Commentarii de rebus in scientia naturali et medicina gestis

발행: 1752년

분량: 779페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

distribuit, ibidemque facile in fixum statum transire

potest. Vix itaque nocet, nisi acrimonia quadam aut alio stimulo intestina ad constrimonem spasmodicam sollicitentur, immo maximam in iisdem praestat utilitatene Membranas enim irritat ac motum peristallicum promouet et vasa lactea ad resorbendum apta reddit. Is autem aer, qui non resorptus relinquitur, chyli compositionem intrat, tuncque vasa irritat et eo disponit, ut breuiori tempore massam sanguini tradant. MAerem elasticum repellentem in liquoribus ani-p. malium et vegetabilium deprehendi, immo eundem absolute necessarium esse, CL Auctor asserit. Motum enim intestinum absque eo intelligi non posse, neque meabilitatem vasorum concipi, putat. Li p, 7

quorum porro animalium aerem neutiquam per pulmones, sed per chylum aduenire et per vias urin Tias, praecipue autem per transpirationem exire, Noster statuit, aeremque urinae per experimenta ostendi, aerem autem materiae perspirabilis non

quidem per experimenta patere, sed propterea, quod materies ista maxime leuis sit, probabilem reddi, arbitratur. Aerem fixum ex substantia animali putre- p. 73. facta in alcati volatile causticum se recipere, hoc mite reddere et ad subeundam effervescentiam disponere , sequenti experimento illustrat Noster: sumsit duas phialas, quas ope tubi vitrei curui, bene adglutinati, coniunxit. Alteri commisit spiritum salis ammoniaci, cum calce vitia paratum, alteri indidit carnem vervecinam recentem, cum aqUR commixtam. Hac putrefacta spiritum alcatinum, caustica indole priuatum, mitem cumque acidis e seruescentem reperit. HOCce eXperimento materiem volatilem ex substantia putrida effugere, hancque aerem esse ex fixo in elasticum mutatum, ostendit; eodemque experimento putrefassionem absque Y α accessu

342쪽

accessu aeris atmosphaerici producendam probari et, amisso tantum aere fixo, suboriri, autumat, immo per experimenta, hunc in finem instituta, confirmari perhibet; siquidem carnem sub antlia pneumatica, educto aere, maiorem putredinem, quani carnem in liberiori aere, concepisse, deprehendit. p. 88. Per alia experimenta Ostendit, putredinem etiam in corporibus vivis oriri, quando magna portio steris fixi amissa suist, nullam autem obse uari, sed dissolui tantum corpora, omni aere amisib. Sic ex commistione calcis vivae, aquae communis et carnis nulla putredo, sed dissolutio pe secta orta est, cuius caussa exinde ducitur, quod calx viva omnona aerem absorbuerit. Ex his igitus obseruatis et scorbuti aliorumque morborum putridorum symptomatibus perpensis colligitur, aerem separatum esse caussam horum malorum. Cur autem in aere nimis humido dispositio putredinosa subhascatur, ea Nostro videtur esse caussa, quod per eiusmodi aerem aqua, sal et phlogiston in corpore retineantur, nulluS autem aer exeat, inde motu intestino sub orto, putredo generetur. Quicquid

itaque aerem suppeditet atque essiciat, ut intra cor pus retineatur, cumque liquoribus misceatur, id ex Nostri sententia putredinem arcet, siquidem acrimoniam putridam optime ab aere corrigi, statuit. p. III. Ad tertium itaque tentamen nunc accedit CLAuctor, ubi de relatiust actione antis epticorum, eo rumque modo agendi agit. Antecessorem hac in re habuit Cl. PRINGLE, qui salia cuiuscunqile gene xis et acida et alcatina et neutra, fixa et volatilia, substantias adstringentes et gummos O - resinosas putredini resistere, eandemque corrigere, expertus

est. Ipse itaque Noster experimenta instituit cum iisdem substantiis et carne putrida, atque acida et alcatina et neutra fulta putredini aduersa, deprehendit.

