Commentarii de rebus in scientia naturali et medicina gestis

발행: 1752년

분량: 787페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

361쪽

199, non modo Cl. ORAVNrus, sed CL An pr-Nus etiam, qu0d supra diximus experimentum, instituerunt. Ille, cum mercurium in thermometro immobilem cerneret, globulum confregit, inuenitque mercurium ex parte in corpus durum mutatum, in medio tamen loco quodam modo fluidum. Alter vero, quod celerrimam mercurii descensionem ad Soo usque gradum admiraretur, ex instanti fregit cylindrum, uniuersamque mercurii mussant conglaciatam reperit. Atque in eo ambo Conueniunt, quod hydrargyrum ex frigore acutissimo

coalescens, non modo ad incudem malleo explan

xi, sed duci quoque possit; verum haec inopinata

mutatio libero aere deprehensa per aliquot temporis tantum articulos fuit obseruata, quibuS praeterlapsis, suam naturam fluidam mercurius denuo induit. Postea Cl. AEPINus magna cupidine ductus, quaenam sit natura indolesque mercurii conglaciati explorauit. Atque propterea tubulum infra clausum superiori tamen parte apertum Unciam unam latum, unciam et dimidiam altum repleuit mercurio, illumque ut thermometrum in misturam niuis et spiritus nitri fumantis saepius nominatam immisit. His rite obseruatis cognouit Cl.

AEPINVS mercurium sinuli ratione ag reliqua metalla a frigore condensari et solidescere. Deinda hunc ad cylindri formam redactum mercurium alii mercurio, qui fluidus erat, immersit, Cumque vidit metallorum more, ferro quidem excepto, fundum petere. Die 29 Dec. mane ab hora 9 ad Io ita velim

mens fuit frigus, ut quem FAHREN HEITIUS

olim definiuerat summi frigoris artificialis gradum

superaret, quippe ad 2Ii gradum in thermometra mercurius fuit compressus. Sciendum enim est. gradum o infra o ad modum Uahi enheltianum et

362쪽

DE LILIVS praescripsit, eandem frigoris significare efficientiam. Illo tempore et Cl. B R A v N i V S et Cl. I. O M o N O S O v I v S eodem successu tentamina fecerunt; in primis alter, qui, cum intingeret ther- mometrum in vitrum niue una cum infuso vitrioli oleo repletum, vidit mercurium tanta velocitato descendere, ut ad gradum I 26o subsideret. Profecto stupenda haec altitudinis imminutio, sed, tantum ab est, ut haec soli frigori, ut potius fracto thermometri globulo sit tribuenda. Hunc frigore stipatum mercurium atque condensatum malleo cudit et cudendo simili ratione velut plumbum nigrum expandit. Sed non ita diu durauit linec mercurii constrictio, nam post interuallum et o minut. sub dio etiam ad naturam fluidam rediit. Quae modo Commemorauimus experimenta ab aliis quoque Cl. academiae sodalibus instituta sqnt atque probata,

scilicet a Cl. KRussio , T EI HERO et MODELIO

quare, ob tot, tamque egregios testes nemini vel kminima suspicio superesse potest. Quamquam phan- nomena haec maxima fide digna sunt, certe tamen definiri nec duritiei gradus mercurii a frigore mutati poterat, neque frigoris graduS ad producendam hydrargyri condensationem necessarius. Duritiem, quod attinet, mox maior ea, qua2 plumbo nigro ines e solet, mox minor videbatur. Neque satis definitus est frigoris gradus, qui mercurii conglaciationem esscit. Ex obseruationibus quidem, quas Cl. AEPINVS instituit, quodammodo patet, 'O O graduum frigus ad minimum requiri; quanta vero frigoris vis illa fuit, qua natura cum arte coniuncta tantas mutationes produxit, plane incertum est; nec mirum tamen, quoniam ther- mometrum ob hydrargyri immobilitatem ita in ptum redditur, ut frigoris gradum amplius indicare non valeat.

