장음표시 사용
11쪽
Si videbitur Reverendissimo Patri Magistro Sacri Palatii Apostolici. T. Episcopus Heracliae Vicesserens.
Ordinis Sancti Aenedicti, Sae. Indicis Congregatiovis Consultoris , necnon S. Ossicii Qualiscatoris. JUssu Reverendist. P.Gregorii Selleri Sac.Pal. Apost. Magistri perlegi librum inscriptum : Historia δε- eusiastica Ge. Tomus Quintus: Cumque illum invenerim quolibet nomine, laude ,& publica luce dignit-simum, ideo censeo typis vulgandum, ut ex hoc opere litteraria Resp. eius commodi accessionem percipiat, quod ex aliis a celeberrimo Authore exaratis & edistis hucusque percepit. Romae ex AEdibus Sancti Callisti die a 6. Septembris anno 27 I9. D. Leander de Pornia Abb. Sahensis Cour. Com.
Fr. Gregorius Selleri ordinis Praedicatorum Sacri Palatii Apostolici Magister.
12쪽
In Historiam Ecclesiasticam Saeculorum XIII. & XIV.
D satu,seu ἐσco, quo erant res Ecclesiae Saeculis XIII. ct XIV. tam in Oriente, quam in Oecidente sub Imperatoribus, Principibus Chrisianis . pag.
In quo texitur Seriet Episcoporum, qui nis-sriores Ecclesiae Sedes Saeculis πια
De Haeresibus ct Controversiis ,quae Saeculis XIV in XIV. enatae sunt in Ecclesia. III.
13쪽
De Coneiliis tam Oecumenteis, quam Nationalibus, in quibus liscentes Saeculis XLII. XIV. Haereses fuerunt damnatae, esitata es Ecclesia cisciplina. 25 I.
Do Viris Iu bibus , qui doctrina , vitaeque Sanctimonia Saecula Delesiae XLII. O
14쪽
Is TORIAM Ecclesiasticam Saeculorum XIII. & XIV. conin
tinua serie describemus, quia Ecclesia in utroque Saeculo gravissimis turbis atque diuturnis bellis miser Wm in m dum fuit funestata. At enim, Saeculo decimotertio Occasione diuidiorum,quae Romanos Pontifices inter & Imperatores non raro emerse runt, duae in Italia infensi silinae excitatae sunt factiones, videlicet Gibellinorum, qui ab Imperatoribus stabant, & Guelphorum, qui obtentu tuendi jura Pontificum acerrimὰ decertabant. Hae duae armatae factiones tot clades, sunera, perfidias, parricidia, & sacrilegia invexerunt, ut tota Italiae facies suorum discerpta manibus, suis convulsa sedibus ,& populorum mutuis ccedibus in se irruentium ubique sanguine inundata cerneretur. Nec minuS Ecelesiae fatalis fuit gravis illa dissensio, quae eo idem Saeculo XIII. Bonifacium VIII. Pontificem Maximum inter & Philippum pulchrum Galliarum Regem vehementer exarsit,ut nihil in praesentia dicam,
15쪽
de Vesperis Siculis , seu de occulta illa , & post hominum memoriam crudelissima conspiratione, qua Siculi octo millia Gallorum inermium, nihilque minus cogitantium die xxx. mensis Martii , inquam eo anno, seu MCCLxxxII. incidit Dominica Resurrectio, absque ullo aetatis, sexu sue discrimine, immaniter trucidarunt, & Siculas mulieres, quae de Gallis conceperant, plusquam Scythica
harbarie exenterarunt, ut, excussis earum foetibuS,
nihil prorsus Francici seminis in Sicilia superesset.
