Commentarii de rebus in scientia naturali et medicina gestis

발행: 1752년

분량: 756페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

solum a nitri spiritu, verum etiam a muriatico aci do terra seiungitur, lixivumque sal utrique acido nubit, et nitrosis non minus , quam salinis sal. di gest. Syla. crustallis progignendis materiem suppeditat: quare hunc morem sane non dignum esse, quem imitemur, patet. Videtur potius ea ratio, quae Nostrum auctorem habet atque suasorem, ar- tificibus commendanda es e, qua quippe hoc obibneatur, ut ea tantum alcatini salis portio impenda. tur labori, quae saturando nitri acido conueniati Atque haec quidem methodus, quae certis nititur p. 7. atque indubitatis experimentiS, versatur in hoc, ut primum diluta plumbi in aqua sorti solutio alicui lixivit matris portioni guttatim affundatur, donee nulla amplius praecipitatio locum habeat φ . Ita magnesia et calcarea terra, a quibus plumbi soluti ope muriaticum acidum liberatur, nitri spiritui nimbunt quo plumbum antea erat dissolutum, ipsum autem hoc metallum cum muriatico acido init con iunctionem et sal saturni cornei nomine satis cognitum sistiti quod deinde fit tri ope a supernatante lixivio separatur. Iam, hoc labore rite peracto, restat, ut hoc lixivium alcatino fixo sale sature tur ' , et copia aleati, quae ad hunc finem necessaria fuit, accurate computetur. Addendum itaque omni lixivio matri, eique multa aqua diluto, tantum est alcatini salis, quantum nitroso illius aet-

ὶ Si sorte hoe lixivium ita coneentratum est, veterrestris materiei praecipitatio obseruari recte nequeat, diluere ill ud exigua aquae portione conuenit; neque vero nimium aquae addi debet, ne sa- tu rnus corneus soluatur rursus atque evanescat.

') Tincturae laetio tropii quibusdam guttis lixivio matri affusis certior reddi potest artifex, utrum satis sti eatini salis additum sit, nee ne.

Tum. XXVIII. Pari L 1 b

132쪽

do in neutrum sal commutando par sit; nam cum sciamus, quantum nitrosi acidi in plumbi solutiones

infuerit, determinare etiam rationem possiimus, quae inter idem acidum et reliquas partes in data quadam lixivit matris portione locum habeat, cet. Salinum ergo acidum hac ratione non separabitura terrestri materie, nitros viri autem in perfectum

medium sal abibit, quod in spissatione et crystallisatione a reliquo lixivio seiungi facile potest. Ceterum hanc methodum qui accuratius noscere cupiant, Auitorem ipsum consulant necesse est, qui in hoc, cuius recensum dedimus, commentario P, I 6. uberi ius de ea retulit, in supplementis vero, quae ipsi addita sunt, sua praecepta breuiter repetiit, eaque experimentis quibusdtim egregie illustrauit, ut eiu8dem excellentia abunde pateat. P. 26. II. Obseruationes pr. I eae, quibus e Pacia atque virtus naphthae vitrioseae cum spiritu terebinthi nae mixtae in collea a litaris calculis produ6ta δε-

per huius, ut videtur, admodum efficacis medicinae iniecimus, et, quae Nostro de ea placuerunt, Cum lectoribus communicauimus; restat proinde, ut obseruationum, quibus assertis fidem

facere DURANDI Us studiuit, ' nana, alteramiae bre viter commemoremus. Femilia annos nata sexaginta, quae a duodecim inde annis hepatica colica laborauerat, eamque depellere inultis medicamentis frustra operam sibi dederat, mense inartio anno supra millesimum septingentelimum septuagesimo quarto, cum euacuante medicina usa suisset, gravissimis quibusdam symptomatibus erat exposita, ita ut rursus a salutari arte aduersae valitudinis auxilia quaereret. Cum Noster eam conuenisset et I Vid. comm. nota vol. XXVL P. III r. 46o.

133쪽

et in eliis statum inquisiuisset, vehementissimis doloribus eam excruciari, hypochondria habere admodum tensa: pulsum esse lentum, cet. reperit, quare et sementationes atque clysmata, et, pro interno usu, oleosum liquorem cum spiritu vitrioli

dulcificato mixtum ipsi suasit. Et hisce quidem

medicamentis essiciebatur hoc, ut, quatuordecim horarum spatio praeterlapso, dolores valde mitigarentur, eosque regius morbus exciperet, cui balneis, clysmatibus, sero lactis, et oui vitello in frigida aqua dissoluto mederi Auctor mi duit. Neque vero sanari hac ratione malum prorsus poterat; etenim, etsi sexto die nullus amplius in cute satius color conspicuus esset, alia tamen symptomata supererant, quibus leniendis illa medicamina omnino non susscere videbantur. Accedebat praeterea decimo quarto die post nouus colicus insultus partiali ictero comitatus, aegraque de vehementi prurituet insomnia querebatur. Vt proinde aegritudo velut radicitus tolleretur, curabat Noster, ut aegrota, postquam per sex circiter hebdomadas balneis et sero lassis fuisset via, quotidie matutino tempore drachmam mixturae anticolicae φ) assumeret, et si l ptisana resoluente et sero laius Cum cichorei succo mixto uteretur. Atque hanc medendi methodum saluberrimi secuti sunt effectus; nam

