Historia ecclesiastica variis colloquiis digesta, ubi pro theologiae candidatis res praecipuae non solum ad historiam sed etiam ad dogmata, criticam, chronologiam & Ecclesiae disciplinam pertinentes ... perstringuntur ... Auctore fr. Ignatio Hiacynth

발행: 1719년

분량: 586페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

praecedentibus Colloquiis observavimus . Latinitam prospero belli exitu animati,& praeeunte Imagine B. Virginis,quq a Graecis ad ipsos transierat, in

spem ulterioris consequendae victoriae erecti, actutum communi consilio viribusque Constantinoportim regrediuntur , eamque denuo terra mari qui adorti, brevi temporis intervallo expugnant die ΣΙ. mensis Aprilis anni MCCs v. sicut fuerat quibusdam oraculis antehac praenunciatum , quae legi possunt apud Henricum Spondanum Continuatorem Baronii ad annum Mcciv. Hanc urbis Constantinopolitanae direptionem a Latinis factam , Sacrorum profanationem, aliaque scelera in ejusmodi urbium expugnationibus patrari contra fas justumque solita tragice describit, ac ultra modum exaggerat. Nicetas . Sed profecto mirum videri haud debet, quod hic Scriptor Graecus in Schismate pertinax , di inexpiabili in Ecclesiam Romanam odio actus,

Latinos tot probris oneraverit, totque horrenda flagitia eis afflixerit. 2 siceta itaque hac in re testimonium , utpote viri graecae , ac sublestae admodum fidei, contemni merito debet. Non negaVerim tamen aliquot scelera & lacrilegia in hac urbis Constantinopolitanae expugnatione a Latinis com- miisa fuisse, cum Scriptor anonymus vitae Innocenta iii III. Pontificis Maximi id candide fateatur. Capta a Latinis Constantinopolitana urbe , . rebuSque Pro tempore compositis , de Latino eligendo Imperatore actum est, & communibus suffragiis , at nitente potissimum , & promovente Dandula Venetae Classis Praesecto, Balduinus Flander a duodecim designatis Electoribus creatus est Imperator Byzantinus, Alexius vero Ducas cognominatu .. vit

22쪽

ECCLESIASTICA. s

. . . t

au bus, qui, occiso Alexio juniore, Imperium invaserat, & , capta Constantinopoli, sibi a Latinis timens in Peloponesum fugerat,ab exio tyranno, patruo Alexii junioris , & socero Alexit Murteu phi qui ejus filiam Eudociam sibi matrimonio cO putaverat 'ibidem proditorie captus & oculis o

batus in Latinorum manus incidit, a quibus Constantinopolim reductus, & ob caedem , quam xio juniori Imperatori suo nefarie intulerat, extremo capitis supplicio damnatus, gratas Graecis perinde ac Latinis poenas , suis tamen sceleribus mirtiores, pependit, & ex altissima columna praecipi- 'tatus, humique allisus ac membratim discerptus miseram efflavit animam . Hoc pacto in potesta tem Latinorum venit Orientale Imperium , distractum tamen , & exiguis angustisque finibus conclusum, eo quod Principes Graeci Constantinopolia Latinis expulsi, quasi vectores in communi naufragio, tabulas, quas sors offerebat, arripientes,

varia sibi Regna per eiusdem Imperii Orientalis

regiones constituerunt. David, & Alexius Omneni TrapeZuntinum Regnum fixerunt in Ponto; Theodorus Angelus Thessalonicae dominatum usurpavit; Theodorus Lasicaris Nicaeae in Bithynia Imperii quamdam imaginem fundavit, cumque e stet strenuus belli Dux , Turcas ab Alexio, socero suo, quondam Imperii invasore, contra se concitatos, iteratis praeliis fudit, superavit, ac magna stragς delevit, eorumque Principi 'atatbini Iconii Sulla-NO suapte manu caput amputavit, quo in sublime relato, & hostibus ostentato insignem de illis ret Iit victoriam . Nec solum Principes Graeci, verum

aliam Latini varias Imperii Orientalis regiones

23쪽

suam in potestatem redigentes, angustiores eo usfines reddiderunt. Veneti quippe , plerasque tum maris AEgari,ium Mediterranei Insulas retinuerunt. Bonifacius Marchio Montisferrati Peloponesumo , quae vulgo More cum Regis titulo occupavit. Go- defridus trecensis Athenas sibi asseruit, aliique alia loca suo dominio armis subjicientes , tot in partes Orientale Imperium dilacerarunt, quot olim in frusta infelicem Orpheum Bacchae mulieres discerpserunt. Ad has angustias redactum orientaleis Imperium ancio aetatis suae trigesimo secundo gubernare coepit Balduinus inter Latinos Imperatores Byzantinos huius nominis primus, quem Virum fuisse sortem, pium, modestum ac justum , non solum Latini, sed& Nicetas Scriptor Graecus & Latinis infensus, ingenue fatetur his verbis : Non rara

