Commentarii de rebus in scientia naturali et medicina gestis

발행: 1752년

분량: 756페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

inasi,iri includentes. Ramificationibus pinnularum. lateralibus adsita sunt tegmina lunulata fructuum, qu0rum ἶranula postmodum in capsulas adolescunt. Eadem corpuscula in Assylenio scolayendrim, ruta muraria, Polypodio stice mare, phnego teride et dryopteriti animaduertis Noster. Hisce partibus ipsi expositis, harundem usum atque ossicium d scribit, quae nos quidem suo loco indicauimus. De tempore, quo flores filicum inquirendi sint, monet; primarias frugiferas frondes ineunte vere prodire, capsulas circiter Iunio mense maturare, atquUcum perennantia vegetabilia, dum fructum maturant, nouas quoque copulas parent, is, qui organa genitali in suo vigore conspicere cupit, filices tunc adeat atque inquirat necesse es . Concedit ceterum auctor iis, qui stilum cum stigmate in filicibus sorsan desiderabunt, se non nisi in Polyp dii singopteridis primordialibus capsulis tale quid vidisse, in quibus adhuc proxime ad cingulum

utrinque proce sus tenerrimus pellucens, globulo pellucente instructus, aderat, at vero cum partes non exacte satis disquiri postent, incertus mansit auctor, atque coniicit, pedunculata iam fructus rudimenta in frondis euolutione nuptias iam celebratas indicare, et stigma deperditum esse. De nique certissimum esse demonstrat, in vasculis frondium illis, quae vel cingulo elasti eo instruantur atque in duo hemisphaeria transversm secedant,

vel eodem carentia. de vertice dehiscant, vera se mina contineri, quorum modum disseminationis in

inunda et Polypodio saepius obseruatum describi

fidemque dat Morissonianis, s TAE HEMNI aliorumque assertis, qui ex his seminibus plantulas germinasse obseruarunt: Errasse autem illos, qui semeriunicum maiusculum vidisse dixerunt, et vel immaturo corruptam et exsiccatam capsulam, vel seminali 3 omnin

152쪽

omnia unius capsulae conglutinata pro semine uno habuerunt. In muscorum iam disquisitione CL Auctor nunc totus est, atque ipsa musci notione primum rectius definita, ad hunc plantarum ordinem easdem stirpes refert, quas L IN NEUs in eundem recepit, Lycopodio tantum atque Porella, quam nemo praeter m L LENI UΜ vidit, exceptis. Iungit tamen his Linneanis muscis Iungermanniam atque Marchantiam, quae quidem a muscis Linneanis differunt sed neutiquam toto ordine dirimendae sunt, quem admodum iam alio tempore in fundamentis historiae naturalis muscorum frondo rum a CL Auctore expositum esse meminimus Repetita igitur etiam sunt de muscis frondosis eadem dogmata, quae in libro mox laudato primum uberius patefecit, ita tamen, ut recentioribus obseruationibus atque exemplis aliis a plantialis desumtis partium genitalium et florum structura et ratio illustretur. Hanc tamen libri partem, quum de iis obseruationibus loco indicato iam ad lectores retulerimus, sicco transimus pede, ad ea transeuntes, qURO Vbe- p. 8 a. riori sermone de muscis hepaticis, Iungermanniis nempe et Marthantiis obseruauit CL Auctor. P. 83. In Iungermo inme variis speciebus organa genitalia sexus utriusque describit, obseruauitque, alias species esse monoeeias, e. g. y Iliam, furcatam, ep3phyliam: alias dioeeias, ut nemoralem, asylenioidem,

et palmatam ' , Oriuntur autem in his masculi

flores') V. Comm. nostr. VoLXXV. p. 282. et 288,' Haec q dem est I germannia frondibus palmatis, digitatis e basi floriferis DALL. hist. stirp. T. IMP. 64. n. I 887. Sed perperam HALLERUS eam

eum L. pugilla LINN. confudit; distinctissimam enim speciem esse Auctor Noster hic aperte demonstrat.

