Commentarii de rebus in scientia naturali et medicina gestis

발행: 1752년

분량: 756페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

671쪽

luti sunt, vix conueniunt. Fixus aer inspiratus,asphalti oleum, calcis aqua lacte temperata nihil leuaminis attulere: qui ab ultima medicina Isui rivisi sunt, postea de ciborum appetitu deleto, omnibus sit nul in petiis ruentibus, conquesti sunt. Nec in fonticulis et setaceis plurimum praesidii ponitur. Polygalae amarae usu phthisicus nullus adhuc re stitutus est; cum successu tamen data est, ubi materies purulenta muco tenaciori iuncta excernebatur. Istandi cum lichenem Noster maxime exhibuit, si aegri corticem non ferrent, nec cum COP- lex iuuaret, lichene abstinuit, coniunctis scilicet duabus medicinis essicacissimis. Cortex autem Peruvianus esticacissimus, contra mentem celeberrimorum in arte medica Virorum, habetur, cuius

insignem vim usumque praestantissimum et plane singularem Noster experientia triginta annorum didicerit. Sed non ad eius usum progrediendum est nisi postquam inflammatorius status remiserit. Febrem in primis cortex potenter debellat, variis, Pro symptomatum accedentium varietate, medicinis adiungendus, non tamen balsamicis prius, quam febris penitus desierit; commendata enim a veteribus ad phthisin ideo fuisse videntur, quia iisdem ad

putredinem a cadaueribus arcendam utebantur. Balsamum de Mecca vere genuinum a comite DRSCHWACHHRIM, imperatoris ad Turcarum imperatorem legato, a quo id muneris loco acceperat, Nostro datum, maiorem vim salutiferam non habuit, quam illa, quae terebinthinae come, cui Pars calefacientis virtutis coctione detrahitur, inest. Glandium quernarum tostarum decoctio nunquam Prosuit. Nec equitationem profuturam Noster admo dum putat, quoniam augendo sanguinis motum, sanguinis per pulmo nos vel0giorem transitum

672쪽

De Uthmate cap. VI. agitur, quae vero ad pathologiam pertinent, exigui admodum momenti obviaque sunt. Nec quae de curatione proferuntur, valde bona sunt, et falsa subinde. Sic dulcamarae stipites in infusione tantum laudantur, quum ingrata palato, ob amaritiem, decoctio sit, quod consilium reprehendi debet, quoniam nuperorum Obseruationibus constat, medicinales virtutes dulcamarae profunde insidere, nee aliter, quam protracta decoctione, facile extrahi. Ita etiam absonum est, pediori in imicam feoncunnham dicere eam ob

caussam, quod puluis illius in foeminis quibusdam

spasmodicum asthma concitauerit; omnia enim mmdicamenta pulverulenta, pectori alias amicissima, irritando agunt cum spiritu in pulmones delata, ut notum omnibus est. Interne, minuta dosi data,

in rebelli asthmate aliquoties, verum non semper, profuit. Gibbosorum asthma squillae extractum, Kermes minerali et ammoniaco gummi mixtum, potenter depulit et hydropis pectoris simul metum. Tabaci extractum nullam unquam opem asthmaticis attulit. Scrofulis et asthmati ab eis pendenti spongia naarina combusta cum antimonio data maxime obsuit, verum ipsae scrosulae vix ulla sanari me

dicina possimi, praecipue si lapideam duritiem

tumores nacti sunt. Eadem marina spongia cum elaeos accharo anisi data strumas potenter discussit, nec unquam maciem induxit, tum'ribus potius in corpore latentibus, quam medicinae, tribuendam. - Digitalis purpurea ab HELMoΝΥao iam ad scrofulas commendata aegris quibusdam scrofi losis tumoribus ad Delis in nos oconato data est, ad

quorum morbum eiu caci si innae alias medicinae nihil valuerant. Succus expressus herbae cum editi a clo datus est, et essicacissimam medicina se prae

buit, in primis in morbo post suppressam scabiem

673쪽

nato. Molliti sensim tumores pus laudabile demiserunt, postea vulnera coaluerunt. Alii a medicamento titillationem, doloris in adsecta parte sensum, febriculam alii experti sunt, in iisque ab illius usu Noster destitit, non vero in iis, qui ab eodem medicamento nimia copia inges o capitis dolorem, oculorum caliginem, vertiginem, experti sunt; hi enim, minuta medicinae dosi, persei te sanati sunt.