363쪽

His traditis de frigoris vi experimentis, non imiucundum erit dicet e de ratione et modo. quo ab aliis quoque eiusmodi tentamina feri possint. Cl. BRAVNIus valde expeditam eamque facillimam excogitauit methodum, ab ea paullulum diuersam, quam olim FAHREN HEI Trus' et post eum phy sici optimi secuti sunt, quam paucis nunc indicabi-

Mercurius, quo eum eiusmodi tentamen instituen. di animus est, primum esto vel destillatione vel ex sublimatis resuscitatus h. e. quantum fieri possit, purissimus. Deinde sumatur spiritus nitri, quem fumantem appellant, cui, cum sub dio satis refrigeratus sit, tantae niuis copiae immisceatur, ut pultis liquidioris spissitudini assimiletur. Denique huiumassae immergatur thermometrUm mercuriale quibus rite seruatis omnibus tam celeriter frigoris ille gradus ad constringendum hydrargyrum necessarius exorietur, ut contemplantem quemque in admirationem sit rapturus. Tenendum famen est, hanc mercurii condensationem non omni tempore, nec quolibut frigoris naturalis gradu contingere opus enim est vehementissimo frigore naturali, tali prope, ut supra iam monuimus, atque experimen ta doguerunt, quae super hac re Cl. ASPIN v S indefesso studio ceperat. Eundem efficiendi tanti frigoris modum secuti sunt Cl. ΚR v SEUS, TE IH ERVS et ΜODELIus, testantes omnes, si ulla re, si

ne hac potissimum pos e commode quidem eiusmodi experimentum institui. Memoria I A C o B I THEODORI ΚLE IN G Senatus Gedanensis rerum publicarum ad toris primarii, imperialis academiae scientiarum Petropolitanae, regiae secietatis scientiarum Londinensis et instituti Bononiensis sodalis,

364쪽

Societatis leutonicae Ienensis et naturae indagatorum Gedanensis Membri.

Quum ea sit studii, corporum naturalium dipquisitioni destinati, quod historiam naturalem vulgo vocant, ratio, ut, quem illecebris suis allexerit, eum sensim sic irretiat, ut pluribus semper detenis perfectionis vestigiis tandem totum sibi deuin- Ciat, et, qui primarius pervestigationis scopus esse

debet, euidentioribus continuo exemplis summam optimi creatoris sistpientiam prodat: eos etiam Viros maximopere commendandos esse existimamus, qui utrumque animo suo praefigentes finem, assiduo studio sibi aliisque inseruire conati sunt. Hine iustissimas memoriae conseruandae causas nos hR-bere videbimur, dum B. RLE INII in hanc studioxum partem, merita Plenius exponere suscipimus.

Etsi enim io gerendis ille officiis publicis, perferendisque haud leuibus oneribus talem sese pra stiterit, ut penes suos perpetuam memoriam excitauerit, atque est propter boni ciuis piique vixi pa tes fuerit tuitus: in iis tamen, quae nobis illunicarissimum desideratissimumque fecerunt, doctrinis tantum quoque praestiterit, ut post fata eius recordatio sit diuturna futura'. Natus autem ille est in celebri illa regni Prusiici urbe, Regi Omonti, anno praecedentiis seculi octuage

' Praecipua vitae Cl. liuius viri momenta desumsimus

Ex vitae actae recensione, quam Propria manu comscriptam reliquerat B. KLE INIVS , quamque typis expressam additam Iegimus sermoni funebri, in honorem illius recitato a Cl. Μ. NATHAN. FRID. RAv TZ, Gedani edito: nec non ex elogio, quod societati naturae indagatorum germanica lingua ex-Post ut Cl. D. CHR I ST tAN. SEN DEL, Med et Phy

