장음표시 사용
311쪽
titiam Conciliorum Generalium, quae saeculo Ecelesiae decimo tertio fuerunt celebrata, veniamus
ad Concilia Nationalia, & ab his incipiamus, quae eodem iaculo ad exterminandam Albigensium haeresim habita esse , memini te observasse in supe- fiori saeculo, seu Ecclesiae duodecimo, ubi Historiam Haeresis Albigensium descripsisti. M. Cum pestilentissima Albigensium lis resis,
nacta saeculo Ecclesiae decimo tertio Rismundi Comitis Tolosani patrocinium, impunea gratiaretur,& innumeras Ecclesiae clades inferret, ad eam profligandam indictum est Sacrum Bellum, de quo in praecedenti Colloquio sat egimus, & complura habita sunt Concilia, quae hic breviter indicabo. In
primis , anno MCCvIII. injuste & per summam im- inanitatem oeciso ad Rhodanum in Galliis uno ex tribus Legatis a Sede Apostolica missis,Petro videlicὀt decisero novo, jussit Romundi Comitis Tolo. sani , eo solo nomine, quod sanctissimus ille vir constanti & imPavido animo ei improperasset protectionem , qua Haereticos Albigenses, quorum fautor ac defensor erat, dignabatur, sicut scribit Petrus de Valle cernasi cap.rx. Historiae Uensium, ad hanc diiudicandam Radimundi Comitis Tolosani causam indictum est a Milone , Sedis Apostolicae Legato, Concilium Montilense anno MCCIx. in quo Milo secutus consilia Episcoporum , A mundo Comiti Tolosano, qui simulata poenitentia, oratores ad Innocentium M. miserat, ut ipsius nomine summam in omnibus Pontifici promitterent obedientiam, diem dixit, & ut apud Valentiam coram Partibus sese sisteret, iussit . Comparuit stata die R mandus Comes Tolosinus, cumque inge
312쪽
tem sacri belli formidaret apparatum, promisit se in omnibus voluntati Milonis Sedis Apostolicae Legati obtemperaturum . Quin, in pignus obstrictae fidei septem Provinciae Castra tradidit, consensitisque , ut nisi promissa iuramento firmata executioni mandaret, septem Castra in commissum Eccleissiae Romanae caderent; Me gloriensis Comitatus ad eamdem itidem reverteretur et ipse vero Excommunicationi , totaque eius Ditio Ecclesiastico Interdicto subjaceret. Istud Juramentum , quo υγ- mundus Comes Tolosanus omnes imperatas sibi a Milone Summi Pontificis Legato conditiones adimpleturum se spopondit, extat Manuscriptum in Archivis Urbis Carcassonae in Galliis, & integrum refertur a Domino de Catel cap. vi. libri secundi Historia comitum Tolofanorum pag. aque. Facto illo Juramento, i mundus Comes Tolosanus venit cum Milone Legato ad Villam S. Egidii, quae est in Diar-cesi Nemausensi, ubi nudus ante fores Ecclesiae stetit, moxque Legatus Summi Pontificis, stola in ejus collum injecta, ipsum verberibus castigatum a censuris absolvit, & in Ecclesiam introduxit, ut videre est apud Petrum deridie cernati cap.xI.& xu. Historia Albigensium , & apud clarissimum Catellum libro secundo Historia comitum Hlofanora. Ecclesiae reconciliatus Radimumlus,Comes Tolosanus,promisissis non stetit,& eam ob rem in Concilio quod Λvenione a Milone Sedis Apostolicae Lagato an.MCC . Convocatum est, comminatoria excommunicatio adversus eum lata est, si abiurata pedagia usurparet, Tolosanis etiam civibus omni Sacrorum usu
interdictum, quod promissa Legatis & Crucesignatis de Haereticorum e Tolosa expulsione necdum
313쪽
dum adimplere curassent, sicut refert Petrus deo Valle Cernati cap. xxxI. Historia bigensium . Tentavit tamen Radimimos sese purgare de crimini haereseos , & de nece sancto viro Petro de Castro no
Oo , Sedis Apostolicae Legato, illata. At Episcopi in Cotacilio ea de re in Villa Sancti Cnidii eodem