Bona et laudabilis semper post digitalem datam suppuratio fuit, scrofulosis etiam tumoribus extractum cum emplastro de cicuta impositum ulcera, sed tardius, sanauit. Efficax etiam in hydropis specie quadam digitalis purpurea fuit. Pe toris hydropem, qui cap. VII. pertractatur,

saepe tum ortum vidit Noster, cum, haemorrhoidibus nimium fluentibus vena incideretur, aut datis ad menstruum fluxum post superatas acutas febres ob sanguinis inopiam interceptum expediendum eminenagogis et venae sectione simul administrata, aut denique copiose datis taraxaci, graminis decoctis, extractis, medicamentis maxime soluentibus ad annosos tumores et scirrhosas viscerum indurationes sanandas: facilius enim multo euenire putat, ut humores corporis nostri nimium soluantur, quam ut inueteratae istae obstructiones tollantur. Speciem autem singularem, a medicis hactenus praetervisam, admodum tamen notabilem, quippe quae frequentius occurrit, nec a Nostro bene et

copiose pertraestatam) pectoris hydrops, frequentior morbus, quam vulgo creditur, habet, pulmonum hydropem, si aqua vel in pulmonum cellulis diffusa est, vel sacco, vomicis aut hydatidibus continetur. Signa latentis saepe morbi et cognitu iis temporibus, quibus a meὸipamentis auxilium exspectare adhuc licet, dissicillimi copiose et 'iliter exposita sunt; pectoris autem concussio institui raro potest,

674쪽

potest, cum minimus etiam motus aegris spiritum saepe praecludum, nec sonus, si aqua in sacco collecta est, percipiatur. Curatu autem pectoris hydrops facilior est, qui pulmones occupat, insanabilis Vero saccatus est, vel a polypis aut an eurysmate ortus: lethi serum etiam est, si hoc morbo adsessi urinam copiosam naturali similem aut pallidiorem emittunt: salutis autem spes adest, si parum profundius tincti lotii excernitur, diureticisque medicinis adhibitis lotium largius fluit.

p. 13o. Ad curationem inesseax nicotianae extractum fuit, nec arnica ullum auxilium praestitit. Venae- se Chio, pulsu etiam pleno et duro existente, semper obfuit. Κermes minerale tam tussim quam spiritus angustiam auget. Purgantia, diuretica, optata

mali plurimum, boni l parum aut nihil attulerunt. Unica in hydrope pectoris ad salutem hinc via est,

ut urina moueatur, ad eumque finem Noster e tractum scillae cum saccharo datum admodum commendat, quo urina potenter pellitur et saliuae ma- na copia, velut a sumto mercurio, sed absque

saucium laesione, educitur. Scillitipum vinum esseehim salutarem non edidit. Plurimi male inde adsesti sunt, nonnulli perierunt, in iisque cadavera ventriculum cum intestinis infaminatum exhibuerunti Aegris pulmonum hydrope laborantiabus medicamentum ex diu reticis et emollientibus compositum tanto cum successu datum est, ut alter ingentem seri limpidi copiam eiiceret, sanitate posmea perfecte restituta, alter autem scalas ascendere et ire absque molestia posset. Compluribus postea adiectis et satis copiose enarratis morborum historiis probatur, scillae extractum vere principem et summe essicacem ad hanc hydropis speciem medi