365쪽

octuagesimo quinto, die decimo quinto mensis augusti, ex stirpe, variis in religionem et rempublicam meritis nobilitata, oriundus. Pater enim nostri IAConvs KLE IN I us, senatorio munere sun ctus in urbe patria, ad alia postmodum maiora otacia vocatus, in tribunali a secretis, venationis et in iudicio prouocationum summo consiliarius, neo

non mater D ORO THEA, CHRISTOPHORI ΜΑ-

KENALCKII templi regiomontani, quod in antiqua sic dicta urbe est, praefecti filia, a teneris i arri- iam unguiculis, quicquid ad formandum eius ii genium ideoneumque illud reddendum, ut sibi aliisque utilibus futuris scientiis imbueretur, pertinC-bat omne, singulari studio et opera summa contulerunt. Tantam autem alacre eius capaxque ingenium ex illis institutionibus percepit utilitatem breui, ut decimo sexto iamiam suae aetatis anno inter academicos regi Omontanae uniuersitatis ciues potuerit recipi. Assidua quoque ad studia applicatio in doctrina legum, historia atque mathesi laudum dos eius progressus semper auxerunt, et quo ani mum a seuerioribus pervestigationibus abducendo, quodammodo reficeret, poeticam musicamque ar tem tractauit, rebusque playsicis et historiae naturali, cuius iam tunc tenebatur amore, temporis partem tribuit, nec inutiliter quidem, cum in hisce postea studiis, laborum suorum grauium et mole storum dulce lenimen inuenerit. In otio itaque Versari visus ea peregit feliciter, quae alios solent perpetuo labore distinere et occupare. Bene tamen perspiciens, quae domi cognita sunt et e longinquo visa, melius accuratiusque dignosci si in propinquo posita intuemur, ad confirmandas doctrinas et augendos scientiae thesauros in exteras regioneS sele recepit, varias Germaniae Belgiique academias visitauit, Angliam peragrauit, multorumque tum principum, tum aliorum doctorum vir

366쪽

rum gratiam iniit, et suarum iam aliunde conquisitarum scientiarum perfectionem continuo locupletavit, singulari, quam domisissime suspiciebat, di uina gratia adiutus. Quum ergo ad propositam sibi deuenisset metam, post lustrum peractum rediit in patriam, ob patris vero carissimi breui ante tempore factum obitum, nec in ea perstitit, sed primo Gedanum venit, iacto deinde in Sueciam iti-nore, post reditum ad peregrina iterum loca tendebat animus, quo amplissimo suo fieret desiderio satis. Nihil autem in hominum voluntate quum sit, quod summi numinis imperio non subsit, noster etiam KLE IN Ius eius nutu supprimebat ardorem exteras visendi regiones, quippe quum Senatus Gedanensis. annum aetatis vicesimum octauum agenti, munus segretarii, quem vocant, Offerret.

A quo tempore per integros quadraginta et duos annos ita huic praefuit muneri, ut non solum ad ardua negotia eaque publica peragenda adhiberetur, sed alias simul dignitates obtineret, quae eius industriam in publicum commodum directam incitarent, aequo ac gloriam penes exteros suosque immortalem conciliarent. Tacemus de iis prudemtiae singularis et ciuilis doctrinis: loquitur eas senatus populusque Gedanensis, sancte perpetuam

eiuS recolens memoriam, quam inde maiorem reddidit, quod detrectaret ossicia, quae ipsi offerebantur publica, ne omne eruditioni et studiis prosequendis detrahatur tempuS. Quantum autem eruditus orbis huic eius humanitati debeat, declarant varii argumenti relicta scripta, ad finem a nobis addita. Nullo nempe tempore, quod publica supereti e sinebant negotia, ab amicissimis sibi studiis recessit, in varietate studii naturalis, licet perpetuam illud requirat attentionem, eiusque peruest, gatione gratam inueniens vicissitudinem. Cum exteris ea propter totius pene eruditi orbis celeberri-

