장음표시 사용
681쪽
vero ob irritationem ab eo inductam, caute adhi, bendum est. Grauissima a balsamicis mala nata sent, inflammatoria irritatione praesente datis. Solavrethrae exulceratio mercurialia interdum requirit, externe etiam, si rebellis morbus est, cum muci laginosis adhibenda. Saturninae iniectiones in compluribus atrocissimos abdominis et articulorum crueiatus excitarunt, quos quum medici pro talibus haberent , qui ex venerea lue oborti essent, et ad eos debellandos mercurialia adhiberent, insanabiles neruorum aegritudines et corporis consumtio exortae sunt. - Quandoque gonor hosa sicca est, in qua scilicet vi ethrae parietes concrescere velut incipiunt, et dolor inter mingendum intolerabilis percipitur, qui vero expresso ex urethra muco mitigatur, et emollientibus ac mucilaginosis intellionibus sanatur. Condylomata, quae potissimum in immundioribus spectantur, ablata, si crebro recrescant, tormentillae vel bistortae puluerem applicare conuenit, sabinae autem puluis iis inspersus vix memorabilis essicaciae est. Ad uerius venerea faucium ulcera tenuem atque: acrem ichorem Andestia, in cachem- eis praesertim corporibus, puluis ex grati alae extracto cum cancrorum lapidibus profuit, qui per saliuam et urinae vias inprimis egit. Cutanei venerei morbi, scabies herpesque pertinacissimus, scoxdii
infuso saturato copiose sumto optime curantur. Saturnina medicamenta in quocumque externo Venereo morbo non adhibenda iunt; penem enim cancro venereo asseclum sensu atque erigendi potentia penitus priuarunt, symptomata alia complura pessimae indolis excitarunti Ipsi venereo morbo curando frictio mercurialis, modica per eam salivatione excitata, maxime conuenit. Gunam Osuin PLEN GK11 mercurium his dare expedit, qui frictio-
682쪽
nibus uti nequeunt, sed quandoque plus gummi
Arabici, quam auctor praecepit, addendum est. Plures etiam lue laborantes fias saparillae decocto cum lacte satiati sunt, quod tamen melius cessἰt in his, qui mercurio antea fuerant usi. Idem medicamentum in tophis, scabie venerea, doloribus ossa occupantibus, opem maximam attulit, nec non in phthisi et tabe venerea debellandis, in quibus t men minori quantitate hauriendum est. p. at . Pinei Nostro noti sunt, quibus mercurius sublimatus corrosi uias auxilio fuit. Pluribus nocuit, membrorum contractionibus, neruorum insanabilibus morbis, haemoptys, lethali phthisi excitatis;
hinc etiam Nostri consilio duόluque in gonerali no- socomio illius usus penitus exoleuit, periculosior adhuc, si in pilulis exhibetur. - Eeyserianae pi lulae colicas gi auissimas, hypercalliarses, et febres
lentas induxerunt. Venere os morbos in Hungariae confinibus a mulieribus ope radicis astragali exscapi sanari WiΝΥERL , clarissimus apud Budenses medicus professor, ad STORRIUΜ perscripserat. s1ORNIUS itaque a Nostro petiit, ut huius medicamenti usum in nos Comio tentaret, quod hoc modo factum est, ut radicum dimidia uncia cum XU. aquae unciis ad libram remanentem decoqueretur, quae decocti Portio mane et vesperi ab aegris hoc successu sumta est, Vt, aluo a medicamento primum purgata, postea vero lotio et sudore praesertim nocturno concitatis, arthritici dolores breui sugarentur, tophi vero exulcerati simplici medela externa quartae ab aduentu aegrae septimanae spatio curarentur , reliqui evanesterent, et aegra incolumis e nosecomio
683쪽
et rheumaticis doloribus laborans, depulso persecto morbo, nos Oeomium reliquit. Sanitas etiam iuueni eodem medicamento restituta est bubonibus induratis et admodum inaequalibus laboranti. Experimentis in quatuor tantum aegris instituendis copia medicamenti suppetiit, hique omnes breui sanati sunt, aluo primum concitata, postea lotio et sudore potenter pulsis Finem operi utilissimo, sed sine plurimo ordine conscripto, formulae medicamentorum imponunt. XV.LO. FRID. BLUMEN BACIIII, medie. P. P. O. introis
Quoties de historia artis medicae literaria schola; doctissimus Auctor habuit, maxime molossum et importunum ipsi visum est, quod compendii defectu ad praelectiones academicas apti nomina auctorum et titulos librorum auditoribus in calamum dii lare et silum orationis saepius praerumpere necesse fuerit. Cui incommodo hac introductione mederi studuit, ita tamen, ut et in uni versum synopsin quandam praecipuorum medicinas fatorum exhiberet, Vtquo liber etiam praecipua historiae medicae momenta contineret. Ordo chronologicus, ceu maxime naturalis et
tali tractationi apprime respondens, merito seruatus est: oon autem seruiliter huic ordini CimVε Vir soadstrinxit , quum subinde aut eiusdem sectae viros, maxime si breuis aeui ea fuerit, iunctim exhibuerit , aut aliqua nomina, quae alias intacta relinquere
684쪽
oportuisset, obiter, occasione iubente , attigebis. A restauratione literarum in quaque periodo iterum secundum disciplinae capita, quae praecipue ab VnO- quoque trac fata suere, recensus eorum factus est. Propositum autem Ct '' Uiro suit non nisi meritissimos des artis incremento viros recipere, sed
quum ambiguum saepe de selectu iudicium sit; difficilis saepe et ambiguus selectus fuit. Norinam ta.
