장음표시 사용
701쪽
genus non in foeminis solum, sed in viris etiam' oecurrat, inque foeminis causas longe plures, quam uterum solum agnoscat, Nos fer proinde nomen istud mutandum ditiasque assectiones vaporosas appellanda S esse, Rufumat. Haec de generali huius assectus notione in praelamine. Libellus ipse in duas partes diuiditur, quarum quaelibet in sectiones tumque in capita
iterum discerpitur. Prior, theoriam horum affectuum tradens, sellione prima characterem eorum generalem, id est, signa et symptomata exponit; sellione secunda causaS remotas et praedisponentes, tertiaque demum proximaS CaUsaS recenset. Posterior pars, in curatione harum affectionum occupata, sectione prima curationem paroxysmi vel imminentis vel praesentis tumque symptOmatum primariorum continet; sectione secunda subsidia, quibus remotarum causarum effetius
auertantur, deniqUe tertia proximarum causarum Curationem exhibet.
Si characterem morbi, qualis a Nostro describitur, consideremus et signa, quibus considerandum se medentibus osteri, perpendamuS, morbum hunc nouo tantum a Cl. Auctore donati nomine et eundem prorsus esse, qui plurimis confirmatum adhuc vocatur malum hystericum, deprehendimus. Motus autem spastici, solemnes adeo in hoc morbo, magnaque illa symptornatum varietas, morbum istum mulam generis neruosi astellionem este, designant, huncque ipsum adeo saepe sub diuersa facie sistunt, ut cum aliis neruorum morbiS,
V. g. synCOpe, catalepsia, apoplexia, epilepsia, lethargo etc. haud raro confundi queat, a quibus tamen diuersus suis se distinguit signis. Inter Causas, quae morbum quidem per se nox pconstituunt, sed foeminarum corpora, ad eum suscipiem
702쪽
suseipiendum, apta reddunt, tet remotae ideo di.
Cuntur, temperamentum seu ipsius corporis constitutio primum locum hici inuenit. Debiles nimirum, molles insimulque sensibiles admodum et irritabiles huic morbo obnoxiae sunt, Cum contraeae, quae robustae liunt, facile hunc morbum eludant. Huc quoque haereditaria dispositio pertinet; siquidem parentes debiles hoeque morbo iam laborantes progeniem dent, simili corporis constitutione praeditam, ita, ut vel a primis
anni S teneras conspicere liceat, quae tali morbo assiciantur.
p. so. Intzr res, non naturales dictas, aeris peculiari gconstitutio, qualis v. g. Parisiis esse solet, producendo huic morbo maxime fauet. Huius enim viget efficacitas tanta omnino est, ut in diuersis clim tibus corporum diuersitatem vel solus gignere Valeat, ita, ut eo mutato vel morbus iste praecaueatur, vel iis, quorum corpora ob climatis aerisque constitutionem tali morbo non assiciuntur, eo post- hoc mutato, interdum inducatur. p. 6o. Et alimenta, quae ad conseruanda corpor vireSque recuperandas concessa sunt, nisi conuenienter assumantur, morbum hunc valde iuuant. Quo magis enim ea a victu veterum simplici recedunt, eo magis ista omnino laedunt. Ita v. g. nostro inprimis saeculo cibi, aromatibus, salibus, aceto, saccharo etc. diuersimode conditi, non solum prauum chylum generant, sed, cum plus etiam inge-xatur, quam debilis Ventriculus subigat, chylus est propter crassus minusque elaboratus gignitur,. inde crassus sanguis, stas es, obstructiones generantur, insimulque fibrae ob varios inductos stlimilos irritabiles evadunt, hasque ideo ob causas morbus iste sensim inducitur.
703쪽
Inter potulenta spirituosus potus maxime huic
morbo fauet. Vix enim aqua, nisi alii errores committantur, id praestare valet, imo potius morbi istius origini aduersatur. Quo magi S autem aqua particulis oleo sis, acribus, stimulantibus, idque genus aliis scatet, eo minus potus, inde exsurgens, salubris aestimari debet. Inprimis vini abusus, ut Parisiis mos est, corpora foeminarum ad suscipiendam istam assedctionem aptissima reddit. Eo enim digestio
laeditur, fibrae exsiccantur, excernenda retinentur,
et viscidum sanguini ingeneratur, ita, ut profundas posthac in visceribus radices agat malum hysteri
eum. Potus Thee abusus fibras relaxat, Ven- p.76.