367쪽

inis viris literarum commercio usus est, inque iis haud raro de magni momenti rebus disseruit. Largissimus naturae campus cuicunque ingredienti patet, sed sterilis qua Gi et minus fructuosus

illi videtur, qui minus attentus rerum OCCurrentium dignoscit variam naturam: hinc Noster, quo possit contemplari atque digerere naturae zOrpora, instruxit hortum, vegetabilium exoticorum aequo ac indigenorum copia refertissimum, nec non mus ea natUralium Corporum reliquorum sensim condidit, adornauit, inque poculari, ad hortum posita domo reposilit, tantae celebritatis facta, ut nemo exterorum , etiam dignitate maximorum virorum Ge-dano discesserit, quin Eleiniani horti et musei conspectu fuerit usi. Quae in horto collecta extiterint, ex indice eius cognoscuntur, quae vero mu'sea in se comprehenderint, euidentia in permultis scriptis obuia testantur exempla. Erat autem, quCm ipso miserum iudicabat, non spectator tantum naturae, sed eius etiam indagator, hinc, quod plantas spectat, in eorum generibus definiendis et culturae ratione laborabat solerter, Tithymaloiden extricabat, quae a summo nostri temporis bolanico Cl. Li r IN A Eo in honorem Nostri Eleiniae nomine adhuc superbit, cosseae culturam multis impensis instituebat, marinas plantas in ordinem redigere tentabat, de quibus etiam inter relicta nec edita

scripta hortum pelagi superesse constat. Veruntamen, quamuis haec studii naturalis pars suum sibi poscit virum, reliquas tamen historiae naturalis disciplinas omnes percurrit, et in singulissere noua detexit. Adeo quidem nota sunt, quae in publice emissis super diuersa historiae naturalis capita libris docuit Noster, ut facile hic supersedere possemus: ast, quum eo maior in eius vix imitandam industriam laus redundet, quod aliorum maSnorum virorum, in hisco doctrinis laborantiu

368쪽

tium, exemplo naturae penetralia solum perscrutati non potuerit, sed aliis pressus grauibus ossiciorum publicorum impedimentis temporis relicti sp tium debuerit applicare tantum, quaedam subiungere licebit specimina. In animalium itaque hist ria et dispositione b. R LE IN I v M ita videmuS OCC Patum, ut quadrupedum classes digesserit et non

solum contra meritissimum L INNAEvM dubitatio

nes quasdam modeste mouerit, sed anonymo systematis regni animalis Auctori ' aliisque illi praeferri deberi fuerit visus, immo speciales quasdam descriptiones dederit, ut muris alpini, aliorumque animantium. Quam ampla sit piscium familia, quam dissicilis mobilium horum aquae incolarum pervestigatio per se patet, et summo ARTE DI ex labore facile dignoscitur, taediosum tamen in se suscipit Onus Noster, undiquaque colligens , disquirens, in perpetuam rei memoriam artificiose exsiccans, conseruanS, in Ordinem redigens, et quin

quo sie dictis missibus, nitidis iconibus exornanS, exquisitisque descriptionibus illustrans piscium exemplaria. Profitentur id omnes, qui et in mus eo Viderunt ea, et cum quibus communicauit illa; siquidem non externae tantum superficiei notis contentus fuerit, sed internae quoque fabricae mechanismum perscrutatus fuerit, in ter alia, quid de sono ut auditu piscituri iudicandum sit, ex ossiculorum

Prodiit nimirum S erue naturei du regue suimst. SParis, Ips To. II. 8. in cuius primo tomo quadrupedeS, aues et amphibia secundum Cl. KLE INII methodum disponuntur, reliqua ex mente Cl. LIN N A LIdigeruntur. Auctor operis eli: ALEx ANDER DELA CHENATE DE BOIs, qui varia etiam Κleini na Scripta ex latino in gallicum transtulit sermonem. Deinde quadrupedum methodum assumsit IOANNES FAM VEL HALLE R in der Naturgescblabie der