343쪽

hendit. Cum autem CL PRINGLE asseruerib, aquam calcis vivae parum resistere putredini, Noster experimentum cum hac aqua et carne putrida instituit, hancque correctam esse, aquam calcis v xo ut verum antisopticum se praebere, narrat. Haec virtus, ut Noster opinatur, ita explicanda est: ter rae calcareae in primo statu aeris fixi magnam partem ex animalibus substantiis attrahunt, nec in tali statu substantias animales penetrant, sed tantum circumdant; sin vero calcinantur, inque cabcem Vi Uam Conuertuntur, ex parte in aqua sol ubiles evadunt, ita demum aptae, ut texturam animalium

et vegetabilium penetrent, seque aeri fixo appli' cent et impediant, quo minus iste essugiat; hinc, intestino motu impedito, putredo nullum locum livbet. Eadem ratione salia et resinosa corpora putre- p aidinem impedire, Noster autumat, siquidem ea ipsi iob insignem diuisibilitatem corpora profunde penu'

trans, cum .aere se coniUngunt, et evaporationem

eque ac motum intestinum putredinemque impe' diunt. Cur ad stringentia antiputredinosam vim ha - p. Ibeant , ex eo declaratur, quod non solum aquam absorbent, sed etiam fibras constringunt, et adeo firmas reddunt, ut nullus motus intestinxis, ideoque nulla putredo in iisdem subnasci possit. Sed haec ad corpora, quae putredinem imp p. Izsdiunt, nunc alia experimenta communicat Noster, quae docent, quomodo putridum, iam natum, substantiis quibusdam corrigi seu destrui possit. Instituit nimirum experimenta cum carne putrida, acido vitrioli et salis, aceto et succo citri, et reperit, acida haec putredinem omnino quidem Corriger interim tamen eadem, quando putredo in primi iviis latet, non sussicere. Instituit dein do alia e perimenta cum alcati volatili, et alia cum fixo, quibus quidem odorem putridum correctum, sed carnem

344쪽

his salibus adeo impraegnatam reperit, Vt odorem tum volatilis tum lixiviosi alcati de se spargeret. Libquores salinos mediae indolis putridum nullo modo p. 33 a. corrigere; a liquore vero fermentante syrupi sacch rini, Melassis, immo a solo huius fermentantis libquoris Vapore carnem putridam correctam esse, deprehendit. Ex quibus omnibus colligit, alcalia inspidum carnis statum non restituere, sed id tantum praestare, ut alcati debilius expellant huiusque loeum occupent. acida autem alcati putridum satin

Tare et figere, terram tamen elementarem dissoluere ideoque texturam destruere, oum contra liquores fermentantes non solum statum insipidum producant, sed etiam solidis firmitatem rursus concilient. p. I 39. Per alia experimenta, quae cum cortice peruviano instituit Cl. Auctor, didicit, hoc remedium egregium esse antiputridum. Rem ita explicat: cum obseruauerit, corticem peruuianum fermentationem subiisse, eum putat per huncce motum materiem subtilem suppeditare, quae aerimoniam putridam corrigat et sanguitas consistentiam naturalem reddat ; cum praeterea systema mus euiosum roboret, corpus eo disponi Censet, ut materiem morbificam Coquere et per colatoria varia expellere posit, qua expulsa, demum solida, per acrimoniam relaxata, denuo ab eodem remedio roborentur. Cum autem hic cortex nullam aquam multumque aeris cum sanguine communicet atque solida constringat, exindem in morbis insammatoriis nullum locum habere, Con- P. I scit. Commiscuit etiam alcati et acidum, et interesseruestendum carnem putridam adiecit, et obse uauit, putridum inde correctum esse. Ex quibus cunctis colligit, misturas fermentantes et esserum scentes omnium antiputridorum essicacissima esse remedia; ea enim corporibus putridis principium