men in eo hanc seruauit, ut veteres medicos ad Vnum omneS paene recenseret, quoniam, etsi minime in eodem loco atque dignitate sunt constituti, in uniuersum t heia primi et principes in re medica aut fores et qtilis eius fontes existunt. Seuerior in Latino. barbaris iisque, qui restaurationem literarum proxime ex cenerunt, delectus fuit, passim tamen unius alteriusve minus noti auctoris, praesortim inter Germanos, memoria studiosius excitata est, quoniam haec historiae medicae pars non unam ob caussam omnium maxime neglecta et inculta iacet. Ex recentioribus plurimi citati sunt, qui aut artem nouis inuentis locupletarunt, aut docendo, scribendo amplificandae illi occasionem dederunt. aut restaurato veterum studio medicinam ad antiquorum mentem reformarunt, a theoriarum so
dibus purgarunt. Hinc sectarum et dogmatum praecipuorum austiires prae ceteris in medium prolati sunt, inferioris doctrinae hominibus, HAU PT
Inuentores, aut utili nouo instituto de re me. dica bene merentes, ubique laudati sunt , etiamsi pauca ediderint, aut ignoti obierint, quales fuero IOACH. STRus P si , qui medicinae utilissimam partem, politiam modicam, ex profesta primum tramuit et in libro Francos. Is 3 edito: nutZliche Feformation tu guter Gestin theit und christicher
Oran g sapientia plurima consilia de aere puro ser
685쪽
vando , platearum munditie, sepulturis a vivorum habitatione arcendis, de Opificiorum generibus a rem inquinantibus, de obstetricibus ordinandis, pharmacopoliis, noso com iis visitandis, instruendis, caet. literis prodidit, primum etiam de mumiis singularem librum conscripsit. Io. REY, qui exprimis aeris sectitii inuentoribus est, et sEBAR T. AL-B1 Nos, qui primus in libro: Berichil und mulieris , utile man mit Perfnen, so im Muster gelagen unii furtod hercius gez0gen Morden, umgehen s0lle, methodum aqua submersis subueniendi in usum popularem Germanice prodidit. Tempora etiam semper studiose memorata sunt, quibus utilia instituta primum inuenta sunt, aut in usum venere, mortuorum exactae tabulae, ex quibus postea corollaria
physiologica, pathologica, politica utilissima deducta sunt, conditarum academiarum scientiarum et artium celeberrimarum anni, tempora, quibus maxime inclaruere. Nec philosophos praetermi
sit, ROGERUM BACONEM, NICOLAUM REGIUM, CARTESIUΜ, LETHNIT ZIU Μ, alios, qui aut no
vis sectis ansam dederunt, doctrinae forma mutata, aut inuentis nouis medicinam locupletarunt. Viri etiam tales excitati sunt, qui, licet artem nouis inuentis non auxerint, scholis tamen suae a talis illustrandis inclaruerunt, voLFINC CIUS, G. W.WEDELIUS , alii. Alias etiam memorabiles euen tus Cl. Auctor non neglexit, qui rei medicae aut fatales valde, aut salutares fuerunt, nouorum morborum exortus, pharmacorum celebriorum inuentum, eaei. aut qui, quamuis non proxime ad in dicinam pertinere videntur, tamen summo eidem emolumento suerunt, ut Indiae utriusque inuentionem, inuentum artis icones lignis incidendi, cael Auctores nostris temporibus in arte nostra ib
lustxes Cl. vir ad annum MDCCLXXXV. reconsuit,
686쪽
eos scilicet, qui ad hunc usque annum diem suum obierunt: vivorum enim delectum literis mandare nimis anceps negotium illi visum est. Haec paene sunt omnia, quae in conscribendo edendoque tali libro, qui in signem sine dubio tironibus et in arte sua quoque versatis, inprimis amplo librorum apparatu destitutis medicis utilitatem pollicetur, Cl. Auctor sibi proposuit. Ipsum librum diligenter legentes atque retractantes laeti
experti sumus, promissis sui3 ALUMEN BACH a UΜΠΟ-
strum non stetisse solum, sed ea etiam superasse: omnia enim studiose undique conquisita, verum non tali modo su nt, ut obuia de qualicunque Auctore quaevis in aduersaria haec literaria conii cerentur, sed eo potius, ut, selectu diligenti ubi quo habito, scitu tantum necessaria utiliaque colligerentur, et collecta seruarentur.