369쪽

capitis constructione euincens. Superat porro ita rebus hisce adhibitam solertiam auium indagatio, quarum in prodromo, deinde in pleniori descriptione siue historia, tandem in stemmatibus ea data est expositio et delineatio, ut methodus ex rostris, pedum digitorumque natura desumta, Vix non reliquis perfectior fuerit reddita, cuius uberiorem ita his commentariis suo loco dedimus explanationem. Haec autem animalia, quod hominum sese conspectui non subtrahunt, saepiusque occurrunt, aliqua ex parte facilius disquiruntur ac alia, quae vel iri herbis latitant, vel sub aquis delitescunt, aut quorum superstites ruinae, in terra reconditae, eru'untur. Neque tamen haec neglexit aut intacta reliquis Noster, licet omnem eorum campum non dum sit emensus. Quis nescit echino dermatum ab eo datam expositionem, factamque naturalem OO-rum dispositionem, ubi de celebribus echinorum, aculeis acute disputauit : quis ostracologiae non perscrutatus est studiose cum aliis naturalis historiae scriptoribus institutam comparationem nouamquo dilucidationem serpentum deinde angulumque o plicationem quis non vidit Librum certe conscriberemus, si pro rei dignitate rerum pertractandarum facienda est et mem xia, nec ni verendum esset, ut cognita omnibus naturae amiciS rudi tantum adumbraremus peniciblo In fossilium tandem indagatione eminet figmratorum lapidum curiose conquisitus nomenclator, et quam auctoris sui vita vix attigit, subterranea, dolapidibus macrocosmi proprie talibus, lucubratium cula prior, lithologiae breuem exhibens sciagr phiam, quam duae aliae, nondum editae, nisi imulta fortuna eum abstulisset, proxime est ent inse

cutae.

Parua itaque haec, quippe quae tota viribus nostri. -- est, moritorum illemianorum relati

370쪽

id saltim si efficere valeat, ut omnibus naturalium corporum indagatoribus sanctam reddat eius recomdationem, nos certe nostro putabimus officio feci se sati A. Tanti sane aestimata fuerunt haecce ab aliis sapientibus viris, ut variis, scientiarum scrutinio dicatis , societatibus ille sponte fuerit adscriptus. Anno etenim huius seculi vicesimo nono ab regia scientiarum Londinensi academia inter suos relatus fuit, quumque eum in studiorum feruore strenue Ocpupatum videret Bononiensis instituti societas, anno quadrage limo octauo pariter eum adsciuit, nec quin suus diceretur, pasta est imperialis scientiarum petropolitana academia, a qua anno demum quadragesimo sexto recipiebatur. Ge-danensis, cui per plures Rianos interfuerat, naturae indagatorum societas, cuique oraculi loco extitit, quod in rebus difficilibus et obscuris perpetuo consulebant, acerbum eius luget obitum merito, et Ienensis quoque leutonica societas, anno huius seculi quinquagesimo quinto eum suscipiens, ob singularem in germanicam linguam poesinque amorem aegerrime tulit casum tanti viri.

Quid mirum, dum seculi huius anno quinquagesimo nono, die mensis februarii vicesimo septimo, anno aetatis suae sepsuagesimo quarto licet, e vivis eriperetur, praematuram factam fuisse ias furum. Diu namque et indefesso laborans opere, noua semper addebat, suique renovabat desiderium. Ingens porro in diuinam prouidentiam fiducia, in vitae socios humanitas atque comitas, in rebus aduersis animi constantia, in secundis απιαρκεία, Deo hominibusque eum faciebant azceptum. Matrimonium ter iniit, primum anno huius seculi decimo septimo, cum ANNA CATHARINAeX Clara Reygeriana gente, quod tamen breue et luctuosum extitit, quum subsequente iam anno illae vivis secederet: alterum cum vidua D ORO THEA

SEARCH

MENU NAVIGATION