장음표시 사용
571쪽
, tale. Pracipuὸ autem periculosum est , ubi veratasi ambigua es oec. In delectu itaque opinionum , praecaeteris, qui Summas Casuum conscientiae conscri- Pserunt, sequere S. Thomam ,& non minuS a laxi i ribus, quam a rigidioribus declina sententiis quasi in Scholas invexerunt, di hominum generi propis narunt recentiores Calaistae. Utere etiam prui dentillimo consilio, quod olim Cardinalis Bellaν- minus dedit Episcopo Theanensi nepoti suo in opusculo quod ad ipsum direxit,ubi haec habet: Si quis
velit in tuto salutem suam collocare, is omnino debet certam veritatem inquirere, O non respicere quid multi hoc tempore dieant, aut faciant: σ si rei cert ludo non possis ad liquidum apparere , debet omnino tutiorem partem sequi, in nulla ratione , nullius imperio, nulla utilitate temporali proposita ad minus tm: ram partem declinare. Agitur enim de summa rei, : cum de salute aterna tractatur , σ facillimum essu eonmentiam erroneam exemplo aliorum induere , in eo modo , conscientia non remordente , ad eum locum a descendere, ubi vermis non moritur, σ unis non ex-
, Alterum, quod circa Doctrinam Moralem a S. Noma observare debes, spectat magnum diles inionis divinae praeceptum , quod si totius Moralist Christianae Compendium, Evangelii Summam, i i gis finem , & solidae pietatis principium dixeris,
si a veritate non aberrabis . Hoc autem de dilecti ne divina praeceptum acto necesIarium esse existis mavit S. Thomas , ut a. a. quaest.89. art.6. doccat as teneri omnem creaturam rationauem in primo, rationis diluculo in Deum se convertere, illumi ceu ulcimum sinam agnoscere, di primitias amori. ι L 1ui
572쪽
sui ei consecrare i tunc enim inquit Angelicus Doctor , primum quod occurrit homini discretionem habenti, est deliberare de seipso . Quibus verbis innuit S. Thomas, in illa prima rationis aurora Solem invisibilem , qui illuminat omnem hominem venientem in hunc Mundum, pias immittere cogitationes deliberandi de se, quibus intimatur , & veluti promulgatur lex naturalis; cui legi obtemperans , si ad debitum finem se ipsum ordinaverit, per
gratiam consequetur remissionem peccati originalis; si vero non ordinet seipsum ad debitum sinem , fecundum quod in illa aetate es eapax discretionis,peccabit mortaliter , non faciens quod in se est. Cum igitur homines, dum ipsiis astulgere incipit rationis crepusculum, ad dilectionis divinae praeceptum obit rin gantur, necesse est,ut omnibus incumbat obligatio divinae illius Legis: Diliges Dominum ex toto corde
tuo, ex tota mente tua, O ex totis viribus tuis . Sed
quo pacto a nobis impleri debeat divinum istud
Praeceptum , luculenter juxta ac solide explicat idem S. Thomas opusculo I 8. cap. s. his verbis : alio modo ex toto corde, mente , anima , σ fortitudine
Deum diligimus , si nihil nobis desit ad divinam dilectionem , quod actu, vel habitu in Deum non refera mus,o bullus divina dilectionis perfectio datur homini in pracepto. Primo quidem , ut omnia in Deum referar,sicur in finem,sicut postolus dicit I. ad Corinth. cap. Io. Sive manducatis. sive bibitis, omnia in gloriam Dei facite: quod quidem impletur, cum aliquis .itam Dam ad Dei semitium ordinat, in per consequenι omnia qua per se ipsum agit, omnia τι riualiter ordinantur in Deum , nis sint talia , qua ab eo abducan secursunt peccata , Orsis Desm diligit bomo ex
573쪽
toto eorde . Secundo, ut intellectam suum homo subjiciat, ea credens qua divinitus traduntur, fecundum illud Apostoli a. ad Corinth. cap. Io. In captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi ro sic Deus diligitur ex tota mente. Tertio, ut quae cumque homo amat, in Deo amet, O universaliter omnem suam assectionem ad Dei dilectionem referat . Unde dicebat Apostolus et .ad Corintb. cap. . sive enim mente excedimus, Deo : si*e sobrii sumus, vobis : Charitas enim Chrisi urget nos: O sic Deus ex tota anima diligitur. Quarto, ut omnia exteriora nostra verba in opera ex divina ebaritate firmentur , secundum illud o postoli I. ad Corinth. eap. ultimo et Omnia enim
lestra in charitate fiant: ερο sic Deus ex tota fortitudine diligitur. Hic est ergo tertius perfecta dilectionis
modus , ad quem omnes ex necesstate praecepti obligantur . Eamdem veritatem inculcat S. Domas
in Quaestionibus disputatis, quaestione de Charitateari. I I. ad a. & in sua Summa Theologica, seu a. a. quaest. q. arr. A. Disce itaque a S. Thoma, Scholae
Angelo, modum adimplendi divinae dilectionis
Praeceptum, cuius necessitatem clamat ipsa natura, α hanc naturae vocem Sacrae Scripturae paginae altius insonant, omnesque historiae, prophetiae, figu-xae , mysteria , minae, & documenta nihil aliud agunt, quam ut diligendi Dei praeceptum omnium animis penitius infigant, doceantque, totum animum nostrum soli Deo casta ac gratuita charitate esse consecrandum . Hinc jure merito Romani Pontifices quasdam flagitiosas damnarunt proposi-xiones , quae ad negandum maximum divinae dile- Qionis praeceptum aperte collimare videbantur. A lexander m. anno mcLxv. hanc propositionem Tom.V. Nn Pro-