Τot turbas Saeculo XIII. excitatas cumularunt Haereseon procellae, quibus jactata est Ecclesia , praecipue Albigensium, qui bello flammaque in Catholicos atrociter saevientes, nonnisi bello sacro,ac multorum profuso sanguine in ordinem redigi, atqui Penitus exterminari potuerunt. His haud leviori-hus malis & calamitatibus sequenti Saeculo, seu decimoquarto, exagitata est Ecclesia. Romanae siquidem Sedis per Clementem V. Pontificem Maximum in Gallias translatio. , quam Itali appellavere Bablonieam, quod LXX. annos duraverit, Orbem Christianum conturbavit . Accessit insuper Italorum discordia concitata Florentinorum dissidiis , Longobardorum Resulorum bellis , Ludovici Bavari Imperatoris Schismate, Petri de corbaria, seu de Corvario Franciscant Antipapae intrusione,Gibellinorum & Guelphorum factionibus, Ochami tumultibus, Beguardorum , Beguinarum, & icusfiliarum exitiosis pestibus, quibus tandem cumulum
omnium malorum addidit nefandum illud Schisma, per quod post morte Gregorii M. Papae Christianus Urbis sub incerto Capite per quadraginta aunos divisus est, uno videlicet Pontifice Romae, altero
16쪽
Avenione sedente. In tam alio tot bellorum, Haeresum, discriminumq;pelago Ecclesia Saeculis XIII. h variis agitata procellis,& tantum non tructibuS Operta, nunquam tamen divina Opitula . te providentia demersa est, sed potius eo magis emicuit Summorum Pontificum, Pastorum, & Do-orum in remigando labor, quo proximius periculum Imminebat . Saevas bellorum tempestates in Optatam tranquillitatem convertit Deus Optimus Maximus. Obortas Haereses Romani Pontifices in
Onciliis, Doctores suis eruditis Operibus,& Principes Christiani sacris bellis feliciter obtriverunt . Postremo, accessit ad fidei victoriam & fidelium solamen pietas in Occidente renovata per novos religiosos ordines, qui inhonorem Dei & firmi sesimum Ecclesiae praesidium Saeculis XIII. & XIV. excitati, collapsam vitae Regularis disciplinam , de olidam paetatem in Claustris jam ipsa senectuto
labantem zepararunt, quorum ingentes fructus nouolum in Sanctis Thoma Aquinate , di Bonaventuras aliasque Luminibus claruerunt, verum etiam in tu
tandis , ac vindicandis Sedis Apostolicae juribus
Haec Omnia, quaeaa Historiam Saeculorum XIIL & XIV. spectant, brevitate cum claritate conjuncta,juxta methodum nodis a principio praescriptam in sex Colloquiis ex- penue naus, & in his nihil, quod ad Sancta Ecclesiae Publicam administrationem, dogmata & disciplinam pertinet, Omittemus; nullam Haeresim, nulla; . OH ita Generalia, Nationalia, aut Provincialia i relinquemus; Romanorum Pontificum, ac, praec/puarum Ecclesiae Sedium Episcoporum, nec-
non Dipςratorum cum Orientis, tum occidentis, o a di Reia
17쪽
N Regum Christianorum successiones ac nobiliora gesta referemus; illustriorum Virorum opera , &Ordinum Regularium institutiones atque in E elesiam promerita indicabimus; uno verbo,omnia, quae in Historia utriusque Saeculi vel scitu utilia, vel lectu delectabilia existimabimus , summatim attingemus in nostris Colloquiis, in quorum primo ostendemus, quo loco Saeculis XIII. & XIV. essentres Ecclesiae tam in Oriente , quam in occidenti sub Imperatoribus & Principibus Christianis. In altero dabimus seriem Episcoporum, qui illustriores Ecclesiae Sedes tenuerunt. In tertio recensebimus Haereses, quae Saeculis XIII. & XIV. ex orco prodierunt, & Ecclesiam infestarunt. In quarto disseremus de Conciliis, tum Oecumenicis, tum Nationalibus, in quibus vel serpentes Haereses damnatae sunt, vel restituta suit collapsa Ecclesiae disciplina . In quinto Illustrium Virorum, qui doctrina, vitaeq; sanctimonia magnum Ecclesiae splendorem conciliarunt, Opera examinabimus. In ultimo Colloquio Doctrinam Fidei, Disciplinam tam Ecclesiasticam, quam Mon sticam , & Moralem Christianam utriusque Saeculi XIII. de XIV. perstringemus.
18쪽
Desatu, seu loco, quo erant res Ecclesiae Saeuiis XLII. XIV.tam in Oriente,quam in Occidente sub Imperatoribus, Principibus Christanti .