Balduinus anuum aetatis xxxij. concesserat, σ alioqui vir erat pius cir modestus , nec impudico quidem aspectu mulierem intuitus,quamdiu a sua conjuge abfuerat, vacabat divinis laudibus , neestatibus conficitantes sublevabat, suae sententia adversantes aequo animo au

diebat ; O quod maximum est, bis qualibet hebdom da vesperi proclamari jubebat, ne quis δε suo palatio

cubaret, qui alienam mulierem attigisset. At, quod maxime dolendum est, Balduinus,Imperator omni buS numeris absolutus, periit in ipso aetatis suae flore. Adrianopolim quippὰ, urbem Thraciae munitissimam, quo se Graeci perduelle S receperant, strenue oppugnans, a Ioannitio,sive Calfoanne Bulgarormai Rege, qui cum ingentibus suorum , Scytharumque copiis huc advenerat, ut Graecis Latinorum jugum excutere molientibus auxilium ferret, in parvas incidit insidias balduinus,captusque

24쪽

a Bulgarorum Rege, captivus in Bulgarlam abdu-μus est anno MCc v. ubi mensium sexdecim spatio

in carcere detentus obiit ex morbo, ut Rex ipse sBulgarorum in litteris ad Innocentium III. Summum Ponticicem , a quo pro ejus libertate urgebatur , datis, & Godefridus Villarduinus , qui rebus a Baiaduino Imperatore gestis interfuit, testantur, quibus

magis adhibenda fides est, quam Graecis, qui post

Nicetam Choniatem scribunt, Balduinum Imperatorem cruribus, brachiisque truncatum, projectun esse in vallem, ibique post triduum expirantem volucribus & feris relictum esse praedam. Nec enim verosimile est, yoannitium Bulgarorum Regem, virum alioqui suopte ingenio crudelem, tantam immanitatem in Balduinum optimum Imperatorem exercere voluisse. Sic Balduinus , Heros invictissimus , post aequatas pugnis victorias, post tot perduellium Graecorum urbes uno armorum impetu& continenti serie triumphorum domitas , acerbo& omnibus piis luctuoso casu occubuit.

D. Quis Balduino in Imperio Constantinoin politano successit. M. In Balduini demortui locum sufictus est

a Latinorum exercitu Henricus, ejus frater anno MCCvI. Fuit Princeps prudentissimus, & tum domi, tum λris rebus gerendis aptissimus . Rem adversus Bulgaros & Scythas, qui perpetuis incursionibus ejus Imperium infestabant, strenue gessit. Vivente adhuc fratre suo Balduino, sed captivo, Im-Pcrio praesectus, illud administrare coepit, nomine tamen Imperatoris & Insignibus abstinens , donec anno & mensibus sex ab illa captivitate exactis,

Postquam mors fratris sui comperta est, in Impe-

. vi

25쪽

rii nomen & ornamenta tuc demum consensit. Qua occasione Nicetas ctoniates moderationem, caeterasque Aleηrici virtutes commendat, ac simul detestatur ambitionem & immanitatem suorum popularium Graecorum , apud quos hi, qui Imperio erant designati, non expectata praedecessoris morte , per caedes ad tyrannidem grassabantur . obiit Henricus Imperator Constatuinopolitanus die xI.

Iunii anni MCC xv I. cum annos decem , novem

mentes & dies xxii. imperasset. Et sine prole defuncto successit Petrus Cortentacus, Anti si odorensis Comes , qui illius sororem Iolantam in matrimonium duxerat, & ab Honorio III. Pontifice Maximo Imperii coronam Romae accepit quinto Idus Aprilis anni MccxvII. Sed Roma discedens , cum Constantinopolim contenderet, in Albaniae montium angustiis a Theodoro Angelo Graeco, Epiri Principe, perfidiose captus, in carcere , vel, ut alii volunt, praelio peremptus est. Successorem habuit Ribertum filium suu in , qui die xxv. Martii anni MCC xx I. Constantinopoli coronatus Imperium tenuit usque ad annum M CxxvIII. quo e vivis excessit, & Ba duino hujus nominis II. filio, aut, ut alii volunt , fratri sio, Imperii successionem reliquit. Verum , cum Balduinus II. juvenis adhuc decennis esset, ac subinde regendo imperio impar, Ioannes B ennius, qui Regis Hierosolymorum nomen ferebat, ex Italia accitus est , ut junioris Balduini tutelam, &Imperii Constantinopolitani administrationem ac defensionem susciperet. Imperio autem Constau-tinopolitano Balduinus II. annos circiter triginta duos a morte Foberti potitus est , hoc est, ab anno Mccxxv III. usque ad annum MCCLxI. quo anno