574쪽
proscripsit: Homo nullo unquam .ita sua tempore tenetur Hicere actum fidei, spei, O charitatis , ex vi praeceptorum ad eas virtates pertinentium . Idem a opinionis monstrum contrivit Innocentius M.quando anno MDCLxxix. probroso stigmate confixit has propositiones: An peccet mortaliter, qui actum diis Itonis Dei semel tantum in vita eliceret, condemnare non audemus. Item: Probabile est, nec singulis quidem rigor osὸ quinquenniis per se obligare praceptum charitatis erga Deum . Item: Tunc solum
obligat, quando tenemur justificari, O non habemus aliam viam, qua justificari possumus. Deniquetra ,
Alexander UM Pontifex Maximus , anno MDCXC. hanc sacrilegam damnavit propositionem: Bonitaε objectiva consistit in convenientia objecti cum natura rarionali et formalis vero in conformitate actus cum regula morum. Ad hoc susscit, ut actus moralis tendat in finem ultimum interpretatiωὸ . Hunc homo non tenetur amare neque in principio, neque in decursu , neque in sine vita sua mortalis , Quae propositiones, ut nemo non videt, totam simul Christianam Religionem evertunt , Incarnationis consilium destruunt, Omnium mysteriorum fructum evacuant, delent Scripturas omnes, Omnium errorum vi- Tu S complectuntur, & cor ipsum Religionis i vadunt . Tertia observatio generalis, quam hic attexere animus est , di qua praecipue commendatur puritas doctrinae Moralis S. Thoma , versatur circa dispositiones , quas necessarias esse docet Λngelicus Doctor ad consequendam in Sacramento P nitentiae remissionem peccatorum. Sic enim Sanctissimus Praeceptor 3. pari. quaest. 8 . art. .iu quo
575쪽
inquirit: utrum principium paenitentia sit ex timore cStatuit in quo sita sit vera poenitentia : spondeo , inquit, dicendum, quod de paenitentia loqui possumus duplici modo, quantum ad habitum . oesie immediatὸ a Deo infunditur sine nobis principaliter operantibus, non tamen sine nobis dispositive cooperantibus per ali
quos actus . Alio modo possumus loqui de poenitentia quantum ad actus, quibus Deo operanti in poenitentia cooperamur , quorum actuum primum principium est Dei operatio convertentis cor, secundum illud Thren. it. Converte nos, Domine, ad te, & convertemur. Secundus actus est motus fidei, tertius es motus timo,
ris servilis, quo quis timore suppliciorum a peccati
retrahitur . Quartus actus est motus spei, quo quis sub spe veniae consequenda assumit propositum emendandi . Quintus actus est motus charitatis, quo alicui
peccatum displicet, fecundum se ipsum, O non jam
propter supplicia . Sextus actus est motus timoris Osialis, quo propter reverentiam Dei aliquis emendam Deo Soluntarius obfert. Sic igitur paret, quod actus paenitentiae d timore servili procedit, sicut d primo motu affectus ad hoe ordinato: d timore autem Asiati, mcut ab immediato σ proximo principio . Viden,Sanctum Thomam actuum poenitentis seriem praesorin mando expresse affectum dilectionis requirereis , eumque charitatis nomine donare , ac subinde in Sacramento poenitentiae necessarium esse ad remisisl sionem peccatorum actum initialis amoris Dei super omnia dilecti, sicut aperte declarat idem Sanctus Doctor 3. parte, quaest. 86. art. 3. his Verbis et unde non potest esse vere paenitens, qui de uno peccato paenitet, O non de alio. Si enim di pliceret ei illud peccatum, quia est contra Deum super omnia di- Nn a leis
576쪽
ἐectum quod requiritur ad rationem vera paenitentia sequeretur quod de omnibus peccatis poeniteret. Et sane, ut homo sit vere poenitens, debet primo do Iere de peccato, ut est offensa Dei, injuria Deo 1I- lata, & privatio amicitiae ejus. Secundo, debet se convertere ad Deum, juxta illud Joelis Prophetae
Cap. 2. convertimini ad me in toto corde oestro . Denique, oportet ut ejus voluntas recedat a peccato. Porro haec tria poenitens habet cum Sacramento
Poenitentiae per motum inchoatet dilectionis divinae. Mens quippe nostra , ut ait s. Thomas lib. q. contra Centes c.72. debitὸ ad Deum conoerti non potest sine charitate . Praeterea, Actus, quo alicui displicet peccatum propter se flum , est motus charitatis , ut ait idem Sanctus Doctor loco mox citato, seu 3. parte quaest.8 .art. s. Demum, qui timore poena ab aliquo peccato abstinet , non simpliciter ejus Φοluntas a peccato recedit, sicut voluntas ejus, qui amore Iussi trigabstinet i peccato, ut inquit S. Thomas I. a. qu. IOI-art. a. ad I.Non potest igitur juxta principia S. ma fieri in Sacramento poenitentiae re missio pec Catorum sine aliquo actu initialis amoris Dei .