DIscI- Es Ecclesiae pessimo loco in orien-PULUs. Lα te decimotertio Saeculo fuisse , fa-α cile conjicio ex tristi, infaustoque
exitu, quem tot a Latinis Crucesignatis contra Saracenos susceptat in oriente Expeditiones habuerunt ob perfidiam , & aemulationem Graecorum Imperatorum, qui Latinos exosi , nec eorum auxi- IitS , nec armis ad saniorem mentem reVocari po-ruerunt, sed potius, per summam & a saeculis inauditam ingratitudinem, illis ad Terram Sanctam recuperandam suppetias ferentibus Occultas pararunt insidias, & societatem cum Saracenis inire maluerunt, quam eorum exscindere tyrannidem suis cervicibus imminentem . Verum, quo magiS Peripectam habere possim Historiam Byzantinam, & pleniorem assequi notitiam rerum, quae ab Imperatoribus Orientis XIII. Saeculo gestae suut, necesse est, ut resumamus in praesenti Colloquio seriem Imperatorum Orientis , quam in Colloquio I. in Hiitoriam duodecimi Saeculi perduxisti usque ad Impe-Tatorem Alexium IV. Isaacii Λngeli filium, qui a Patruo suo Alexis III. tyranno in carcerem detrusias , de ex eo dilapsus confugit ad Venetos, S a Crucesignato Latinorum exercitu fuit anno mille- .
19쪽
simo ducentesimo tertio Imperio restitutus, patremq; suum Isaacium Angelum,qui a fratre suo Alexio tyranno exauctoratus & excaecatus in carcerem
conjectus erat, inde extraxit, sibique Collegam factum gubernaculis Imperii rursum admovit. MAGISTER. Orientale Imperium variis deci-mOtertio Ecclesiae Saeculo turbis ac dissensionibus Graecorum concussum , venit tandem in potestatem Francorum, qui eo per spatium quinquaginta septet II annorum,trium mensium & undecim dierum potiti sunt. Franci siquidem cum Venetis foederati Constantinopolim ceperunt die xii. Aprili S an ni McCIv. & Imperium Orientis obtinuerunt usque ad diem xxv. mensis Julii anni MCCLXI. quo Michael Palaeologus Graecorum Imperator Latii OSRegia urbe ejecit,& Orientale Imperium ipsis ere-Ptum ad Graecos revocavit, sicut fuse describitur in Historia Constantinopolitana sub Imperio Franco rum, quam Gallico idiomate ex Scriptoribus coae-Vis, praesertim ex Gunthero, & Godefrido Villarduino Campaniae & Romaniae Mareschalio , concinnavit clarillimus Carolus Du Fresne Du cingius, ex quo pauca nunc deflorabo , quae ad illustrandam Historiam Byχantinam, & texendam seriem Imperatorum Orientis multum conducere possunt. Junior Alexius huius nominis IV. OrientiSImperator, Isaacii Angeli filius, anno millesimo ducentesimo tertio a Francis cum Venetis foederatis capta urbe Constantinopoli, & expulso Alexio tyranno, restitutus Imperio, supremam in Oriente , una cum patre Isaacio Angelo, dominationem Obt, inuit, sed eam diu non retinuit. Orta quippe est
Constantinopoli anno millesimo ducentesimo quar-
20쪽
to atrox seditio Graecos inter & Latinos, cuius praecipuus author fuit Alexius Ducas , ob conjuncta, & imminentia supercilia Murtaulphus cognominatus , qui, cum esset ingenii subdoli, & animi capessendi Imperii impotenti cupiditate flagrantis, juniori Alexio Imperatori ac benefactori suo ingratus male rependit vicem . At enim, cum tu
multuans populus adolescentem Nicolaam Cana. bum inaugurasset Imperatorem , insignis proditor ille Alexius Ducas, dum sive dolore rerum praesentium, sive,ut creditum est, veneno potatus animam ageret Isaacius Angelus, pater juuioris Alexii Ιmperatoris , sub specioso obtentu juniorem lexium Imperatorem eripiendi e manu furentis plebis, eum nihil diffidentem in carcerem conjecit, Orien tale Imperium invasit, moxque vincto, & custodiae tradito Nicolao Canabo, qui, ut mox diximuS, a tumultuante plebe Imperator salutatus fuerat, eo crudelitatis prorupit, ut junioris Alexit Imperatoris, quem bis in carcere veneno frustra tentaverat, propriis manibus fauces laqueo fregerit,sicque arreptam tyrannidem confirmare ausus fuerit. At non permisit Deus, ut scelestus ille tyrannus Alexius Ducas Imperium, quod tam injuste & crudeliter sibi arrogaverat, diu occuparet. Praelium siquidem,praevia Imagine Beatae Virginis,quam Graeci --αν , seu Victoriae effectricem , appellitare solebant, cum Francis Crucesignatis committere ausus, tam infelici marte pugnavit, ut Graeci caesi sugatique victoriam amiserint & sacram Imaginem B. Virginis, quam ab orientis ImperatoribuS Ioanne Zemisce,& Ioanne Comneno Olim curru triumpham
li post adeptas victorias deferri solitam esse, jam in ' prae