Quum autem haec literariae medicae historias elementa duabus partibus, inuicem quid em sibi coniugio angustissimo iunctis, consent, historia scilicet fatorum scientiae medicae, et literarum medicarum historia, per singulas hasce partes transire expedit, ut lectores intelligant, quid praestiterit Noster, et quaenam praestanda adhuc ipsi aliisve restent Historiam medicinae quod attinet, historiae literariae intertextam, notandum est, quod ad paginam usque XXII. antiquitatis medicae historiam simul exposuerit, historiam medicinae scilicet apud Aegyptios, orientis populos quosdam, et eorum
temporum, quae ad sabulosam et mythologicam Graecorum medicinam pertinent, his, quas ad numinum medicinalium Aegyptiorum et Graecorum cultum referenda sunt, et quare nobis antiquitatibus medicis accensenda magis esse videntur, literariae historiae crebro intermixtis. Quod quidem ab omnibus ita factum est, qui exponendae medicii δ'
687쪽
us scientiae historiae operam dederunt, sed hoc
euentu, ut medicinalium mythorum enarratione
progressuum scientiae ipsius historia interciperetur et quoesi praelacaretur. Eis enim facile concedimus, esse in his fabulosis narrationibus plurimum, quod ad pr0gressus medicinae in obscuris hisce temporibus cognoscendos inprimis faciat, hi tamen progressus, qui in ea praesertim medicinae parte, quae manu opem seri, insignes fuere, a Cl. Viro, nimio breuitatis studio sine dubio ducto, p,
xum notati sunt, ut adeo omnia, quae ad HIPPOCRATIS usque tempora proponuntur, EMPEDO
CLIS, ALCMAEON I., HERACLITI, DEMOCRITI,
ACRONIS, HERODICI nominibus exceptis, fabularum medicinalium hisce narrationibus comprehendantur. Notum quidem omnibus est, Hippo CRATEM
primum medicinam in scientiae sormam exactius redegisse, sacrasque medicinales Asclepiadarum scholas omnibus, qui medicinae studio ducebantur, aperuisse, veram itaque medicinae historiam ab HIPPOCRATE, CuiUS monumenta nobis restant, incipere, Omnia, quae ante haec tempora in re medica acta sunt, aut non certa penitus, saltim nondum curiose satis conquisita, aut sabulosa nimis esse, quam ut plurimam fidem mereantur. Quae quum ita sint, melius historiae suae silernrice, quae principem operis partem esticit constituitque, consuluisset Noster, si, praetermissis omnibus, ad ea usque tempora, quibus Hipp0 Crates vixit, pertra- Hatis, cum ipso statim uis socRA TR historiam suam incepisset, praemissa, quod opus fuisset, diligenti enarratione eorum, in quibus Graecorum medicina uniuersa constiterit semporibus, quibus HIPPOCRAT Fs amplissimo suo ingenio scientiam tantopora auSit.
688쪽
p. 23. Quod autem ad hos progressus pertinet, quibus medicina ab HIPPOCRATE magnifice dilatata est, hi omnes eo redeunt, ut Noster eum omnis
medit, professonis et methodi sientiscae conditorem
censeri debere arbitretur, quae certe non omnia, nec ex nostra mente merita praeeipua sunt, quibus
hic vir, quem nemo hactenus vel e longinquo es assequutus, de medica scientia meritus est. Caeterum quae ad librorum, praesertim editionum, historiam pertinent, i praeclare exposita sunt, nisi hoe aliquo modo reprehendas, quod proprium de genuinis aut spuriis operibus iudicium Cl. Vir non addiderit, sed HALLE RUΜ sit sezutus, cuius merita in hac scientiae medicae parte aequiparari his vix possunt, quibus in aliis medicinae partibus paene omnibus laudem maximam promeruit.