anno, seu MCCX. congregati decreverunt, purgationem Radimundi Comitis Tolosani non este admittendam , quod juramenta de mandatis Sedis Apostolicae implendis solemni ritu praestita palam violasset, unde in eum, Omnesque illius fautores &adjutores promulgata est excommunicationis sententia. Interim , C OmeS Simam Monfortius,C ruce signati Dux exercitus,multas urbes Castraque I mundo Tolosano Comiti armis eripuit, nec non a Fuxensi Comiti, aliisque ad haereticorum defen-ssionem conjuratis . Ut autem tota illa Ditio,quam armis subegerat Simon Monfortius , bonis moribus ac legibus temperari , & penitus Haeresis exterminari posset, necessarium esse judicarunt Episcopi celebrare Concilium in Castro Appamiarum , in quo sapientissimas leges condiderunt,quq ipsorum,& Comitis Simonis Monsortii sigillo munitae sunt, earumque observantiam viri nobiles, & Omnes milites juraverunt. AEgre amodum tulit Romundus Comes Tolosanus, quod suis Ditionibus a S mone Monfortio Comite exueretur, & de iniuria sibi illata conquestus est cum Petro Aragonum Rege,qui ejus sortem dolens rogavit Episcopos, quos . altas, Archiepiscopus Narbonensis & Sedis Apostolicae Legatus,in Concilio .anno MCCxIII. i Castro muri pro negotio Albigensium adunave
rat, ut Asmundo Tolosano Comiti satisfinionem
314쪽
offerenti , & obedientiana Ecclesiae spondenti, aut saltem ejus filio , Terras a Simone Monfortio Combte ereptas restitui imperarent, eamdemque gratiam concederent Comitibus Convenarum, & Fu-xensi, & Gastoni Bearnensi, sub conditione satisfactionis ab eis ad Ecclesiae arbitrium exhibendae. Regis Aragonum preces repulit Synodus, quod Rinmundus Tolosanus Comes, nec non Fuxensis,&Convenarum Comites, & Galio Bearnensis essent Haereticis confoederati, ipsorum fautores manifesti, & ob hoc , aliaque crimina excommunicatione percussi. Hoc Episcoporum Responso ad iram com citatus Petrus Aragonum Rex, suppetias tulit Ray- mundo Comiti Tolosano, & aliis Comitibus Haereticorum insanis fautoribus , ductoque centum millium armatorum exercitu Murelium seu Muretum obsedit. At Comes Simon Monfortius prςlium intrepidus commisit, & Coelo pro Crucesignato- Trum exercitu pugnante, insignem , de qua in superiori Colloquio diximus, victoriam reportavit, in cujus victoriae praemium Petrus Beneventanus ,
Sedis Apostolicae Legatus, Archiepiscopi, Episcopi, Abbates , aliique viri Ecclesiastici in Concilio
Montispessulano anno MCCxIv. celebrato Simonem Comitem Monfortium,Haereticorum debellatorem,& Fidei Catholicae invictum propugnatorem, con sentientibus consiliis & suffragiis elegerunt Pri cipem Tolosae , & omnium terrarum quas justo bello Crucesignatorum exercitus Radimundo Comi ti Tolosano eripuerat. Hanc electionem approba vit Innocentius III. & Concilium Generale Latera-nense IV. sub eodem Pontifice anno MCCxv. habitum , decrevit ut Ditio Rismundι Comitis Tolo- sani
315쪽
sani, quae Crucesignatorum armis parta fuerat, &quam Innocentius III. Comiti Simoni Monfortio custodiendam commendaverat, in plena ejusdem Comitis Simonis Monsortii potestate ac possessione
inposterum permaneret. Voluit tamen Innocentius III. ut Terrae, quas R mundus Comes in Provincia habuerat, custodirentur , donec de illis provisio fieret vel in parte, vel in toto, filio dicti Comitis , Radimundo juniori, si tamen patris non imitaretur exemplum , sed certae fidelitatis, & bonae conversationis indiciis se misericordia dignum Proderet. Denique , ad extirpandas Albigensium haeresis reliquias, Itymanus, S. Angeli Diaconus Cardinalis & Sedis Apostolicae Legatus oncilium Tolosae anno MCCxxIx. indixit, in quo pro haeresi profliganda & pace firmius stabilienda Canones xLv. editi sunt,cum Radimundus junior Comes Tolosanus anno praecedente Ecclesiae fuisset reconciliatus , &acceptis pacis conditionibus, quas ipsi Sanctus Ludo.ieus Galliarum Rex obtulit, jurejurando pollicitus esset, se pro suis viribus in haereticos quoia cumque inquisiturum, poenisque statutis animadversurum,filiam vero suam Alphonso Pictonum Comiti ,& S. Ludovici Galliarum Regis fratri, cum Tolosani Comitatus dote in matrimonium collo casset, sicut jam observavimus in superiori Colloquio . D. Ut omnia Concilia Nationalia,quae Saeculo Ecelesiae decimo tertio ad sanciendam Ecclesiae Disciplinam variis in locis habita fuerunt, perspicuo, di ad meam iuvandam memoriam perquam appOsito ordine percensere possis,ea juxta seriem Chro-
nologicam disponere debes , incipiendo ab his
316쪽
