장음표시 사용
41쪽
utriusque electi Catiari, cessione relictum esset
Germaniae Imperium. Gregorius X. Comitia indixit, in quibus M lphus Comes Habspurgensis electus est Imperator pridie Kalendas Octobris anni MCCLxχIII. Vir Iustitia, religione, & bellica virtute Imperio non impar, quique , sicut ScriptoreS non
obscuri tradunt, pietate sua diuturnum, sibi, suisq; posteris asseruit Imperium ob honorem exhibitum . Eucharιstiae Sacramento , dum in venatione & tempore pluvio occurrens Sacerdoti illud tu sic O & dissicili itinere ad infirmum deferenti, e vestigio equum, cui insidebat, dedit, pedesquiequitem maxima religione deduxit ad aegrum , ac in Ecclesiam reduxit, eique religiosa quaedam stemma ampli stimum honorem a Deo in remunerationem tam pii facinoris augurata est, sicut late refert & probat Serarius libro 3. Rerum Moguntina Aliud post suam ad Imperium electionen In ligne pietatis argumentum dedit idem Rodulphus.am cum fidelitatis Sacramentum ei recusarent Electores, quod Sceptrum Imperii non adesset, accepta ille Cruce ait: Ecee signum , in quo nos O to itis Mundus est redemptus r O hoc signo utamur loco sceptra, eamque mox deosculatus, caeteros, ut idem facerent invitavit, & fidelitatis Sacramento sibi oblitinxit, sicut referunt Stero , & Eberardus Λuthores coaevi , Plura in Germania bella gessit focu bus, in quibus, virtute summa & felicitat suffragantibus, tot fere victorias retulit, quot pra Imia commisit . Othocarum ipsi parere detrectantem armis ad ossicium revocavit, sed reparatis viribuspou veniam adhuc insolescentem acie superavit,4u qua Olbocarus ipse a gregario quodam milit
42쪽
peremptus est . Hujus victoriae praemium Ddoia phus tulit Austriam, quae Alberto esusdem Reuulphi Imperatoris filio concessa , Augustia Austriacae familiae Imperatorum feracissimae in potieris nomendi originem dedit. Alia in iuper bella gestis cum Helvetiis & Burgundis, quae ipsi feliciter cesserunt. Obiit Rodulphus Imperator anno Chri lii MCCxCI. pridie Kalend. Ociobris, anu O aetatis suae Lxx III. Imperii vero xviri. Rodulbum excepit Ado bus Nastaviae Comes, qui avaritia, crudelitate, & ti bidine infectus Imperium extenuavit, discordias &bella nutrivit, populos tributis inlotitis oppressit , odium procerum sibi conflami, praesertun ex pactione, quam cum Eduardo Anglorum Rege fecit , ei videlicet suppetias ferendi contra Philippum Pu
chrum Francorum Regem, prius ab eodem Eduardo accepta summa triginta millium marcarum. Electo.
ribus igitur eum indignum Imperio judicantibus , in ejus locum suffectus in Albertus Λustriae Dux , Ndulphi Imperatoris filius, contra quem Adolphus Imperio dejectus bellum movens,commissa acerrima pugna per sex horas in campo dicto Burgentricis
Prope Wormatiam, victus est, & ab eodem Alberto vulneratus cecidit in praelio anno MCCxCvm.Post Adolphinecem , Albertus electionem sua a Septemviris ratam haberi curavit, eamque Bonifacius VIIL anno MCCCII. approbavit, sicut Colmariense Chronicon testatur. Nonnulla bella in Germania gessit Albertus Imperator, nimirum contra Electores, Trevirensem, Moguntinum, Coloniensem, & Rudo, phum Palatinum, qui foedus contra ipsum inierant, eosdemque repressit. Pugnavit etiam contra Ottonem Bavariae Ducem , qui Salisburge alia Episcopi
43쪽
artibus adjutus Hungariae Regnum affectabat,tumisque Alberto Imperatori venenum ab Episcopo Salisburgensi propinatum est, quod dum arte medicaevomere conatur, oculum amisit, indeque Monocu lus cognominatus. Movit etiam Albertus in Henricam Carinthiae Ducem , ut Bohemiae regnum recuperaret, quod ille, Imperatore inscio, sibi usurispaverat; sed facta suorum conspiratione, a Principe oanne, fratris sui filio, cui Sue viae Ducatum , tanquam nimis prodigo, abstulerat, pugione ictus nefarie trucidatus est Kalendis Maji anni millem mi trecentesimi octavi , Imperii decimi. Alberto e vivis sublato, post varia Electorum dissidia, quorum suffragia distrahebantur a Phulippo Pulcbro Galliarum Rege, qui Henrico Valesio fratri suo Imperium aucupabatur, tandem electus est anno MCCC vIII. Imperator Henricus VII. Comitis Lut-zemburgensis, & Beatricis Hannoniae Comitissae fi lius, qui in Italiam anno MCCCx. cum numeroso
