianorum exempla, quibus veritas contra quamlibet calliditatem possit defendi. Ipsius tamen operis nunc breuem adumbrationem addere ita, ut, quae in singula tabula occumrant, et quae inter ea sint notatu digniora, recenseamus, operae pretium ducimus. Tab. I. pertinet ad Caput V. Oryctogr. et continet nitidos satis den-dritas ex episcopatu Alchstadiensi et comitatu Pap-penheimensi in marmore albo fissili depictos. Tab. II. ad Caput VI. Fungor et alcyonia varia passim in aruis circa arcem dirutam Heimburg ditionis Bauaricae reperta offert, ex quibus prae ceteris Alcyoniunn reticulatum fig. I7. expressum sese commendat.

Tab. III sistis specimen persectum cadaueris piscis

prini lati siue Brumae integumentis omnibus adhuc conspicuis. Tab. IV exuuias piscium in mam more albo expressas exhibet. Tab. V eiusdem rei varia nitida habet exempla additis ichtyespondyl rum quibusdam figuris. Tab. VI pinnas aliasque piscium partes, et vermiculitas sistit, Tab. VII e hibet raras stellarum marinarum impressas lapidi calcareo imagines, Tab. VIII vero malacostrata rarissima, locustas, astaeos, squillas cet. Ad Cap. VII pertinent Tab. IX. X. XI. XII. XIII. quae petrificata testacea uniustiuia cornua potissimum ammoniS exhibent, quorum praesertim notatu dignus videtur Nautilites maximus Tab. X. fig. I. delineatus, qui et ob insignem magnitudinem et ob adhaerentem adhuc crustam naturalem reliquis praestat. Ad Caput VIII. quod testacea fossilia bi- ualuia explicat, duae ultimae Xi V et XV tabulae referantur, quae chamitas, ostracitas, hysterolithos partim ex pectinibus, partim ex bucardiis desumtos, terebratulasque depictas offerunt. En igitur breuem figurarum indicem, de quibus ingenue latendum est, eas delineationis elegantia sese, quR maxime commendare. Υ s Cum

348쪽

Cum et opusculorum a parente editorum, ob plausum virorum doctissimorum, penuriam insignem Cl. Aue or animaduerteret, recudi ea, et informa folii integri denuo imprimi curauit, Ut Coin

h. e.

De farina fossili calcareae indolis prope Ratis-

bonam effossa. Audiore IACOBO CRISTIA

NO SCH A EFFERO.

Reperit Cl. Auctor casu fortuito hoc productum

naturae, in cauerna quadam saxi calcarei prope pagum Sinzing in magna satis copia. Cum vero de hacce farina fossili apud varios auctores di, uersimode disputatum fuerit, cumque a vulgo prae- concepta fuerit alliunta opinio, qua annonae carbtatem hacce terra praenuntiari affirmatur, et iam hanc falsam hypothesin eodem modo destruere allaborat, quo iam pridem dentium vermes a semine aikeken-

349쪽

aikehengi neutiquam enecari demonstrauit. Prima igitur Sectione regionem, in qua litus est mons ille, eiusque vieinias curatius geographico et physice describit, vario Sque scriptores adducit, qui farina ofossilis in Helvetia, Alsatia, Saxonia, Lusatia, BO-

hemist, Silesia et Baustria effossae mentionem iniici unt. Sectione altera disputat de 'vera indole huius p. farinae experimentis, variis detecta. Et coloris et consistentiae ratione exacte conuenit cum farina ex cerealibus confesta; Digitos inquinas et lac fu sicca et aspera deprehenditur: aquam adspersam auido

in se s*scipit, eiusque ope lac quasi suppeditat; si poris est sub dulcis; in pastum formari, humida

quidem p 0test, quae famen exsiccata dehiscit; acido cuidam intella rubescit et mollescit; grauitatem fere eandem cum farinae triticeae, quibusdam speciebus purioribus habet, reliquas sarinas eadem superat. Destillatione sicca suppeditat spiritum alea- linum. Ex his institutis periculis in tertia Sectione p. I 4. Cl. Auctor, classem, ordinem et genus, cui farina haec fossilis accensenda sit, detegere studet. Praemissa hinc ab auctoribus stulata huius producti Synonymia, quae satis fusa deprehenditur ac copiosa, monstrat dissensum scriptorum de ordine, quem ingredi debeat. Margis illam annumerant HENCRE'

cretae WA ERIVS: grafo denique PQΥTIVS, qui simul eam a lacte lunae et nihilo albo nativo siue fossili summo studio distinguit. Comparatis inter se hisce auctorum sententiis tandem contendit Cl.

S C H A EFFERV S hanc suam farinam calcaream ad morQClitum verum P0 m et LuDWIGII et farinam Iosialem A L L E R I I esse referendam. Quarta P. 2

Sectio exponit huius farinae ortum ac genesiui ubi praemisiste aliorunx auctorum s VFFONIS, L V D-

350쪽

WIGII, SCHEVCHTERI et L ANGII hac de re

sententiae adsentitur, et ab aquis per saxa calcareatranstillantibus abripi particulas subtilissimas assi

mas, quae demum, evaporata aqua, in pulverulenta hac forma remanent et inuras ac commi si uras saxorum repleant, hinc Veram petram parasiticam generent. Omnibus hisce euincere studet et optime commonstrat naturale hoc producatum non popse pro prodigio haberi, corruere hinc omnia de P. 3 o. hoc superstitiose prouulgata commenta. Ultima tandem Sectio disputat de usu huius farinae, quem variis experimentis exiguum sane vel prorsus nullum confirmat in oeconomiciS, et noxium eundem esse in re medica et HENCRELII et POTTII amctoritate comprobat. Appendicis loco pauca adfert. de granis cerealibus. quae Grauiae reperta, VulguS aere delapsa credidit. XV.

Noua physico - medica. Draeclare de scientiis agitur, ubi principes eas

amant, illarumque incrementum curae ipsis est cordique. Illas enim inde maximum non solum Capere incrementum, sed haud parum quoque ad regnorum felicitatem Conferre adiumenti, innumeris , si in priscae aetatis memoriam regredi liceret, demonstrari posset documentis. Nec nostram aetatem eadem destitui felicitate, est, quod laetemur. Neminem enim summa, qua nunc fruitur Danicum regnum, latet felicitas orta ex Sapientissimis RegiS FRID ERICI V. consiliis, qui tanto in liti ias scientiasque sertur studio, ut de incremento illarum non minus, ac de felicitate subiectorum ipsius imperio populorum cogitet, quos tamen maximo et vere paterno ipsum amplecti amore Constat. Optimus hic princeps et in scientias propensis limus,

SEARCH

MENU NAVIGATION