Coneiliis Nationalibus, quae Eccleua Gallicana
M. Bene multa Concilia Nationalia ad restaurandam collapsam Ecclesiae Disciplinam Sareuislo decimo tertio habita sunt in Galliis, quae hic j xta ordinem Chronologicum disposita brevitet indicabo. Primum Concilium Nationale ad saniaciendam Disciplinam Avenione anno MCCI x. yo Regiensis Episcopus ,& Theodisius, Sedis Apostolicae Legati, indixerunt, in quo pro Clericorum, αLaicorum correctione morum, qui, ob grassantem in illis partibus Albigensium haeresim, corrupti erant, conditi laut Canones xx I. qui extant Part. I. Tomi xi. Concit. pag. I. ubertus de Core eone , S. R. E. Cardinalis & Sedis Apostolicae in Galliis Legatus, Concilium anno MCCx II. Parisiis convocavit, in quo plurima ad restituendam Ecclesiae Disciplinam constituta sunt . Extant illius Concilii Canones in quatuor partes divisi. Prima pars , quae spectat clericos saeculares, complectitur Cainnones xx. Altera pars, quae ad viros Regulares a tinet , viginti septem habet Canones. Tertia pars, quae est pro MonialibuS , continet Canones xx I. Postrema pars, quae pertinet ad Archiepiscopum& Episcopos, exhibet Canones xx I. qui omnes Canones habentur Part. I. Tom.XI. Concit.pag. 33. Petrus Beneventanus Sedis Λpostolicae Legatus an no MCCx Iv. Concilium Monspeliense congregavit , in quo, ut mox diximus, R mundi Comitis Tolosani Ditio Simoni Μ fortio Comiti adjudic ta est, & sancita Ecclesiae Disciplina MuI. Canonis bus , qui inserti sunt Tomoxi. Concit. Part. 1.
317쪽
trus, Narbonensis Archiepiscopus , Provinciae suae
Concilium anno McCxxv II. convocavit, in quo decem Canones de excommunicatis, perjuris , Iudais coercendis, condendis testamentis oec. sanciti sunt, & extant Part. I. TOmix I. Concit. pag. SO .
Biennio post celeblationem istius Concilii Narbonensis S, seu anno MCCxx Ix. Romantis Sedis Apostolicae Legatus Concilium dolosae mense Novembri indixit, in quo actum est de inquirendis . extirpandis Haereticis , de libris Sacra Scripturae a Laicis non retinendis, de libertatibus Ecclesiarum , deque aliis Ecclesiasticae Disciplinae Capitibus .Extant Canones xLv. in hoc ConcilioTolosano condixi Part. I. Tomix I. Conciliorum pag. 427. Paulopost , Archiepiscopus Turonensis Concilium Provinciae supanno MCCxxx I. apud Castrum Gonterii coegit, in quo Canones triginta septem de Disciplina editi sunt, de dirimendis clandesinis matrimoniis , de causes matrimonialibus , de modo instituendi Rectores Eccliniarum , de Residentia Rectorum, seu Curatorum ,
de Procurationibus , de poenis instigendis clericis , qui junt libidinosi oe scortatores, de Monachis , quibus Regularis obseroantia disciplinae , silentium, abdicatio peculii, σ abstinentia d carnibus imperantur ἰ de puniendis ussurariis, de Iudaeis arcendis ab Ossiciis pu-Blicis O d testimoniis contra Christianos. ferendis , α de aliis id genus Capitibus, quae Disciplinam Ecclesiasticam spectant. Hos triginta septem Canones Concilii Gonteriensis Conciliorum Collectores inseruerunt Tomo x I. Conciliorum Part. I Pag. 439. alterus, Episcopus Tornacensis & Sedis Apostolicae Legatus, anno MCCxxxIII. Biterris Concilium habuit, in quo viginti sex Decreta consti
318쪽
tuta sunt de extirpandis mereticis Ibigensibus,o eorum fautoribus singulis diebus Dominicis excommunicandis . De scientia , moribus , examine, in titulo patrimonii eorum, qui ad sacros Ordines sunt promovendi . De Coustitutionibus Lateranensis Concι lii Oecumeriniet circa vitam O bonestatem Clericorum diligenter observandis , de patronis Ecclesiarum de Regulari Disciplina Monachorum , quibus in virtute obedientia , oe sub obtestatione divini Iudicii praecipitur
Canone x Iv. ne quidquam proprium possideant , quia , sunt verba Canonis , abdicatio proprietatis, βι- eut eustodia castitatis, adeo est annexa Ruuia Monachali, ut contra eam nec Summus Pontifex possit licentiam indulgere. Extant viginti sex illi Canones Concilii Biterrensis TomoxI. Concit. Part. Apag. q32. Elapis anno a celebratione Concilii Biterrensis, Ioannes Arelatensis Archiepiscopus Coacilium Provinciale anno MCCxxxIv. in sua Metrois poli convocavit,in quo confecti sunt Canones xx Iv. de executione Statutorum Concilii Lateranensis In De