exercitu veniens, Mediolani corona ferrea ab Archiepiscopo redimitus est. Deinde , quasdam Italiae civitatos, quae Imperii jugum excusserant, subegit, alias in deditionem accepit, & Romam ingressus anno MCCCxII. a Cardinalibus, quibus Summus Pontifex Clemens V. qui tunc temporis in Galliis, seu Λ venione Sedem habebat, hanc provinςiam demandaverat, solemni ritu inauguratus est. Bellum gessit cum Florentinis, & cum Asberto Siciliae& Apuliae Rege, qui eis favebat; sed in medio rerum cursu sublatus est apud Bonconventum, qui pagus est duodecim millibus Senis in Etruria distans, anno millesimo trecentesimo decimotertio, Imperii ab electione quinto, . Romana vero cor
44쪽
natione anno secundo per mensem unum & dies viginti quatuor inchoato,sicut Iordanus coaevus Scriptor testatur. Nonnulli Historici falso rumore de Cepti tradunt, Henricum VII. Imperatorem obiisse
ex veneno ipsi porrecto in particula Sanctissimet E charistiae manu Bernardi Politiani ordinis Praedicatorum, qui Imperatori erat a Confessionibus, &apud ipsum auctoritate , & gratia plurimum poterat . Sed hanc esse Sanctissimo Ordini & de Ecclesia bene merito assictain calumniam multis momen- ,
tis evinci potest. Primo , quia multi Scriptores ,
quos inter censetur Albertinus Mussatus, coaevus . Author, diserter asserit, Henricum HI. Imperatorem naturali morte occubuisse . Continuator etiam o . Guillelmi Nangit, qui tum vivebat, ad an. MCCCXIII. scribit, Henricum VII. morbo & hebre ex hac vita
excessiste , veneni autem propinationem ad vagos& incertos rumores refert; idemque faciunt platina in Vitis Pontificum in Clemente V. & Voanses Nauclerus, Praepositus Tubingensis, qui solum rumorem veneni Henrico VII. Imperatori propinati testem proserunt. Secundo, si Henricus VII. veneno periisset , omni proculdubio signa veneni in ca . davere apparuissent,& tamen constat, Medicos post mortem Imperatoris accersitos , disiecto ipsius ca-taVere , viscera, cor, jecur, partesque singulas diligenter inspexisse , nec veneno, sed naturali morbo obiisse Henricum VII. Imperatorem testatos fulta litteris & instrumentis publicis, quae in Chronicis Iacobi Susati extant. Tertio, ii Bernardus Politia nus tam nefandum scelus perpetrasi et,debuisset post
mortem Henrici Imperatoris , ut vitae suae consule
cet, ad Florentinos, aut ad ubertum Siciliae Regem
45쪽
- Henrici Imperatoris hostes fugere, non fugit i men , sed stibi bene conscius mansit apud Henrici Imperatoris amicos, calumniam a malevolis disseminatam intrepido excepit animo, certo certius
habens, eam facile dissipatum iri, sicut revera dissipata est, tum Clementis V. Pontificis Maximi sententia, tum judicio ac testimonio Principum Ιmperii, & praesertim Ioannis Bohemiae Regis, ipsius
Henrici Imperatoris filii Diplomate , quod, ex veteri membrana authentica in Conventu Virdunensiri. Praedicatorum asservata, publicavit vir doctissimus Stephanus Balagius lib. I. Miscellaneorum P gina I 62. tum denique ex singulari illo affectu,quo Carolus IV. Imperator , Ioannis Bohemiae Regis filius, & Henrici Imperatoris nepos, Ordinem Fratrum Praedicatorum semper complexus est. Illi
quippe a Magistro Generali ejusdem ordinis obtinuit, ut Fragae , quae Bohemiae Metropolis est ac Regia Civitas, Comitia generalia celebrarentur. Die sancto Pentecostes Eucharistiain in solemni Sacro de manu Magistri Generalis accepit cum Ιm- Peratrice ; Diplomata aureis sigillis appensis munita, quibus Praedicatorum ordinem magnis exornabat Privilegiis, concessit; omnes Patres Capitulares Imperiali convivio in Regia excepit, multiSque affucit honoribus . Credibile aurem non est Ioannem Bohemiae Regem , & Henriei VIL Imperatoris filium, speciale Diploma ad vindicandam Fratrum Praedicatorum innocentiam concedere , ejusque filium Carolum IV. Imperatorem , & Henrici Ui I. Imperatoi is nepotem, tot beneficiis & privilegiis ordinem Praedicato. uiui donare voluisse, si Bernardus