p. a . Subiuncta est historiae literariae operum Hippocratis enarratio studiosa colle Sionum medicorum veterum, chirurgorum, gynaeciorum et librorum eorum, qui de medicina veterinaria agunt. p. 6o. -De GALENO idem paene, quod de Hi ΠΡΟ ΗΑ- rex, Nostro iudicium est. Vir summus et unicus dicitur; cui, sue vasti ingenii acumen, siue immensum dominae ambitum spectes, vix alterum uniue sae antiquitatis aequiparare liceat. -- ΡOlygraphus, qui nullam non medicinae partem scriptis su i sauxerit, de uniuersa arte optime meritus, XIV. sequentium saeculorum idolum, et in omni re medicasons et norma. Tandem narratur, quod Vena, quae ventriculo cerebri tertio incumbit, et torcular HEROPHILI intrat, nomen eius retinuerit. Notae p. 63. additum est, criticas curaS, quaS HIP-Pocs Aaeis operibus adhibuit, ad maxime immo talia merita GALENI pertinere. Quae quidem
omnia praeclare vereque dicta de summo viro sunt, sed nec per singulas medicinae Partes merita, nec pro
689쪽
progressus, quibus medicina ab hoc viro amplificata est, comprehendunt, ade inque progressus sesentiae ipsis, hiis orium, quod tamen in animo Cl. Vidhabuit, vix illustrant. Caeteri alii Latini Graecique
medici optime enarrantur, nulla tamen meritorum censura addita. Notatum tamen est, a septimo inde saeculo ferream barbariem in dies magis magis- Oue incalui sse, uniuersamque medicinam incultam et alto quasi si pars sepultam iacuisse. Ad Arabes qua ratione Graecorum et Romano-p. 8Srum medicina peruenerit, et per uniuersam Africani borealem et magnam Europae australis partemper eos fuerit propagata, breui exponitur. Hi sine dubio plurima ex Graecis fontibus hauserunt, at multum etiam ad materiam medicam et rem alimentarium amplificandam contulerunt, imo in chemicis et pharmaceuticis principes auctores exstiterunt. Morbos etiam nouos descripserunt, CutaneOS praesertim complures, adeoque et ex hac parte pathologicam et practicam medicinam amplificarunt.
Classici tantum ex vasta eorum. tribu nominantur,ao ANNEs fili US ME SUES, IOANNES filius sERA-
va o I S, RHAZES, HALU filiuS ABBAS, A VICENNA, ALBUCASIS, AVENTO AR, AVERRO ES et Μο SEN
AIMONIDES, Hebraeus, Arabibus merito adiunctuS.
Hos Lntino-barbari sequuntur, inprimis Salerni p. 9s.stanae scholae breuis historia, nec non aliarum antiquarum, Montis pessulanae, Parisinae, Bononiensis. Scriptores autem ex his celeberrimos secundum scientias medicas, in quibus eminuerunt, No ster recensuit. Anatomen antea sopitum resuscitauits RIDERI Ciss II. Imperator, qui ipse in opere suo de arte venandi cum auibus obseruationes accuratissimas ad anatomen comparatam conscripsit et humanorum sadauerum publicas in usum medieorum dic sectra.
690쪽
sectiones et demonstrationes institui iussit, cui vero
utilissimo instituto mox se opposuit BONIFACIUS VJ II. edicto anno 13oo dato, quo sceletos excoquere vetuit, quod ΜUNDINUM, principem horum tem-POTUm anatomicum, etiam deterruit, ne in balincranii accuratius inquireret. ΜUNDINI autem iarebus anatomicis fides tanta suit, ut, quod cum descriptione eius in corporibus incisis non conueniret, posteri monstrum dicerent. Sopitas autem musas excitarunt ingenio et o dine diuersi admodum duo viri, alia quidem molientes, attamen quod restaurandis in Europae parte maxima literis ansam dederint, celeberrimi,
AMURAΤEs Turcarum Imperator, et LAURENTIUS TANS ZON, Vulgo COSTER Us; alter, Thesialonica expugnata, ex qua THEODORUS GAZA, donisiimus vir, in Italiam profugit, quem deinde, BΠ,antino regno euerso, plures sequuti sunt, alter arte typt graphica casu inuenta. Medicinae, praesertim botanices et anatomes, in Crementum auctum quoque mirifice est inuento artificio figuras ligno incidendi, quae primum occurrunt in libro tortus sanitatis, f. de herbis et plantis, quem PETRUM SCHOFFERUS Moguntiae sine dubio impressit. Animalium icones Zoologico scapo exhibitae primae Occurrunt, quantum videlicet Nostro innotuit, in
dialogo creaturarum ALEXANDRI AN ILICI , GOudae, I 4so impresso. Splanchnologicas figuras, et Hunditanis quidem isor Lipsiae editis praestantiores io. DE RETHAΜ, verum tamen admodum
rudes in fasciculo medicinae, Venet. 13oo fol. exhibuit. Multis etiam incrementis medie na dilatata est America detecta, quae exoticorum studio, historias naturali amplificandae, inprimis occasionem dedit. Multis etiam nouorum morborum generibus patho