345쪽

destructum seu deperditum, aerem nempe fixilia reddere. Sed quaeritur, an in corpore vivo humores tanta quantitate aeris saturari possint, ut eorum acrimonia corrigatur eorumque consistentia

et blanda indoles restituatur 3 Uidetur vero Nostro, id non solum fieri posse, sed forte unicum esse auxilium, quod hanc mutationem producere queat. Quicquid itaque ex Nostri sententia in corpore ania mali fermentationem subit multumque aerem praebet , id optimum antiputridum est. Cum auterer

vegetabilia multum aeris contineant, eorUm Ope

optimo putridum impediri et destrui, putandum est. Id experientia confirmat Noster scorbuti exemplo Vtens , qui oritur, ubi vegetabilia recentia deficiunt. Attendi etiam iubet ad regimen climatum calidiorum, in quibus sanitas bene conseruatuh, si

vegetabilia recentia et ea tantummodo in usum vo- Centur, quae multum aeri S largiuntur, quo aer, qui

per largam transpirationem dissipetur, rostituatur, ii e contrario putridis morbis corripiuntur , qui multam carnem simulque copiosum spiritum vini ingurgitant, siquidem ex eius sententia e carnibus p xum aeris extricatur, et spiritus vini impedit, quominus aer tempore digestionis ex alimentis separa

xi p ossit.

Virtutem anti putridorum generalem ex eo de-p. I 6 I. ducit Noster, quod eorum ope chylus acescens Pro- dueatur; verum eandem virtutem a vegetabilibus alcalescentibus et putrescentibuS aeque ac ab ace

scentibus expectandam est e, monet; hanc igitur vi tutem a caussa generali omnibusque vegetabilibus communi pendere, eamque in vapore subtili, activont punetrante, per primum gradum fermentationi Sproducto, in aere nimirum consistere, statuit. Eo enim fluida animalia non solum a corruptione prae' veri, verum etiam, licet aliqua ex parte putredi

346쪽

nem iam subierint, restitui, id quod ex curationes corbuti maritimi clarius apparere asserit. Hic enim morbus, in quo uniuersa sui dorum massa dissoluta et corrupta est, nulla alia ratione, ut Noster Putat, curari potest, quam, ut magna quantitas noui aeris in ea suida introducatur; id autem per nutrimentum feri debet, quod a rebus petitur, quae ad libras, non uncias, nec drachmas, ingeri possint. Potu itaque, inquit Cl. Auctor, potentis um ant, se0rbuticum dure vegetabilia, quippe quae maxima iuquantitate absque ulla superueniense incommodo ingerere valet aeger. In scorbuto enim credit organa digmsionis optimo valere, substantias fermentanteSin usum suum conuertere, et scorbutum, dummodo materiae salutares adsint, curationem semper admittere ; verum in morbis acutis, per putredinem productis, rem aliter se habere, totumque corpuSita perturbatum esse, ut potentissima anti putrida virtutem amittant. Cum itaque scoesbuti curatio, ex Nostri sententia, a qualitate fermentante remedi Oxum pendeat, patet, alias etiam substantias praeter vegetabilia recentia esse posse, quibus iste finis altim g tur. Quapropter, quum vegetabilia recentia in mare saepe desint, nouam methodum scorbulo maritimo medendi communicat, quam etiam Optimo cum successu in febre illa putrida teterica Indiae occidentalis tentari posse, asserit. Consistit vero

in eo, ut aegri doses repetitas salium alcatinorum cum succo citri recenter expresso commixtorum adhuc, dum esseruescant, ingerant et potum femmentantem superbibant. Sic enim aerem copiosum in corpus introduci autumat, qui acrimoniam putridam, quae ab initio in systemate biliario habitauit,

Corrigat. Eadem ex caussa suadet etiam usum malli, quod facile, etiam in nauibus , incorruptum seruatur, et ex quo, ur Sente necessitate,