triculum debilitat, digestionem turbat, hincque
liquidorum retardationem et obstructiones, inprimis viscerum ventris infimi, ideoque varias neruorum affectiones, praesertim hystericas producit. Potus Casse, qui aeque ae praecedens ad remedia pertinet, abusus noxius aestimari debet. Inprimis iste in foeminis siccioris et biliosae naturae noxios effectus producit. Sanguinem enim inspissat, aluum stipat, fibrasque neruosas irritat, has que adeo irritabiles reddit, ut ad quasve affectiones neruorum suscupiendas aptae inueniantur. Maxime autem corpora
foeminarum pessundat dictus potus, si cum laeto
et saccharo miscetur; tunc enim digestionem prorsus turbat atque foeminas ad fluorem album quam maxime disponit. Tandem etiam potus, Chocolat di ctus, huic morbo non obest. Licet enim iste, rite praeparatus et modice assumtuS, optime interdum nutriat, nimium tamen iste et frequenter ingurgitatus sanguinem inspissat, circulum eius lentiorem reddit et ubique obstructiones producit. Experientia id confirmat: ea enim, potum hunc in affectibus conuulfiuis, hypochondriazis, Vaporosis et Ubiopticis maxime nocivum esse, docuit. Tab A.
704쪽
p. 8 . Tabacum licet, Ut remedium usurpathun, plura bona praestet, pessim tamen, si quotidie puluis
eius naribus attrahatur, vel fumus eiusdem ore hauriatur, mala inducit. Sulphure enim narcotico saleque caustico praeditum neruo S irritat, nerueas membranas exsiccat, particulisque suis . cum saliua
deglutitis, chylum pessundat et digestionem peni
tus turbat, insimul autem neruorum systema eo disponit, ut a re vel minima Commoueantur vel male assiciantur nerui.
p. 92. Verum, si etiam his in rebus modus sit, nisi
tamen in motu et quiete iste seruetur, corpora nihil. ominus vitia capiunt Deminaequo, vitam sedentari am agentes, fluida spissa fibrasque relaxatasP. 98. inde reportant et hystericae fiunt. Excernenda silvetardantur vel supprimuntur, vel si abundant, dispositionem induculit; inprimis menstruus fluxus
vel nimius, vel suppressus atque etiam fluor albus morbum hunc ingenerant. Tunc enim solida relaxantur et fibrae inprimis nerueae, maxime sensi biles evadunt. P. Io 6. Tandem animi pathemata, ut gaudium, fristitia, timor, amor, odium etc. si immoderata sunt, functiones corporis ita immutant, ut solidis, ultra modum, vel relaxatis, vel tensis, sanguinisque circulo. vel retardato, vel nimis aucto, hysterica passio ortum trahere inde queat. p. o o. Quod ad proximas causas, malum ' hoc constituenteS, attinet, neruorum sensibilitas et irritabilitas, quas utrasque Noster neruis tribuit, locum hic primarium tmet. Nam, quo magis sensibilibus et irritabilibus neruis foeminae donatae sunt, eo magi S corpora earum a re vel minima, v. g. soloxei cuiusdam ingratae aspectu, assici, commoueri et conuelli possunt. Verum non in sola spirituum ataxia ner in solis neruis causa huius mobilitatis
et sensibilitatis quaerenda, sed aliunde etiam ista Petenda
705쪽
petenda est. Quicquid enim neruos irritat, vellicat. et ad tensiones disponit, id omne causam huius mali proximam suppeditare valet. ita sanguis, invenis Polyposus, hosce canales obstruens, lympha crassa vel acris , obstructiones viscerum, ventris inprimis infimi, euacuationum periodicarum suppressio, menstruorum fluxus vel deficiens vel nimius, atque fluor albus causam assectionis hystericae sistunt.
Hisce enim singulis vel pluribus, simul coniunctis,
nerueae fibrae vel irritantur et vellicantur, vel tensionem quandam . concipiunt atque conuulsiones
inde spasmi et id genus alia ortum trahunt. Cum
autem partium omnium per textum cellulosum perque nerueas fibras, in eo distributas, detur Communicatio, fit inde, ut non una, sed plures saepe partes asticiantur, imo totum haud raro CO
Pus irritetur, vel etiam spasmi, in parte quRd morti, ex uno loco in alterum transeant sicque me,lastases faciant. q. Cum itaque tot tamque variae causae assectio-P. 23nom istam constituant, necesse proinde est', ut in curatione eiusdem sedulo ad causam attendant
signaque, quibus ista cognoscatur, cognita sibi reddant medentes. Ante omnia igitur paroxysmum auertere, huncque incipientem, signis suis praenunciis cognoscendum, in progressu impedire, sividendum est. .Si itaque paroxysmus in visceribus incipit et per motus reptiles vel spasmodicos, sensationes dolorosas etc. cognoscitur, infimum ventrem sortibus ligaturis comprimere, remedia foet, fidissimi odoris naribus admouere neruorumque flexilitatem conseruare, praestat. Si in extremitatibus inserioribus incipit, ligaturae sortes, femor,bus, cruribus et brachiis applicatae iuuant, Si tandem ob retardatas vel suppressas euaeuationes periodicas prouenit, venaeserito tempestiua assessionem hanc praeestuet.