cinam esse. I i

675쪽

De Ucite, cap. VIII. Caustae illius: ex Nostrimente, sunt plethora vasis nimium resuens, frigida aestuantibus visceribus ingurgitata, tumores varii earnos, steatomatost, sciri hos, spiritu osorum abusus, soluentia nimia in inueteratis obstructioni bus adhibita, animi aegritudo. Circa purgantium, praesertim erasticorum, usum in hoc morbo plura commode praecipiuntur, selicius autem et essicacius ascitem diu reticis debellari adseritur: haee enim morbum saepe sanarunt, ad quem profligandum purgantes nobilissimas med hinas medici iam praecep erunt. Cantharidum usus ad aegros, qui glutinosum corpus habent, reducitur; vescatoria adeo ampla hydropico imposita, concitata urina, aegrum sanarunt. Meloe prosca-xabaeus Lin. in electuario cum roob sambuci hydro picis datus aquas aliquoties, subinde effectu admodum citato, deduxit, in aliis autem non successii solum medicina caruit, verum etiam parcam uri nae secretionem, sitina, cael. induxit. Milleps-des commendari vix merentur, quum praestantioribus medicinis aliis medicinalis materies abundet. Scilla autem omnium efficacissima est. Oxymel exua paratum aegris strictiore habitu praeditis, quorum pulsus celerior est, vinum laxis, pallidis, glutinosis conuenit, raro tamen morbum scillae vinum depulit, minori dos ingestum non satis cax, maiori vomitum, tormina, inducens. Extracto maxima vis inest , quod tamen magna dosi dari non debet; vidit enim No ster, dimidium scrupulum immanes abdominis dolores, et mortem ipsam ex gari graenosa infestinorum insanamatione induxisse. Colchici extra num quod, tamen scillae virtute sua proxime accedit, saepius ascilicis, verum semper frustra, datum est. Gratiotae extractum uri

nam potenter depulit, spirituosum, ex soliis para Tom. XXVIII. Pars Iκ vu tum,

676쪽

tum, aluum magis duxit. Ireos nostratis succus aegris hoc euentu datus est, ut ardor, oesopi agi, ventrieuli et intestinorum dolores, vomitus, stequens desidendi conatus absque notabili aluina purgatione, sebris, inflammatio, mors, sequerentur. Asarum frustra datum est, nec non lactucae viro'sae extractum, cui tamen pharmacopo ei soninum olera eum saepe substituunt, et quod efficaciam suam a scillae extracto ipsi admixto viplurimum habet. Tartari cremor cum sexta vel septima horacis parte remixtus mire in hydrope ascite ab obstruessione viscerum orto prosuit, effectusque edidita solo cremore tartari frustra exspectatos. BACHERI

pitulae, quae aluum adstringunt, semper nocuere, ubi febris, cistor, siccitas adsunt et urinae foetent hinc in hydrope non ubique adhibendae: profuere

autem admodum maniacis, quorum complures persecte administrata hae medicina sanati sunt. Nec hellebori nigri cum amaris medicamentis infusio multum opis hydropicis attulit. . De D9mitu cruento, cap. IX. Pathologiam huius morbi penitus ad nostra usque tem 'ora neglecti, cui tamen praeclaram lucem adfudere Cim

Viri κAEΜPRIUS atque Μ ARCARDUs, praetermisit

Noster, qui, damno profecto eorum, quae in medium proseruntur, parum ad curationem interesse existimat origines illius enarrare. Verum ad curationem morbi consilia leui quoque et fugiente veluti calamo elaborata sunt, ut ubique pateat Nostrum aut morbusri ignorasse, aut plura in eo notatu dignissima non vidisse: omnia enim ad venaesectionem et ad adstringentium et stypticorum usum redeunt, quibus tamen in curatione insultuum vix

677쪽

tholera cap. X. Venaesection in in ea inuti- p. 2o4. Iem atque perniciosam censet ob pulsum paruum atque inaequalem, et sudores corporis frigidos: sed in plethoricis administranda utique est; sanguine

enim missis, pulsus cum calore redit. Emetica recte reiiciuntur. Caetera medicamenta inuoluentia, bili aduersa aestuique ob vim et celeritatem morbi salutares vires. exserere vix queunt, hinc statim adopium confugiendum eoque motus sopiendi sunt. Superato tandem morbo, si impurae sordes aut alia medicamentis corrigenda restant, aluus leniori medicina ducenda est.