347쪽

infusum parari potest, lenioribus succis veget, bilium recentibus similo, quod confestim fermentat et blanda seponacea et aperiente indole eundem effectum praestat, ac ipsa vegetabilia recentia ; magna etiam illius copia-aegri sine incommodo uti possunt. Vsum huius infusi ita definit, ivt panatella, ex pane bis cocto vel fruaibus exsiccatis parata, bis per diem usurpetur, simul autem intra viginti quatuor horas librae duae aut plus, si requiratur, infusi malit ingerantur ot a parua dos sensim ad maiorem usque ascendant aegri. Effectum huius remedii in laxando ventre consistere, Nostro probabile videtur; talem autem effectum in scorbuticis, quorum symptoma praecipuum constipatio alui sit, optimum esse, putat. Si vero ab hocco remedio tormina et hypercatharses superueniant, dosis eiusdem imminuatur, et aliquae guttae elixitii acidi vitrioli adiungantur. Eandem curationem in morbis acutis putridis, ubi nullum pestis signum subsit, utilem sore, autumat. Cum enim plurimo Shorum morborum Cl. Auctor a matexta in primis viis collecta et corrupta repetat, remedia, quae diluunt, obtundunt, inprimis fermentant, et hoc modo vaporem antisepticum producunt, optima Nostro videntur. Hoc in casu panatellam pro victu et infusum malit cum succo citri vel aurantiorum, vel in eius defectu, cum spiritu vitrioli ingeri iubet. Infusum autem malii ita parare praecipit, ut duabus libris malii sex librae aquae ebullientis infundantur,

mixta bene agitentur, perque tres aut quatuor ho-xas probe tem reponantur, demum colentur, et

colatum infusum, postquam restiguit, per diem

usurpetur. Cauendum vero est, ne acescat infusum,

alias istud inutile esse, saporem eius ingratum fieri,

neque facile sermentare notat.

348쪽

3- Ultima sed ione de soluente calcis vivae virtute Noster agit. Varia etiam hic experimenta deprehendimus, quorum nonnulla ad demonstrandum vingulum, quo mediante corpora animalia cohaerent. spectant. Disquirit nimirum Cl. Auctor, numaeio fixus, a quo cohaesionem corporum vegetabiblium et animalium immediate pendere, sibi persuadet, in minerali quoque regno idem istud principium constituat. Hunc ad finem vero calcem vibuam valde aptam inuenit, ideoque cum ea e perimenta instituit, quam magnam assinitatem cum aere fixo habere , et ante calcinationem eo repletam, calcinatam vero eodem priuatam, sicque causticam et in aqua solubilem factam esse, putat. Indidit nimirum in phialam aquam Caleis vivae bene percolatam valdeque limpidam, hancque ope tubi vitrei cum alia phiala, in

qua mixtura effervescens fuit, probe coniunxit. Hoc facto particulas calcis, in aqua inuisibilos antea haerentes, a vapore elastico, per effervescentiam

alcati et acidi pro duicto inque alteram phialam propulso, statim visibiles factas, fundum petiisse, in quo primum insolubilitatis statum rediisso, deprehendit.

Alia posthac quam plurima cum aqua calcis vivae aliisque substantiis admixtis instituit experimenta, ex

quibus colligit, aquam calcis vivae aerem ex Corporibus validissime in se suscipere, haecque, aere amisso, eo disponi, ut in aqua solubilia evadant; in

uniuersum autem aquam calcis vivae ceu lapidum lydium conliderari posse, cuius ope copia aeris, in δ' corporibus latentis, detegi possit. Sic ex commissione aquae calcis vivae cum spiritu cornu cerui terra calcarea praecipitata fuit; idem obseruauit, si hanc aquam vel cum sale cornu cerui, vel sese tartari, vel salibus alcatinis causticis, vel saccharo oleo so,