706쪽
P. 2 O. Quod ad curationem motuum conuulsivorum , utpote symptomatum, quae Vel Vnium sum Corpus,
vel plures paxtes simul assiciunt, attinet, his, si
urgent, sequenti modo occurrendum est. Foeminae nimirum statim in lectum apte reponantur, postea, ut dire esto motuum inuertatur, abdomen, femora et crura fricentur, plantae pedum titillentur, e tremitates vel liuentur, femoribus cucurbitulae siccae applicentur, epigastrium comprimatur, interdum etiam, nisi euacuationUS periodicae obstent,
pedes aquae frigidae immergantur hisque frustra usurpatis aegrotae virgis caedantur. Si syncope et conuulsiones urgent, epis pastica applicentur et
graveolentes plantae naribus , admoueantur. Cave
tamen, ne statim a forti0xibus insipias; saepe enim istis motus in sensibiliori bius augentur, quare a lenioribus semper incipiendum et ad fortiora sensim progrediendum est. Interdum, nisi adeo urgent, clysmata emollientia et antispasmodica iniiciantur. Iuuat etiam, potus antispasmodicos, ex herbis v. g.
artemisia, matricaria, mentha, chamomilla vel, si digestio turbata causam auget, ex Centaurio, hedera terrestri, corticibuS aurantiorum CtC. Ρarato S, exhibere. Hunc in locum liquorem anodynum mineralem HoFEMA NNI subitituere, praestat; cause tamen optatis utendum est. Si in primis viis viscidum cruditates materiesque verminosa istos conuulsivos motus grauiores reddant, tartaruS emeti CuS, multa aqua dilutus, vel laxantia leniora conducunt.
Venaesectio, si pulsus paruus, frequens et depressus est, nocet; iuuat tamen, si plethorae signa adsunt. Si motus conuulsiui cessant, perspirationiS regimen obseruandum, tumque infusa thei formia ex plantis diaphoreticis exhibenda sunt. Sue, Si symptomata quaedam in specie urgent, ut colica, vomitus, doloreS fluxuSque abdominales, nec non etiam clauus hystericus, romedia quanto USPLOPi-
707쪽
propinanda sunt. Si colica adest, serum lactis
conducit vomitumque, salutarem hic, excitat , postmodum laudanum liquidum SYDEN HAMI exhibere, conuenit, in plethoricis tamen ante huius remedii exhibitionem, vena secetur. Si dolores, vomitus et fluxus ventris adsunt, clysmata
pinguia et purgantia lenissima prosunt, posthac
lenia narcotica vel, si fibrae relaxatae sunt, liquor anodynus mineralis utilis est. Si clauus hystericus urget, antihystericorum usus vel frustraneus vel noxius persaepe esse solet; praestant autem balnea pedum et semicupia, clysmata emollientia, cataplasmata, ex baccis iuniperi et lauri nec non seminibus carui parata et capiti admota, vel vesicatoria cruribus et nuchae appli rata. Tandem etiam accidit, ut interdum intumescant mammae, quo in casu antispasmodica, interiuS sumta, fomentationes, ex deco icto meiathae, anethi, chamo millae, meliloti cum lixiuio cinerum quercinorum, paratae, tandemque spuma saponis, linteo excepta et applicata iuuant. Notandum tamen est, a spiri-
tuosis hic abstinendum dictaque remedia tepida semper, sed nunquam calida, esse applicanda. Tandem sympto naata mali hysterici in foeminis, p. 2Sy.