153쪽

flores i) modo de caulium frondiumque summitate, ut in L nemorati, ubi soliolorum apices corpuseu, p. 84, lis suscis, obtusis, granulosa massa resertis, seu antheris instructi sunt; in L. a plenioide, cuius CX' p. 8Stremitas clauata , soliolis basi concaua imbricata,

ad caulis axin, intra cuiusuis calycini solioli ventrem duas vel tres antheras, ouatas, solli pulo reticulato et flamento instrui as profert; in I. pulmota p, 87

masculi flores apices processuum occupant, tumidiu res, et vesiculari ad ambitum habitu, in quorum mediis circellis lucidis solliculi masculi pedicellati continentur: tumescentia apicum dehiscit absoluto fore, deinde plane cadit, truncatos relinquens processus:

χ) modo de medio enuus, ut in L pussia, cui p. 8 6 ad alas soliorum in si destat antherae globulosae, primum viridantes, deinde luteae; in L furculo ad p. 88

truncum, subter continuatum solium latent in capsa ouata reniformi pedices ata antherae selliculo ouatae duae vel tres, stamento insidentes, granulosamque genituram continentes. Similem etiam

originum habent antherae in L epiphylia, quae in p. 89.

mediis lobis exserit puncta luteola, quae, micro scopio lustrata, verrucis similia sunt. In his antherae sunt; quo vero earum structuram clarius obseruaret Cl. Auctor, auferebat particulam sections perpendiculari utrinque secundum longitudinem per aliquot horum punctulorum ducta. P0nc aquae guttulae in lamella vitrea immisit, ut, si notatu digniora adparerent, delineationi conseruaret. Quo facto laetus animaduertit apparatum Tab. XXII. fig. II expressum, Diliculos nempe tres, massa leuissime granulosa onustos: quin imo, inter delineandum scaturiro vidit de uno horum folliculorum per superinductum super sciet vesculosum opus cuticulae massa in granulosam, halitus s. sonticuli pulverulenti

154쪽

nuta horae immotae persistebant, postmodum anteriora versus inclinabant. Testimonium itaque hoc est euidentissimum, esse has verruculas solliculos masculos pollini feros. Feminei sores I germanniarum etiarn vel iis causis ramorumqtie extremitate, uti plerumque, vel de media aut ba flari parte oriuntur. Notandum vero est, saepius floruisse semineum forem in extremo ramo s. caule, cum tamen matura capsula de media fronde emineat: nouae enim plantulae, absoluta florescentia, incrementa capiunt, ut CauliS vegetatione continuata fructus medium nunc locum Occupet, qui antea extremus erat, manifestis in Iunge mannia puVIIIa, notante iam SCHREBERO,

et epiphylla exemplis. Confirmas CL Auctor

SCHMa DELII obseruationem, Qui res e semineis his floribus dupliae perianthium fribuit, cuius diuersam formam Noster enumeras. Praeterea flores feminei in Iungermanniis figura et coordinatione partium multa cum illis muscorum frondosorum Communia habent. Nunquam tamen Noster flasucculenta obseruauit; adsunt vero machinulae pistilli formes, quas pistilla vera sterilia) esse etiam inde probatur, quod ipsis hic calyptris inhae

reant.

' Pistillum foecundatum in capsulam mutatur quae verae est calyptrae inclusa: atque singulare est, qu0d calyptrae non soluantur de sua sede ele- Venturque cum capsula, uti in frondosis muscis, sed perrumpantur; unde laciniae duae pluresue sunt ab au foribus obseruatae. In Iungermannia palmata, furcata, aliisque similibus desiderantur corpuscula pistilli formia, earum que hirsuta echinataque fructus claustra, maturitate perrumpenda, ca-

bptrae dicenda sunt : in L patiata praeterea vidit

155쪽

vidit Cl. Auctor tegmen obseuri coloris cum stigmate. Ratione fructus omnes Itingermanniae conue- p. mniunt, quatenus celeri elongatione pedunculus capsulam attollit nigri cantem vel fuscam, in quatuor valvas dehiscentem; foetam seminibus sitisque elasticis. Pedunculus celeriter intra paucarum horarum spatium proportionatam longitudinem acquirit, quod Cl. Auctor potius elongationi, quam incremento et appositione particularum tribuit: delitescere enim ait subter calyptram bulbillum suocis copiosis repletum, in quo vasa spiraliter contorta sunt, quae, calyptra soluta, nunc celeriter elon

gentur.

Capsulis desunt columellae, quarum loco sortesila elastica seminibus data sunt; haec, elegantissime in tabulis depicta, vel simplicia, vel duplicia,

spiraliter intorta, et hygrometrica sunt, vel centro capsulae inhaerent, vel de valvularum lateribus per omnem longitudinem, vel ds apice exporri

guntur.