46쪽
ri Hostiam veneno illitam porrexisset. Quarto , praeter haec antiqua & integerrimae fidei monumenta, Nicolaus Serarius Societ. Iesu, vir doctissimus, libro s. Rerum Moguntinarum duos laudat Ai thores Trithemium, & Conradim Vecerium Scriptorem Vitae Henrici VII. qui hoc execrabile facinus a Bernardo Politiano Dominicano amoliuntur , & ad ejus tuendam innocentiam multa proferunt argumenta; quibus Scriptoribus duos magni nominis adjungam Auctores, videlicet Henricum Spondanum Appamiarum Episcopum , & Odoricum Risnaldum Congregationis Oratorii Presbyterum, quorum primus in Annalibus Ecclesiasticis ad an. MCCCxIII. Num.vI. ab hac putida & immani calumnia Dominicanum Ordinem egregie vindicat, & locupleti Dsimis testimoniis probat, Henricum VII. Imperat rem morte naturali obiisse, ejusque infirmitatem
coepisse ab apostemate in coxa , S inde venio in febrem, ex qua decesserit decima post die. Alter vero, seu odoricus mdinaldus in Annalibus Ecclesia-
.sticis ad annum MCCCxIII. Num. xIv. ait, ejusmodi
calumniam perperam ordini Praedicatorum impactam , & a pietatis osoribus confictam, eadem facilitate refelli, qua objicitur, cum levi recentiorum auctoritate nitatur, & veteres Historici morbo naturali Henricum VII. Imperatorem extinctum fuisse affirment. Non me fugit, quosdam scripturiisse. ob sacrilegum & parricidiale Bernaria Politiani facinus Praedicatores omnes a Romano Pontifice hac poena fuisse mulctatos, ut Sacrum facientes manusinistra Corpus Christi sumant. Sed hoc purum putumque commentum esse evincam in Colloquio
sexto, ubi agendo de Monastica disciplina, quae Sae-
47쪽
culo Ecclesiae decimoquarto viguit, Ostendama , hunc ritum , quem etiamnum Dominicani Sacris operantes observant, ab ipso ordinis exordio invaluisse. D. Redeamus, quaeso, ad seriem Imperatorum, qui saeculo decimoquarto post Benricum VII. summa rerum in Imperio Occidentis potiti sunt. N Mortuo Henrico VII. Imperatore, die S. Bartholomao Sacra anni MCCCx III. extitit Interregnum mensium quatuordecim, & divisis bifariam Principibus, alii Ludovicum Bavariae Ducem, alii Fredericum Austriaeum Imperatorem designarunt. Potior fuit Ludovici Bavaris Ducis electi,ad quam Electores omnino quinque conspirarunt , Petrus Moguntinus, & Balduinus Trevirensis, Archiepiscopi, Toannes Bohemiae & Poloniae Rex, Waldemarus Marchio Brandeburgensis , & oannes Dux Saxoniae .. Electio vero Frederici Austriaei duobus dum. taxat Electoribus probata est, videlicet murteo
Archiepiscopo Coloniensi, & Rudo bo Comiti Palatino , qui ad Comitia vocati eis interesse noluerunt, & Fredericum extra locum & diem constituis tam Imperatorem elegerunt. Ea disiensio Germ uiam atroci bello ab anno MCCCxIv. usque ad an num MCCCxxx I. distinuit, sed post: multa praelia Fredericus, commissa in Bavaria cum Ludovico pugna, ab eo victus & captus est,atque triennio apud victorem stetit in vinculis, inde anno MCCCxxv. dimissus est, ea lege, ut Austria sua penitus contentus, omni jure ad Imperium cederet, omni ambitui renunciaret, omnia instrumenta & l iteras, quibus sua fulciri poterat electio , in Ludovici manus
deponeret, di quaecumque ipse, nusque fratres de
48쪽
Imperio tenebant, Ludovico restituerent. Litteras pacis ex Archivis Serenissimorum Bavariae Ducum descripsit Her artus tomo I. pag. 318. sic semoto& in ordinem redacto Frederico, Imperii aemulo , Ludovicus Bavariae Dux, Imperium solus obtinuit,
sed a Ioanne XXI. quem alii appellant XXII. quique anno MCCCxv I. Summus Pontifex fuit electus, , inaugurationem & coronationem impetrare haud
Potuit,immo, ipsum monuit Summus ille Pontifex, i ut sub poena excommunicationis ipso facto incuri rendae, intra trium mensium spatium ab omni Regni re Imperii adininistratione cessaret, nec eam a Rmplius resumeret, nisi post approbationem ejusu personae a Sede Apostolica factam . Hujus Pontifi- , cii mandati gravitate exacerbatus Ludovicus, cum. In sua animi obfirmatione perseveraret, ab eodem, Summo Pontifice quinto Idus Julii anni MCCCxxIv. a declaratus est contumax , & omni iure Regni deo Imperii, si quod sibi ex sua electione competere si, Posset, privatus. Huic sententiae, quam Λvenionc t. publicatam, alibi etiam per Germaniam, Italiam, se aliaque Regna promulgandam Praelatis direxiti, 'oannes XXI. parere noluit Ludovisus, & excussa