cum per tres integros menses horum medicaminum usurn continuasset, et tandem euacuantem medicinam adhibuisset, secunda ipsi reddita suit valitudo, neque unqualia nouum colicum insultum est experta. Anno seculi octogesimo primo diem supremum obiit, maligna quadam febre Correpta. Al ia semina quadraginta et duorum annorum, quae p. 3 S. per viginti amplius annos hepaticae Colicae expO-Ι a sita

134쪽

i sita fuerat, cuius paroxysmos, cum per decem aut duodecim horarum spatium perstitissent, icterica saepe assessio insequebatur, longo pariter diluentium medicamentorum, ut et balneorum, terrae foliatae tartari et mineralium aquarum usu malo obicem ponere non potuerati Considebat ea de re DURANDIUM , qUi, cum intellextilet, aegram

quarto aut quinto quoque die colica assidi et inde ab aliquo tempore nienstrui fluxus obstructione laborare, seri lactis, balneorum et clysm4atum adhibendorum praecepta ipsi dedis. Altero autem die posscolicus eam insultus inuadebat, quem pulluS admodum lentus, strictusque praecesserat, qu8re, praesertim cum, durante colico dolore, pulsus ad sa-mina statum nota rediisset, sanguinis copiam minui iussit Auctor. Cruor, qui ex vena prodierat, pleu ritica crusta obteilus conss ciebatur; ceterum insequente die satius cutis color prorsus euanescebat,

rnens trutis autem suxus etiamnum obstructus erat.

Paucis proinde diebus post repetendam Audior curauit venae s sionern, et simul balneorum, aliorumque veluti praeparanti tun medicamentorum usum continuare aegram iussit. Tandem vero, Cum ita tres septina anae praeteriissent,mixturae anticolicae ex

tribus aetheris vitriolici et duabus spiritus terebinthinae partibus compositae drachmam quotidie aegras praescripsit, ipsique simul balneorum, clysmatumque usum et, potus loco, serum lactis ci in herbarum quarundam succis primum, deinde cum aqua vi chiensi mixtum comi nendauit. Adhibuit ea haec remedia per duos menses, neque nouo colicae insultui suit exposita. At enim hoc praetem lapso tempore subito vehemens in dextro hypochondrio oriebatur dolor, qui tamen mox sponte euanuit, cum biliarii calculi, iique admodum molles redditi, ano excreti suissent. Ceterum perfecta

135쪽

sensin rediit sanitas; nam cum septendecim circibter aut octodecim uncias mixturae illius anticolicae aegra assurnsisset, et denique primae et is viae eccO- protico medicamento fuissent purgatae, bene valuit, ita vi nulla amplius medicina, nisi quas praedis ponentibus ad hepaticam colicam causis penitus e medio tollendis apta esset, opus haberet. Mollioris constitutionis homo eo ipso colico p 39 morbo inde ab octodecim mensibus laborauerat, sueratque multoties regii morbi paroxysmis expositus, qui dolores viplurimum insequuti erant. Neque Vero princeps morbus per interualla tantum

redibat, sed persistebat semper dolor in dextro hypochondrio, in utroque oculo flavus aliquis color conspiciebatur et sellea vesicula videbatur tume-salla esse. Huic aegro Noster primum eYtracti sa- ponariae, balneorum et seri la lis usuria suasit, simulque cruoris eius copiam minui iussit; deinde vero aecessit ad vitrioli naphtham, qua cum OuQ-rum vitello mixta aeger per decem dierum spatium non sine fructu usus est: neque enim ille diutius ferre hoc medicamentum commode poterat, neque ipsi, qui mollioris esset constitutionis, i rebinthinae spiritus conuenire videbatur. Attamen malum illa anticolica medicina utique admodum mitigatum fuit, quod cum aeger animaduertisset, ad eam aliquo tempore post rursus rediit, eaque per inter valla cum summo emolumento usus est, ut proinde spem foueat maximam, fore, ut integram mox s

nitatem recuperet, cet.