De dysenteria cap. XI. Raro penitus irassam ma- p. 2o9. toria est, tuncque dolor illi constans, fixus et velut ardens adiungitur, nec a vomitum concitantibus medicinis auxilium exspectandum est. A suppressa perspiratione orta purgantem medicinam non fert, solis inuoluentibus, diaphoreticis curanda. In putrida aut bilios a dysenteria emetica admodum conueniunt, paregorica post vomitus, ad turbas componendas data, exitiosa sunt, quoniam sordibus viam praecludunt, febrem, putredinem, augent. Postea purganda aluus, deinde lenientibus demuleenda est. Ex demulcentibus autem medicamentis salicaria eligenda est, quae nihil styptici continet, nec noxium effectum virum, qui ex adstringentium usu facile alias consequitur, edit, phthisicis adeo in alui colli quatione diuturna admodum proficua. Paregorica demulcentibus iungenda sunt, si inflammatio et primarum viarum impuritas abest.

Adstringentia prosunt, si his omnibus nihil proficitur. Arnicae radix in putridis febribus cortice Peruviano longe inferior 3) dysentericis data tormina auxit. Colonabo radici praeter adstri ilionem leuem parum proficiat inesse videtur; nec omnis periculi vitrum antimonii ceratum expers est. Diuturna

678쪽

dysenteria neglec aque laborantes opto cum ipe. cuantia et adstringentibus dato sanati sunt. p. a 37. De icter0, cap. XII. Nigrum ic terum, subito

alias lethi sexum morbum, aegrum per complures annos in urbe ambulantem occupasse, Noster vidito omnis autem inerus viplurimum in tympanitidem

aut in hydropem ascitem abit, inprimis si albam

urinam aegri copiose reddunt, et dextri hypochon-drii tumor medicamentis non leuatur. Si soluentes medicinae ad icterum curandum requiruntur, saporiariae decollio omnibus praeferenda est: r quiritur autem in annosa viscerum labe diuturnus admodum soluentium medicinarum usus. Utrum restituit Noster, tali curatione per biennium continuata. Pertinacissimus, ad quem nulla medicamenta valuere, ii erus fructuum horaeorum usu

leuatus est. Bella donna in aliis morbis frustra tentata paucis ictericis profuit, plures autem nullum inde leuamen percepere. Ricini oleum ad id ferum a quibusdam laudatum multisque colica pictqnum Iaborantibus datum maioris efficaciae non suit, quam amygdalarum oleum mannae iunctum: hoc

vero Oleum a mercatore allatum fuerat: Vindobonae ex seminibus pressum ad cardialgiam et pertinacem alui obstruimonem praeclare valuit. Ad vesiculae selleae calculos Whyttii specificum ex aethere vitrioli et oleo stillatitio terebinthinae maxime

laudatur.

p. 237. De haemorrh0idibus, cap. XIII. Parum videtur

Nostro ad curationem conferre, utrum haemo rhoides ex systemate venae portarum, an e vasis liypogastricis, an e venis aut arterii8 fluant. Nunquam autem haemorrhoides singulis mensibus, ca- tamentorum more, fluentes vidit. Caussapum eiam meratio admodum manca est, neC memorata a Cl. viris KARMPEIO et ΜARRAuno cognita Nostro est. viden-