Semina sunt rotunda, laevigata, punctulata, echinata, vel appendiculata. I ungermanniae epi Ρ- 9d' physiae seminula sata post aliquot dies intumescebant, deinde a dilutiore extremo prodibat radicula simplex alba, pellucentissima, quae subinde in

persectas plantulas expandebatur. Itaque et de his certo certius constat, puluerem eapsularum semina esse vera, laetura antherarum vici' ficata. Marehantiae species duas, polymorpham et c9nicam, disquisiuit. M. polymor sin peltis umbellatis ab ea peltis stellatis habitationis loco differre Auctori videtur. In hac stirpe notatu digni sunt, qui primo vere in conspectum veniunt, cyathi, corpusculis lentisormibus xeserti, quos quasi vivos par-

156쪽

tus esse, et in perfectas plantas excrescere iam proposciit MIcHELsUs, confirmat Noster, qui dum prouectiora de cyathorum margine desumta corpuscula lustraret, vidit iam radiculas inde prodeuntes, quemadmodum egregie in tab. XXV . f. i 33 delineauit Auctor perperam in libro l. c. impressum est T. VIII. f. 8 ) Caeterum confirmat hic Cl. Auctor obseruata sit. .sCHΜID SL 11 , qui in peltis organa ineste masculina, subter radios vero feminina locari, iam docuit. Folliculos tamen polli-niferos, non pyriformes, sed ouatos oblongosque vidit, quos circa flamenta transeuntia quasi locinium tenerrimum emissariumque formant, sunt levissime articulata, cohaerentque cum breuissimo folliculi pedicello, qua receptaculo iunctus erat,

intro autem massa granulo la continetur. Elegantissima atque singularis est struffura floris feminei, qui in peltis radiatis inhaeret, attamen verbis solis vix distin le satis describi potest, nisi simul iconum elegantissimarum illustratione utaris. In narchantiae eonicae descriptione fatetur Ct

me abfuisse a sexualibus partibus huius plantae, quapropter etiam descriptionem ab illis datam commemorat. Disserunt mascula organa Marthantiae conicae a peltis masculis n. polymorphae in eo, quod huic sint pelt e pedunculatae; illi autem sessiles. Verrucis s. peltis his sessilibus per medium neruum perpendiculariter seius, ea dum structura, iidemque solliculi antimaduertuntur, qui in polymorphaadsunt. Feminae autem singulari mechanis moratione pistilli instruuntur. Eodem enim tempore, quo masculi 80xes vigent, ad margines, ubi ner

157쪽

vus procedit, eriguntur membranulae rubrae, intra quas totidem styli acuminati ad parent, quot capsulas deinde conus frugifer habeti Parenchymati huius coni inclusae sunt capsulae, eaeque basi sua sursum, aperturae autem loco, cui stylus respondet, deorsum spectant: stylus itaque et stigma, seu, ut Auctor loqui amat, psilli recipiens

pars, reeuruata, intra perianthium eminentia, laeturam suscipere opus erat. Quae quidem omnia non, nisi adulto iam aliquantum cono, conspici possunt, quo inverso, styli recuruati supra basin pronae superficiei euidenter patent, quemadmodum etiam Nostericonibus egregie illustrauit. Inuenit hie similem calyptram cum stylo adnexo eid'm, quam in Iungermanniis des ripsit. Capsula nam chantiae matura in quatuor valvas dehiscit nigerrimuS, quae reuoluuntur, et elateres fili sormes evtremitatibus in latius spatium dimouentur, seminaque molitando sensim elidunt, denique etiam disparent. Elaterum alii e duobus, alii e diibus, alii e quatuor filamentis spiraliter circumductis constant, videnturque membrana tenerrima circumducti esse. Semina sunt vel rotunda, vel Ouata, superficie punctata. A que his quidem de Iungermanniis et Marchantiis traditis, subiicit Auctor, apparere, ha,

stirpes omnino muscorum ordini recte adnumerari: tum quoque tantam inter utrasque esse similitudinem, ut sere in unum genus contrahendae videan tur. Cum tamen et diuersitate receptaculi capsularum disterant, et generis character potius ex diversitate organorum masculorum definiendus sit, recte in duo genera separari, quin imo consultum foro arbitratur, si Iungermanniae vastum genus, curius species organis masculis varient, in plura dispe'

scatur.

158쪽

scatur. Targisnia, a scis REAEno nuper descripta, ad Iungermanniae genus pertinere Auctori

videtur.

p. io . Capit' quinto de Alis agit Cl. Auctor. Fato tur quidem, sibi nec Anthoceros, neque Blasian 6

neque Rieciam, omnium quo minime Charam, cum Lichenibus uni ordini iuncta placere: cum tamen de istis paucarum tantum specierum generationis par tes cognouerit, unamquamque suo loco relinquens ea proponit, quae certe detexit. P. Ior. Etsi igitur iam Ill scΗΜ1DELius de Anthocerote et Blayia egregie exposuit; curru tamen augmentR