III. Examen euiusdam plumbi minerae in Bur- p. 4 I. gundiae quodam tra 'u Satiat Prix sous - seu ay) sisae, auctoribus D E Μonvsi Aia et o HA PY. Est haec minera Plumbi gntenae L. specie S, quae Cum salenst decomposita et fluore spatula mixta ex terra U

136쪽

visceribus effoditur. Matricem eius hic ipse spa-tosus fluor constituit, qui mox crystallina figura gaudet, mox regulari forma destitutus, et viridi vel coeruleo colore insignis est. Ceterum in disequirenda minera sicca via Auctores progressi sunt, eaque repererunt, plumbi illam admodum diuitem esse; nam ex centum et decem minerae libris sexaginta circiter huius metalli libras separari posse sibi persuasum habent, si quidem ea excoquendi methodus adhibeatur, quae in Germania usu recepta est. Neque vero argento haec minera prorsuS --xet, sed rationem nobilis huius metalli ad reliquas minerae partes eam esse Auctores latentur, ut Cum P 7- si uectu inde excoqui nequeat. - Additae sunt huic de minerae variis partibus relationi mineralogicae quaedam obseruationes, ex quibuS notamus, solum,

quod ab illo, in quo plumbi illius minerali sati vena

decurrit, non multum abest, corneo fissili et spa-toso, spato scintillante, iaspide puro, saxo PDrphyrio, cet. abundare, in ipsa sedilia autem gal nam etiam decompositam aut mineram plumbi nigram, item cerussam citrinam natiuam missicotnat ) et mineram plumbi albam spatosam crystallinam reperiri.

P. sa. IV. Gylicatio et vfus Tabulae arcuum semidium

nyrum, quae primo horum Commentariorum volumini inserta fuit, auctore RoGER.

P. 8o. V. De Lampyride, auctore GURNEAU DRΜONTARI ARD. Non satis distincte indicat utrum Lampyris nostiluca sit, an splendidula, cuius historiam obseruationibus curiosis magis illustrat: utraque enim phosphoreo lumine splendet, utriusqus femina est aptera. Caeterum, enarratis breuiteriis phaenomenis, quae iam alii obseruarunt, Noster suas, aliis incognitas, addit obseruationes. Harum prima est, laruam seminae Lampyridis segmento

137쪽

mento abdominis uno plus praeditam esse, quam insectum declaratum: altera, chrysalidem seminae magis lucere, quam laruam, lumenque, quod ropandit, magis esse uniforme, atque per totam in-ἰeriorem eorporis superficiem extendi: ipsius autem adultae feminae lumen omnium maxime splendere. Vidit deinde ipsa oua lucere, atque ab haeouorum phosphorescentia maius seminae grauidae lumen pendere. Ipsam igitur phosphoroo nitore splendendi facultatem, qua alia marina animalia instruuntur, derivandam esse ex illorum animalc lorum ouis indita phosphorescentia, globulo quo splendentes aquae marinae ipsa esse Oua pisciculorurn. Oua Lampyridis exclusa ex utero semellae per quatuordecim circiter nonnunquam

etiam per quadraginta dies splendent, non tamen eodem, sed sensim diminuto luminis gradu; e deriaque etiam, s vel non secundata fuerint, lucent. Obseruauit etiam, leni frictione lucendi sa- cultatem vel in mortuis insectis posse resuscitari.

Vidit etiam unam femellam oua ponere, non lincentia ; moriebatur tamen eadem in ipso hoc actu: itaque a sanitate insecti splendorem ovorum pendere existimat Noster. I Resert postea mutationes, quas

laruae pastae sunt, tum, cum cutem renouarunt,

omnesque, quas sub finem aestatis collegit laruas, in eo statu manss., usque ad Iulii mensom anni sequentis. Singulare est, quod per omne hoe tempus nunquam unam vesci obseruare potuerit Auctor. Metamorphosin maris etiam doleati r pupa eiusdem es: incompleta, quemadmodum seminae,

eaeterum sorma multum ab hac recedens: atque

simili modo larua et pupa phosphoreo lumine per

omneS transmutationes splendent. Sic itaque his Cis Auctoris obseruationibus tiro omnia phaenomena historiae Lampyridis sunt exposita restat ta- νη- , ΙΡso quoque monente, ut characteres, quibus