parum depurato, Guyuade dicto, vel succis vegetabilium

349쪽

tabilium recentibus, vel etiam cum urina, saliua, bile, sudore, sanguine coagulato, vel etiam san-glaine recenter e vena educto , vel demum la- esse commiscuit. Ex commista autem aqua calcis uiuae eum liquoribus fermentatis et spiritu vini valde parum praecipitatum est, nec quidquam prorsus ex commistione calcis vivae cum lixiviis alpatinis causticis, vel cum spiritu salis ammoniaci caustico vel cum sero sanguinis obtinuit. Ex his colligit , sub

stantias, quae effecerunt, ut ex aqua calcis vivae terra praecipitaretur, aerem continere, eaS autem, quae nullum praecipitatum dederunt, nullum aerem recludere. Cum autem variantem terrae praecipitatae copiam deprehenderit, maiorem etiam minoremue copiam aeris Contenti inde patefieri, concludit. Sic in saccharo et succis vegetabilium propterea, quod terrae praecipitatae portio maior obtineatur, multum aeris contineri, putat. Cum contra liquores fermentati et inprimis spiritus vini valde paruam copiam terrae calcareae ex aqua calciS deiecerint, in his paucissimum aerem contineri, asserit. In urina et sudore multum aeris recludi, minorem autem copiam in bile, et multo minorem in saliua deprehendi, ex eadem ratione ostendere Noster annititur. At vero ex his alia sequuntur consectaria, quae in praxi medica nullius non utilitatis esse videntur. Cum viderit Noster, aquam p. 233. Calcis ex urina aerem potenter educere, hanc aquam aeque ac alcati causticum, quod ex Nostri sententia pari ratione aerem potentissime absorbet, medicamenta , lithontriplica praestantissima praebere, quorum ope aer fixus ex calculis educatur, sicque, vinculo amisso, faciliori negotio nunc Comminuendi Cum Vrina egrediantur. Monet tarnen Noster, aquam calcis vivae, cum in primis viis ab alimentis et in viis urinariis ab urina aerom in se suscipiat, vim

350쪽

aeris ex calculis educendi, amittere; quapropter alcati causticum commendat, atque, ne hoc ob eam sticitatem partibus noceat, integris vero viribus ad vias urinarias perueniat, istud cum ius culo gelatinoso v. g. iusculo carnis vitulinae, aut iusculo nauci laginoso e. g. decocto radicis althaeae commisceri, si1 que sat magna in copia ingeri, et aquam calci S vibuae superbibi, iubet. Quod ad saliuam et bilem

attinet, notatum iam fuit, in his paruam aeris copiam residere, et quidem in saliua minorem, quam in bile: inde autem Noster concludit, horum liquorum animalium et inprimis saliuae ope, aerem ex oleosis et pinguedinosis corporibus educi, haecque

tunc aquae miscibilia reddi, et facile in intestinis digeri posse: coniicit porro, dictis liquoribus mo hos is factis, id est, aero copiosiori praeter naturam istis immixto, digestionem laedi et varia incommoda, cardialgiam, flatulentiam, rancorem etz. produci. Cum autem saliua aerem tarn potenter absorbeat, eam ob hane causiam intasmata contagiosa Deillime in se suscipere, hinc crebrius eo tempore PV as .exspuendam esse, putat. Notat porro, podagram generari , quod humores nimia copia aeris fixi abundent , inde autem suida digerentia laedi et terreas salinasue sanguinis partes ad concretiones, minima vasa Obstruentes et dilacerantes, disponi. Sic autem aquam calcis vivae, cum aerem absorbeat, praestam tissimum antarthriticum esse, digestionem podagricorum corrigi, et concretiones subortas ex parte dissolui. His itaque aliisque pluribus experimentisse demonstrasse, putat El. Auctor, aerem fixum esse principium conglutinans et caussam immediatam perfectae corporum, inprimis vegetabilium et animalium, cohaesionis. Semel tamen iterumque innuit, inter aerem fixum et aerem atmosphaericum magnam esse differentiam, huncque ad respiratio

SEARCH

MENU NAVIGATION