huic malo maxime obnoxiis, saepe cum aliis morbis coniunguntur quibus sane, nisi illorum prius habeatur ratio, frustra medicinam saciunt medentes. Hinc antispasmodica cum remediis, istis morbis a commodatis, miscenda sunt. Sollicite tamen causa assed fionis hystericae a causa morbi complicati distinguenda est. Si enim a fessio illa a morbo dependet, huius causa sublata, illa tollitur, cum Contra ea perstet morbusque augeatur, si contra istam assem nem remedia exhibeantur. Remedia, quibus morbus iste praecauetur, inp-λ7 eo consistunt, ut fibrarum laxitas, debilitas, atque inde pendens earum irritabilitas quouis modo
708쪽
impediatur. Itaque, cum hanc fibrarum dispositi
nem insantes a parentibus iam accipiant, grauiduea propter sedulo innuendum est, ut ea omnia strenue observent, quae infantum corpora iam in ipso utero firma reddere valeant. Cum autem id raro obseruetur et infantes debiles a debilibus parentibus procreentur, ab initio statim curandum est, ut debilitas ista connata apto regimine diaetae corrigRtur. Euitetur itaque mollities et exquisitus ciboriam
ceantur et aeri liberiori saepius exponantur, quo iniurias eius perferre assuescant. Tunc enim compora robusta evadunt et eo disponuntur, ut causas
morbi praedis ponentes facile abigere valeant, quod eo magis obtinetur, si in cibo et potu, motu et
quiete aliisque rebus non naturalibuS modus seruetur et ea Observentur, quae climatis constitutio permittit, quaeque in hac vel illa tantum regione corpora sana atque vegeta reddunt. In curatione causarum, quae Nostro morbi huius proximae sunt, primo' ad nimiam neruorum sensibilitatem et irribilitatem respiciendum est. Calle tamen, ne hanc cum laxitate fibrarum confundas. Haec enim tonicis curatur, illa vero humectantia, aquosa, emollientia, demulcentia et mucilaginosa requirit, minime tamen hiS, cum nimium relaxent,
abutendum est, sed talia eligenda sunt, quae prsteterhasce virtutes et vi tonica seu an Odyna donantur, quorsum v. g. cichoreum stluestre, is colopendrium, plantae capillares, mentita flores tiliae etc. pertinent. Remedia nimis incidentia et volatilia vitentur, contra Chinae cortex, emollientibus et demulcentibus praemissis, usurpandus est. Si ob nimiam sensibilitatem syncope accedit, praeter memorata
Temedia, narcotica cum amariS aromaticis mixta
interponenda sunt. Si purgantia necessaria iudicentur, lenissima eligantur, fortiora vero seu nimis
709쪽
rritantia prorsus intermittantur. Si imaginatio adeo vigeat, ut ad res prorsus singulares inclinenti animi pathemata contraria exeitanda et foeminao eo disponendae sunt, ut ab obiecto, cui nimis inhaerent, plane abducantur. Mittimus caetera, cum illa, quae et humorum vitiatorum correctionem et obstructionum curatio. neS concernunt, cognita satis este videantur.
XVII. Description abregee des Maladies qui regnent te plus communement dans leS ArmeeS, avecta Methode de les traiter. Vienne, chezJean - Thomas Tratiner, Imprimeur de laCour. I7S9. 8 pl. 13
Breuis descriptio morborum, inter exercitus Vt Plurimum regnantium, una cum medendi
methodo etc. Militum corpora, prae aliis multis maximisquo vitae incommodis obnoxia, morbis etiam ita saepe assiguntur, ut, nisi his obuiam quant0cyus eatur, multa sane et robustissima quidem corpora succumbant numerumque eorum, qui violenta perimuntur m0rte, longe interdum superent. Maxime itaque necessarium est, ut huic rei aequo ac aliis rebus prospiciatur, ne salus hominum, tam necessariorum, vel labefactetur vel in praeceps ProrsuS ruat. Cum autem ob ipsius militiae statum
et azgrotantium numerum vix unquam fieri possit, Vt Cura eorum talibus, qui veram et rationalem medicinam exercent, committatur, norma ea
Propter exhibeatur necesse est, secundum quam ii y λ otiam
710쪽
etiam, quibus alias istud ossicium minime demandatur, morborum curationem in castris suscipere eorundemque ferocitati obicem ponere aliquatenus valeant. Hac itaque ratione libellum, qui in manibus nostris est, conscriptum esse, animaduertinius, minime quidem, ut medicis inseruiat, sed ut hoc ipso iis . quibus cura aegrotantium ob illorum defectum commissa est, via pandatur, qua, quantum fieri poterit, optime incedere possint. Ita autemisi e libellus comparatus est, ut inter innumeros morbos, quibus gens humana assiigitur, ii tantum locum hic inueniant. qui in castris solemniores sunt, et quorum saeuitia tantas saepe strages edat, quantae via uuam ab ense et machinis ignivomis vix expectari poterunt. Commemorantur itaque in dicto libro tussis, angina, pleuritis, peripneumonia, rheuma ti sini doloresque rheumatici et febres intermittenteS, tum Cae, quae omni tempore, tum etiam
illae, quae vere et autumno inprimis obueniunt: sequuntar febres quartanae, icterus, hydrops, vomitus, cholera, diarrhoea, dysenteria, intestinorum inflammatio, phrenesis, narium haemorrhagia,
febris continua, scorbutus, gangraena, mala Venerea, scabies et demum vermes. Quorum omnium
breues primo et concinnae descriptiones exhibentur, dein signa, quae certam neque adeo dubiam dant diagnosin, apponuntur, tum symptomata, quae vel morbi incrementum, vel eiusdem decrementiam designant, explicantur, atque demum methodus, qua tractari unusquisque debeat, assigitur. Atque ne in praescribendis remediis aliqui fortasse obrepant erroreS, nonnullae inde cunctis his expositis remediorum subnectuntur formulae, quibus in facienda medicina commode medentes uti possunt Simplices eae admodum sunt, tum quod longo et operoso labore uti in castris non licet tum etiam