679쪽

videntur in practicis recentiorum libris vix satis versato. Vindobonensibus haemorrhoides hodio

requentiores, etsi vino moderatius utuntur, aromatum abusui, exercitio corporis neglecto, crebrae

in rhedis vectioni adscribuntur. Plus nimio suentibus haemorrhoidibus, millefolii decoctum, quod etiam haemorrhoidali colica laborantibus apprime

conuenit, subuenit, urgente autem sanguinis profusione, adstringentia adhibenda sunt, in quibus mar itis vitriolum caeteris omnibus praestantius est. Idemst haemorrhagia uteri laborantibus auxilio est. Ipocaeuanhae autem radix parcis data dosibus quasdam leuauit, in plurimis autem Voto non respondit. Opium non conuenit nec in uteri haemorrhagia a neruorum strictura, cui alias semper auxilio est Θ)Ad vescam urinariam lapsae haemorrhoides demulcentibus curandae sunt: adstringentia imprudenter data inflammationem, suppurationem lethiseram excitarunt. Interceptas etiam ab haemorrhoidibus urinas vias sola relaxantia expediunt. De nrthritide, cap. XIV. Differentia arthritidis p. 27 a rheum tismo haec statuitur, quod hic nec haereditarius nec eontagio contrahatur, neC Omnem

membri, vel articuli mobilitatem tollat. In febribus autem articulorum dolori adiunctis cauendum est, ne statim pro arthriticis vel rheumaticis habeantur, quum hi dolores saepe ab impura primarum viarum cruditate pendeant. In non febrili arthritide chamaed os infusio iuuit, quibusdam tamen ventriculum male ad ecit. Egregiam etiam opem aconiti extractum praestitit, nec non sulphuris flores cum antimonio iuncti, bardane decoctione superpota. Deeocta etiam cum antimonio parata praeclaros esseChus edidere, in viro, etiam qui ab arsenico sumto dirissimos articulorum cruciatus passus est Mercurialia arthriticis Vu 3 minus

680쪽

minus prosunt, neque iis, qui venerea lue adsecti sunt. Hi floribus sulphuris, antimonio et fassaparillae decoctione cum lacte curati sunt. Externa

medicina ex sapone, arniea et cicuta parata egregios in hoc morbo et pectoris inflammationibus effectus edidit. Moxa, si pars inflammata est, no 'cet. Frigida balnea arthritidi avertendae vix idonea sunt. p 87 Podagra, de qua Cap. XV. Rgitur, a vino ori gines vix ducit: Austriaci enim rustici, abutentes austero vino, hoc morbo vix corripiuntur. Uerosimilias est, dirum hunc morbum ab abundante victu, neglectis corporis exercitationibus, nimio veneris usu et immoderata mentis agitatione nasci. Quassia in podagra multum praestat: experientia tamen edoctus Noster didicit, gentianae xadicem eadem praestare. Methodus autem, qua podagricos perplures annos aut ab insultu morsi liberos seruauit, aut eum admodum mitigauit, haec est: calidioris temperiei aegris verno et autumnali tempore per tres septimanas ro ob sambuci ad unciam unam alteramus cum sulphuris floribus dodis, frigidioribus vero sulphuris flores cum antimonio, frigidissimis

et glutinosum corpus habentibus eadem medicamenta, resina tamen guaiani addita. Piscium eius podagricos a morbo suo immunes non reddit: vidit enim Noster plures Carthusianos saeuissima podagra vexatos, quamquam ex ordinis instituto perpetuo carnibus abstinerentia. De morbis Venereis, cap. XVI. Gonorrh0ea, quo propius vesicae collo residet, eo peior habenda est: quae vero in prostata ac cum primis in seminalibus vesiculis haeret, frequenter omnem curationem respuit. Sanata a Nostro gonorrhoea antiphlogistica medendi methodo iam his temporibus est, quibus Vindobonenses longe alia utebantur, nitru

Vero

SEARCH

MENU NAVIGATION