138쪽

laruae maris ab illis seminae distinguendae sint, nutrimentum huius insecti, atque coitus ratio, detegantur atque describantur. VI. Ehune minerosis, quae prope vicum Prem c- in Burgundia scaturit, examen, auctore ΜΑ-RRT, Haud procul a vico, a quo nomen haec mineralis aqua babet, uliginosum pratum est, in cuius media parte receptaculum colligendis aquis e calcareo monte in vicinia sito prodeuntibus dicatum obseruatur. Pluribus autem hic mons fontibus scaturit, quorum aqua clara, limpidaque est, et odore atque sapore prorsus destituta: neque unguinosi quicquam ea continet, neque, si per quod'dam temporis spatium assoruata suit, cuticula obducitur. At vero ex aqua in receptaculo collecta aere e semper bullulae ascendunt, quibus ea virtus est, ut et flammam exstinguant, et terram ex calcis aqua praecipitenti hinc fixo, qui vocatur, aerubane mineralem aquam abundare patet, quem Realcareo lapide in terrae visceribus quodammodo destructo, aut, ut cum MARE To loquamur, de- composito, esse repetendum ex iis, quae de montis natura Noster dixit, satis clarum est. Sed ut cum fixus hic aer, tum aliae partes, quibus aqua gaudet, accuratius possent cognosci, multos Auctoreum ea rea gentes, quos dicunt, liquores com miscuit, pluraque alia instituit tentamina, quorum euentus tedioribus cognitos reddidit. Apparet vero ex hisce periculis, praeter Rereum acidum, etiam atmosphaericum aerem, media quae dam salia, calcem erudam et terram cum argillaceam , tum siliceam, aquae inesse, martiali autem principio, libero alcatino sale, acidis minor libus

non ligatis et selenite eam prorsus carere; rationem, quηο intexsudri s iliga partes in mensura

139쪽

pintἰ aquae obtinet, Auctor in sequent; tabula

expressit:

O. 6 Is gr. Terr. argili. O. TI 8 gr. Terr. silic. O. 2OS gr Ceterum hanc aquam diluentis, resoluentis, ea p. IO'. tharticae et absorbentis medicinae nomen mereri

Noster censet, eamque iis potissimum aegrotis commendandam esse, qui obstructis abdominis visceribus laborant, aut quorum humores digestioni inseruientes nimis pituitosi sunt. VII. Obseruationes ad naturalem sit Joriam de P M. Biantes, auctore PAZUΜΟΥ. Factae sunt eae inducatu Burgundiae ab Antissiodoro Auxerre vs

que ad Cabillonum mulon in spectansque potissi

mum oryct0graphiam regionis. Circa Antisti odorum solum est calcareum, petrefactis resertum, quae enumerat Auctor. Mons M. Brix ex calcareo albo compacto, ex stratis octo pollicum, terra argillacea separatis, composito, cons fati Continuat lapis calcareus, hic illicue petrefactis repletus usque ad urbem Aualloniam, ubi promontorium graniten offert, qui quasi lapidem calcareum, in summitatibus montium reperiundum, transrumpit et perforat. QuarZo abundat hic granites, granisque spati silicei Feldspat) rubri, et micae n

grae componitur. Idem hoc saxum expanditurusque ad nauseas et Saulieu, varietatibus nonnullis exceptum; tum sequitur iterum Calcareus, petr 'sactis e. g. belemnitis, entrochis, ammonitisque resertus, et terra argillaeeκ tegitur. Pone P0che iterum apparet granites, quem circa Arnny ex Cimpit calcareus, petresactis plurimis plenus, terr axsillacea mixtus, isque extenditur totosque mones

140쪽

tes saepe essicit usque ad Ethamant: con odit tamen Auctor, huic calcareo subiacere graniten, qui nucleum huius strati calcarei essiciat, atque in cacuminibus montium nudus saepe inueniatur. Cal- reus hic ubique solidus, et petrefactis plenus, variis modis in usum vertitur, marmorque appet latur. Regio circa urbem Maune usque ad Divio- mim, quam denique describit Noster, etiam solum habet calcareum, sed secundariae originis videtur, tectus terra argillaceu - calcarea, rubra, at quo facile in terram margaceam satiscens: vndo vini culturae aptissimum sit solum. In toto hoo tractu semel tantum in summis montibus, iuxta Monideronde sitis, crystallos quineas exiguas imVeniti I39. VIII. De hepnsita eolion a Gliariis eniculis pro ducta, auctore MARET. Nouum hic, illudque ab experientia desumtum argumentum Aue or nobiscum communicat, quo ea, quae de colicae a lapidosis concretionibus producta' medendi methodo

DURANDIUS nuper commentatus est, illustrantur et egregie confirmantur. Homo scilicet annos natus sexaginta, qui robustus admodum erat et temperamento fruebatur sanguineo bilioso, colicis saepe affectionibus fuerat expositus, quarum veluti prodromi dyspepsiae et ventriculi dolores erant. Neque tamen fixam hanc sedem dolores habere vi. debantur , qui aliquo tempore post et varias abdominis partes o Ceuparent, et vero Otiam vehementiores redderentur , ita ut de leniendis iisdem cogitare aeger coactus esset. Iam autem, cum colicum

in sultum vomitus exciperet, et simul flatus per superiora pariter atque per inseriora venter redderet, omnis mali causa in primis viis posita esse aegro videbatur, quare vinoso cinnamomi infuso, saccharoeduleurato et clysmatibus ex mesuae decocto et oli-

Varum

SEARCH

MENU NAVIGATION