Episcopis , qui in suis Dioecesibus Verbum Dei per se ,
vel per alios frequenter praedicare debent. De jur mento , quod Saculares Potestates , Magistratus , O Domini praestare debent de exterminandis Haereticis , qui, eorumque fautores , diebus Dominicis O festivis excommunicati denuntiandi sunt, O bonorum tonsi catione, carcere , aliisque poenis secundum Canones
in Leges Principum plectendi oec. Referuntur isti Canones viginti quatuor Concilii Arelatensis Tomo x I. Concit. Part. II. in Appendice pag. 33qQ. In Concilio Narbonensi, quod anno MCCxxxv. ha bitum est, Petras melius Narbonensis , Ioannes
319쪽
caeterique Praesules , piissima consilia, jubente Romano Pontifice , dederunt Fratribus Praedicatoribus , qui his in Provinciis Sacrae Inquisitionis OLficium Auctoritate Apostolica contra Haereticos Albigenses exercebant, ut videlicet saluberrimisitIis consiliis instruerentur de muneris istius reae obeundi ratione, seu quo pacto contra Haereticos sese gerere deberent. Capitula xxIx. quae hunc in finem in eo Concilio Narbonensi statuta sunt, habentur Tomo xI. Concit. Part.I. pag.487. In Concilio Turonensi Ι. quod Iubellus hujus urbis Archiepiscopus anno MCCxxxvI. celebravit, quatuordecim conditi sunt Canones, quorum primus Crucesignatos occasione alicujus delicti a Judice saeculari detentos, ab Ecclesiastico judice repeti jubet, adhibito etiam, si necesse sit, censurarum terrore. Canones II. m. & Iv. Advocatos recipi vetant, nisi solido triennio Iuri studuerint: officiales nisi qui quennio et Notarios, nisi stylum Curiae & Statuta noverint. Canone v I II. Infames declarantur, &flagellis digni, qui binas nuptias vel Sponsalia eodem tempore contrahunt, eademque poena in sortilegos decernitur Canone Ix. & in falsos testes Canone x M. Praeterea , Episcopis Canone x m. prae- cipitur,ut curam singularem gerant de Neoph ytis, seu recens ad Fidem Catholicam conversis ab haeresi aut Iudaismo, eos in fide erudiant, & commode sustentent, ne cogente paupertate ad vomitum redeant. Denique, Canone x Iv. Abbatibus &Prioribus commendatur hospitalitas, maxime erga Religiosos, qui propter Christum bona , quae habebant in saeculo, dimiserunt. In Concilio Campiniacensi,quod Gerardua Burdegalensia Archiepi DFOpuo
320쪽
copus cum Episcopis Provinciae suae an. MCCxxxvIII. peregit, Ecclesialtica Disciplina triginta & octo an onibus sancita est . Canon III. excommunicats aeculares homines, qui Ecclesias, Xenodochia, vel alias quascumque Religiosas domos aut personas importunis exactionibus gravare praesumpserint . Canon x. praecipit, ut Causarum Matrimonialium cognitio committatur viris dumtaxat peritis &prudentibus , qui & per se ipsos testes examinent. vel saltem per eos, qui Canonicas Sanctiones nota
ignorant. Canon XI I. vetat, ne Monachi,vel Canonici Regulares Advocatos aut Procuratores
agant, niti pro Ecclesiae suae evidenti utilitate , &obtenta a Superioribus licentia. Canon xxv. Ad vocatu pauperibuS a Curia dari jubet. Canon xxx. decernit, ut qui Clericos capiunt ac verberant , non solum excommunicatione percellantur , stanullus de posteritate ipsorum ad tertiam usquo generationem ad Ecclesiasticum Beneficium de Ordines admittatur. Monasticae Disciplinae multia Canonibus in hoc Concilio conditis consulitur , Minter caetera, quae statuuntur Decreta, prohibetur Canone xx. Abbatibus , ne aliquos recipiant pacto vel pecunia mediante , sed si Monasterii non ivia ficiunt facultates, minuatur Monachorum numerus , & Canone xxv. inhibetur Monachis, ne pecu. lium habeant, & si in morte habuerint, nec Superiori suo humiliter ac devote reddiderint, eareant sepultura . Capitula haec triginta octo pro Disciplina tam Ecclesiastica, quam Monastica in isto Concilio Campiniacensi statuta extant Tomo I. Concit. Part. I. pag. 337. In Concilio Turonensi