Dissili os t

26쪽

Εce LESIASTICA. Is

no Michael Pavologus , Urbe Constantinopoli,

Alexit Strategopuli artibus cum DCCC. haud amplius militibus proditione capta xxv. Iulii, Baiaduinum II. ultimum inter Latinos Imperatorem

Constantinopolitanum,Imperio ac Regia Urbe ejecit, atque Imperium Constantinopolitanum in Graecorum potestatem denuo redegit Vixit tamen Balduinus II. suae calamitati superites annos XI.

filiumque unicum Philippum nomine reliquit, cui Beatricem filiam Caroli Siciliae Regis despondit, Constantinopolitano promisso Imperio , si illius

ope recuperari posset . Hoc pacto Franci, seu L lini , Imperium Constantinopolitanum , quo, ut jam diximus, per quinquaginta septem annos, tres menses, & undecim dies potiti sunt , penitus amI- serunt, ita ut Philippus filius Balduini II. & alii deinceps Latini, qui Imperatores Constantinopolitani appellati sunt, fuerint dumtaxat solo nomine,& titulo tenus Imperatores, ut videre est in HMoria Constantinopolitana sub Francorum Imperio scripta a viro jam laudato clarissimo Carolo du Presse, D mino du tange, cujus studiis & eruditione & Byzantina & Francorum Historia plurimum illustra

ta est . .

D. Expone, quaeso, uberius, quibus artibus Michael Palaologus Orientis Imperium, Francis ablatum, restituerit Graecis, & quos successores habuerit ἐM. Ut artes detegamus, quas Michael Palaeologus Imperator adhibuit, ut Francos Imperio Constantinopolitano privaret, illudque restitueret popularibus suis Graecis , rem altius repetere debemus . Capta a Francis cum Venetis faederati S

27쪽

Urbe Constantinopolitana anno millesimo ducentesimo quarto , Graecorum Principes, quos Latini ex ea expulerant, varia sibi Regna per ejusdem, Imperii Constantinopolitani regiones constituerunt. Theodorus Lascaris Imperator a Graecis salutatus Imperator anno MCCI v. Niceae in Bithynia sedem habuit , obiitque anno MCCxxII. Imperii xum. Moriens sine mascula prole Theodorus Lascaris Imperii Graecorum successorem designavit generum suum Ioannem Ducam, cognomento Ualacium , qui, postquam Imperium auxisset . evivis sublatus est m. Kalendas Novembris anni MccLv. Imperii trigesimo tertio. Filium unicum reliquit 'goannes Ducas ex Dene Augusta priori conjuge susceptum, qui ab avo materno Theodorus Lascaris appellatus est, di post obitum patris militum populique concursia Imperator acclamatus , ab Arsenio Patriarcha Graeco Constantinopolitano inauguratus est. Sed anno Iv. Imperii sui gravi morbo correptus , ac valetudine a Medicis desperata , Monasticum habitum induit, ac multis editis sincerae poenitentiae signis vitam clausit mense Augusto anni MCCLIx. Filium reliquit octo dumtaxat annorum puerum , yoannem nomine , quem

Imperii legitimum haeredem & annum aetatis decimum agentem Michael Patiologus , post captam, ut jam annotavimus , Alexit Strategopuli artibus Constantinopolitanam urbem, indeque expulsos Latinos, igniti crepitaculi objectu excaecavit anno MCCLxI. totumque Orientis Imperium , ejectis Latinis, sibi vindicavit, ac Graecis addixit . Hic est Michael ille Pavologus Graecorum Imperator, qui

ingruentem sibi cum valido exercitu Carolum Siciliae

28쪽

taliae Regem extimescens , Romanum Pontificem sibi conciliandum duxit, adeoque Ecclesiae Graecae cum Romana unionem promovendam in Concilio Senerali Lugdunensi II. sub Gregorio X. Pontifice Maximo , sicut in Colloquio quarto , agendo de