a. ea, quae debetur Sedi Apostolicae reverentia, aususu eit Epistolam publicare virulento calamo exar si rana, qua Ioannem XXI. uti injustum innocentium ac persecutorem, Clavium subversorem, Ecclesiae legali, temeratorem,denique incorrigibilem & haereticum. a, notorium impetiit, & universo orbi declaravit. , Posthaec, invitantibus Gibellinis,Italiam ingressus, cim habitis Tridenti Comitiis, iterum Ioannem XXI. . . 'ia texdecim contra ipsum oppositis articulis, haereti- : Lum palam denunciavit, eum non jam Pontificem, C a lea
49쪽
sed Presbterum o annem irrisorie appellans. Inde Mediolanum progressus, Corona ferrea ab Episcopis duobus propter crimina exauctoratis redimitus est . Quae omnia, ubi rescivit Ioannes XXL citavit Ludovicum, eumque non comparentem, sed . Contumacem, velut haereticum damnavit, & bonis
omnibus mobilibus, & immobilibus, ac juribus privatum edixit, Vassallosque ipsius, & quascumque personas ei obstrictas a juramento fidelitatis absolvit, prohibuitque Fidelibus universis ne' illi obtemperarent, aut cum illo communicarent. Hanc Pontificis sententiam ex Codice Vaticano descriptam edidit Odoricus Resualdus ad annum MCCCXXV D.Num.xx. & sequentibus . Ea Pontificissententia ferocior factus Ludovicus Bavarus, cum ν. quatuor millibus Equitum Romam an.ΜCCCXXVIII. septimo Ianuarii die ingressus est, & in Basilica S. Petri a Sciarra Columna Imperator coronatuSest,& a Iaeobo Alberto Venetiarum Episcopo munctus. Tunc longe majora moliens Ludovicus B Oarus,die II .mensis Maji ejusdem an.MCCCXXVI M.
qua gloriosae Christi in Coelos Ascensionis cele-hrahatur solemnitas, Sehismaticis & Apostatis quihusdam Minoritis , cum Αhbate Fuldensi, Nicolas Fabrianensi, aliisque ejusdem furfuris hominibuS cum promiscua plebe congregatis, Petrum υνο ι ducit de Corbaria, oppido Dioecesis Reatinae, ordinis Fratrum Minorum, qui Romae in ConVent S. Μaria de Ara caeli residebat, Antipapam constituit,ab eoque iterum coronatus est; cum ipsi priusi Purpureum pileum imposuisset. Sed de hoc Pleu-dωPontifice dicto Nicolao V. plura dicemus in sequenti Colloquio. Post mortem Poannis XXL conatus
50쪽
natus est Benedictus XII. contumaciam Ludovici Bavari, literis ac Nunciis ad eum missis, frangere, de cujus reconciliatione semel iterumque actu sub ipsius Pontificatu, confectum nihil. Denique, cum Ludovicus Bavarus se infestum semper & impium adversus Sedem Apostolicam exhiberet, Omnibus concordiae viis Sacerdotium inter & Imperium frustra te litatis, clemens M. qui Benedicto XII, successit, latam olim tu Ludovicum Bavarum d Ioanne XXI. sententiam renovavit, omnique jure ad . Imperium, Ducatum de Palatinatum exuit, Princi-Pesque Electores convenire iussit, ut alium Germaniae Regem crearent, quem Sedes Apostolica in Im Peratorem promoveret, ut videre est apud Odori
cum Rinnaldum ad annum MCCCXLvI.num. m.& IX. ubi Clementis G. ea de re Decretum , litterasqueo .
ad Principes Electores directas refert. Mandato Pontificis morem gesserunt Principes Electores , qui in Comitiis habitis in Villa dbens Dioecesis Trevirensis, quae supra Confluentiam ad Rhenum sita est, Carolum In Regem Bohemiae in Romanorum Regem elegerunt anno MCCCxLvI. Obiit vero Ludovicus Bavarus anno sequenti, seu MCCCXLvII.
non sine suspicione veneni a Myoanna Austriae Duciosa propinati, quod frustra cum vomere tentasset; sperans agitatione corporis illud diilolutum iri, venatum iit, ubi dum vehementius equitando aprum insequitur, subita apoplexi a correptus , lapsu equi obtritus est . Eum Christianae poenitentiae signa edidisse, Cuspinianus, Paulus Langius, aliique Autho res ab Herinario laudati asserunt, alii vero negant aut videre est apud Spondanum ad annum MCCCxLVII. Illud omnino certum est , Ludovicum Bavarum nun- i C a quam