Auitoris nos ri paullo altius essentialia fructificationis penetrasse visa sint, suis Schmidelianas vo-P. IO9. luit confirmare et illustrare obseruationes. Sunt igitur granula, subter cuticulam plantae in eiusdem substantia posita, vera organa mascula; etenim instante forescentia aliquantum elevantur paullo post cuticula eadem obtegens dehiscit, sensimquo retrahitur in circulum otialem, inaequaliter Protuberantem, reticulosum, eaque est masculi florisperianthium, quod SCHΜ1DEous coronulae simile expressiti Excavata circuli areola tres pluresque solliculos pyriformes, pellucente si lamento, et succosa articulata circumferentia praeditos, granulo sis tu e massa repletos continet, quos ulterius disquisitos exacte describit. Vigentibus his organis masculis, corniculum eleuatur, in summitate flamentosa calyptra styligera tectum, quod membranam quamdam, eius basin vaginae dentatae ad instar ci gentem, perrupit: adultum deinde fuscescit, maturumque sectum in duas valvas, quae in medio sta Vid. Natur 'o soker XV. Th. P. 336,

159쪽

flamentosum seminum receptaculum inuoluunι dehiscit, seminaque echinata, elateribus difformibus comprehensa, explodit. Atque hae quidem fruct ificationis partes omnino Auctoris sententiam, iuxta quam Anthoceros ad muscos hepaticos sit adiungendum , confirmare nobis videntur. In Elasta fere similis est fructificationis ratio. P IIL' Maio iam apud nos floret, Organa mascula, in

sar vesicularum, neruo membrana Ceae expansonis primum, impraegnatione autem absoluta etiam lateralibus partibus inhaerent. Consistunt antherae huius plantulae in folliculo, dum vigent, parum protuberante, fere lutescente, persunctae suo negotio nigrescunt; exemtae ex receptaculo marginec fibrilloso instructae, intrinsecus massa granulosa repletae sunt. Eadem plantula, si tempestiue satis microscopio multum augente disquiritur, verum pistillum cum stigmate suo offert; postea intumescere incipit rudimentum fructus, atque tubulum molitur clausum similem corniculo Anthocerotis: atque in capsulae cavo conspici possunt seminales globuli pellucentes. Maturo fructu tubulus aperitur, seminaque adscendunt tubulique ostio adhaerent. Decidunt deinde, et in ipsa plantulae vetustae fronde radiculas agunt et in nouas plantulas increscunt. Plexaeque Blasiae plantulae monoe ciae sunt; inueniuntur autem etiam numerosi camspituli mere masculi, quorum tamen sperina malam luna semineis plantulis vicinis ope venti inspergi Auctori videtur. Eiccium moueam L INN. tantum disquirere po- p. II sinit. Praemissa variae eius configurationis descriptione, in tota plantula reticularem conspici vasse lorum structuram ostendit, superfietemque superio-iem tuberculatam adparere. Inter ista tubercula

eminent globuli distincti a reliqua superficje, nia

160쪽

tentes, quibus mascula inesse organa ex granulosa massa, intus contenta, docetur. Flos femineur intra substantiam delitescit, virgineum tamen expiscari non potuit; foecundatus autem tumidusque factus detegitur. Loco, Vbi apparet, ad perpendiculum sei 0, apparet stylus eleganter fuscus, qui de loculo seminulis reserto per paren chyma ad superficiem adscendebat. Eximi poterat utriculus explantulae corpore, unde eum propriis instrui involucris patebat. Semina globulosa albissima, dei, de viridescunt, linea alba pellucente cincta.

Iro. Sequitur nunc Lichenum consideratio. Plerique Lichenes, praeter scutella concaua, vel serinosam massam, circumferentia scutelli formi cinctam, vel punctR quaedam, ab ipsa fronde diuersa, produnt. In his organa mascula latent; scutella autem stultus s. semina continent. Sic in Licheneciliari aliae verrucae, in ipsa frondis superficie remanent, quae, si prius verticaliter dissectae fuerint, quam suscescunt, loculum sistunt massa granulosa

repletum; quam primum autem summitas eiusdem nigra sit, granulos a massa evanuit, eiusque loco gelatinosi quid inest Particula autem, quae in scutellum est abitura, continuato incremento foveola sedistinguit, subter quam, si ad perpendiculum secatur, o centro striae ad peripheriam diriguntur: Adulto

autem omnino scutello, eoque verticaliter dissecto inter strias tenerrimus, quasi inter loculos, granula nigra, in columnulam aggregata, conspiciuntur, quae vera Lichenis semina sunt. Eadem fere est organorum genitalium ratio in reliquis Lichenis speciebus: si enim tempestiue lustrantur, sarinaceactet granulosae partes e meris vesiculis conglomeratis

constant, variant autem loco; sic in Lipheneph fode in apicibus diuisionum tumidis prodeunt; in aliis, ut Li Mene farinaceo et fraxine0, ad margines locantur; vel e sin

SEARCH

MENU NAVIGATION