Conciliis, commodius ostendemus. Hic breviter observandum est,non solum Michaelem Palaologum, sed etiam alios ejus praedecessores Imperatores Graecos de pangenda Ecclesiae Graecae cum Latina pace cogitasse eo solo fine, ut Constantinopolitanum Imperium, quo Latini tum temporis potiebantur , Imperatori Graeco restitueretur. Anno siquidem millesimo ducentesimo trigesimo secundo Germanus II. Patriarcha Graecus Constantinopolitatuas , annuente Ioanne Duca Graecorum Imperatore , Epistolas ad Gregorium IX. Pontificem Maximum, oec non ad Cardinales ad promove0dam utriusque Ecclesiae unionem Nicaea scripsit . Roma Nicaeam m Issi sunt ex Fratrum Praedicato rum ordine duo,totidemque ex ordine Minorum,

qui cum Graecis paciscerentur, habitaque Nim-phaese in Bithynia Synodo, cui Patriarchae Graeci Constantinopolitanus, & Antiochenus, interfue runt , litteras ad instar prosellionis fidei ad Papam Graeci dedere, in quibus , quam plurimis Patrum

sententiis intextis, errorem suum de Spiritu Sancto diserte enuntiarunt ,. sicque malis artibus Patriarchae Antiocheni caeptum opus pro votiS non cessit. Nihilominus Ioannes Ducas Graecorum Imperator pro viribus egit, ut pax redintegraretur . Idque testantur littere Alexandri In Pontifici . Maximi datae anno MCcLvI. ad Episcopum Urbe vetanum is quem Pontifex Lesatym ad Iraeodorum La

29쪽

fearim iuniorem, filium'oannis Duca, Graecorum Imperatorem , misit, in quibus describuntur arti. culi ineundae pacis. Sed nequaquam foedus sanci tum fuit, quia Constantinopolis Imperatori Gratisco non fuit restituta. Nec feliciorem exitum nactae sunt aliae uniones Ecclesiae Grecae cum Latina, quae, Constantinopoli Graecis anno MCCLxI. restituta,sub Michaele Pavologo, & aliis deinceps Imperatori-hus Graecis tentatae, aut factae identidem fuerunt, ut ex his, quae postea dicturi sumus , liquido patebit. Sed redeamus ad seriem Imperatorum Graecorum . Michael Palaologus , postquam imperasset annos a capta urbe Constantinopoli viginti duos, obiit die xi. mensis Decembris anni MC cxx II. Hae redem Imperii reliqust filium suum Andron eum, qui patrem Imperatoria sepultura adeo non hon ravit , ut ne plebeja quidem sit dignatus , sicut refert Nicephorus Gregoras, idque in odium concordiae Ecclesiae Graecae cum Latina, quam totis viribus vivens ipsius pater promoverat, & ad mortem ausque servaverat. Sed pertinaciae suae in promovendo Schismate, & Spiritus Sancti neganda ex Filio processione paenas, justo Dei judicio dedit -- dronicus imperator; quippe qui, mortuo filio suo

Michaeis, nepotem Andronicum Imperii designavit haeredem , qui adversus avum rebellans saepius , tandem, capta Constantinopoli anno millesimo trecentesimo vigesimo septi ino die sacra Penteco instes , sicut observat Cantacuaenus lib. I .cap. 9. eum Imperiali solio dejecit, in carcerem conjecit, ubi inulta toleravit incommoda, & ex morbo oculo rum usum amisit. Paulopoli Monaiticum induere

30쪽

habitum coactus est,quem postquam per biennium

gellasset, obiit anno MCCC xxx II. in ipsa religiosae vitae professione Antonius appellatus . Interim Graecorum Imperium misere lacerabatur a Turcis, quorum irruptionibus oppressus Andronicus junior, redintegrandae cum Romana Ecclesia concordiae

pium prae se tulit desiderium . Narrat si quidem

Nicephorus Gregoras lib. Io. sub Andronico junior tentatam esse reconciliationem ab Episcopis Latinis duobus, qui Constantinopolim venerant , severo, Graecos suos, habita oratione, quam recitat, deterruisse variis de causis, ac praesertim quod Romani omnia Sedis suae arbitrio finiri vellent, ac Latini Dialecticis cavillis nimium indulgerent, qui

ad dogmata sancienda nocivi essent. Haec itaque unio Ecclesiae Graecae cum Latina, ad quam Andronicus junior se propensui*demonstrabat, exitu caruit ; tum quia Latini Principes Graecis auxilium contra Turcas petentibus suppetias non tulerunt; tum quia etiam id temporis Palamitarum haeresis , de qua in tertio Colloquio agemus, Orientalem Ecclesiam invasit. Ea etenim grassante haeresi, cui plurimum favit Andronicus junior, & ex qua robur novum schismati accessit, de unione Ecclesiarum sarcienda parum cogitabatur , quamvis Imperium Byzantinum in dies collaberetur. Obstitit etiam huic Ecclesiarum unioni diutinum inter Latinos dissidicim , quo tres Pontifices Romanam sedem sibi vindicabant. Obiit Andronicus junior GraecOrum Imperator die xxv. mensis Junii anni MCCCxLI. filiumque novennem goannem Palaeologum Imperii successorem reliquit, cujus tutelam & publicae rei adminis rationem suscepit Ioannes cantacueten NS,

SEARCH

MENU NAVIGATION