Haec doctrina de necessitate dilectionis divinae in
Sacramento Poenitentiae ad obtinendam reminio vom peccatorum, connexa omnino est cum seu
tentia S. Thomae docentis, ut superius diximus , teneri omnem creaturam rationalem in primo ra tionis diluculo sese convertere ad Deum , ut uli1 mum finem, eumque diligere. At enim, si puer tenetur in primo rationis diluculo ad Deum sincero corde sese convertere converti autem non P.
test ad Deum, & in illum se suaque omnia referre
absque amore a lartiori peccator, qui post patra'
577쪽
ta flagitia novitatem vitae inire vult, ad Deum
Ultimo, circa Doctrinam Moralem S. Thomae, duas potissimum Regulas observare debes , quas praescribit Angelicus ille Doctor ad digne administrandum , vel percipiendum Eucharistiae Sacramentum apprime nece starias. Prima Regula haec est: Si peccatum est manifessum , debet denegari Eucharistia, Foe in occulto, sive in manifesto petat. Ita
docet S. Thomas in A. Sentent. distinct.9. art. I. ita Respons ad I. quaest. Ex qua S. Doctoris Regula sequitur primo, publice criminosos, manifesteque infames a Sacra Communione arceri omnino de bere , videlicci meretrices, publicos concubinarios, sceneratores, magos, sortilegos, blasphemos, histriones , & joculatores notorios , aleatores , dceOS, qui choreas agunt, suisque gestibus & caniblenis ad libidinem se & alios provocant, necnon eos, qui odia & inimicitias exercent, via qui in aliqua peccandi occasione versantur. Secundo, e hac S. Thomὰ Regula sequitur, mulieres, quae im pudice & inhoneste se ornant, crinibus, coloribus, vestibus, non ut suis maritis placeant, sed ut adstititiis ornamentis oculos hominum in se convertant, eisque offensionis & damnationis laqueos Parent, ad Sacram itidem Communionem admitti
non debere . Hinc Innocentius M. Pontifex Maximus, anno MDCLxxx III. die xxx. Novembris Ediscium Romae promulgavit, quo districte praecepit, ut mulieres, cuiuscumque gradus & conditionis
sint, in pIateis, & in aliis locis publicis , sed praesertim in Ecclesiis,indutae appareant non sumptuo
siti non caudatis vestibus, non crinibus inaniter
578쪽
intortis, non fuco ac pigmentis vultu illito , non pectore nudo, aut tenui velo obtecto, sed ita vestito, ut ne praeter faciem quidquam cernatur , simulque prohibet Sanctissimus ille Pontifex Sacerdotibus, ne huiusmodi mulieres, quae humeris, pectore, mam millis, brachiisve nudatis ad Eucharistiae Sacramentum accedere non formidant, constanti cordis robore ac zelo muniti, Divino Sacramento pascant. Altera Regula s. Thomae haec est : Eucharistia Sacramentum potes considerari ex parte fumentis;
in quo requiritur, ut eum magna devotione O' reverentia ad hoc Sacramentum accedat, oe ideo si aliquisse quotidia ad hoc paratum inveniat, laudabile in , quod quotidie fumat . unde Augustinus, cum dixisset:
Accipe quotidiὸ , ut quotidia tibi prosit, subjungit:
Sic vive , ut quotidia merearis accipere. Sed quia multotus in pluribus hominum impedimenta hujus devotionis occurrunt propter eo oris indispositionem vel anima , non est utile omni us hominibus quotidia ad hoc Sacramentum accedere , sed quotiescumque se ad illud homo invenerit praeparatum. unde in libro De Ecclesiasticis Dogmatibus dicitur: Quotidia Euch ristia communionem accipere, nec laudo, nec vituperοοῦ ita docet Angelicus Doctor 3.par. quaest.8O.art. IO. ubi quaerit , utrum liceat quotidie Eucharistia Sacramentum suscipere ἰ Ab hac Regina , in qua Doctor
Angelicus, post Sanctos Patres , magnam animi sanctimoniam ad sacram quotidie percipiendam Eucliaris iam requirit, & singularem diligentiam . curam, & reverentiam in parando ad ejus susceptionem animo postulax, om uino recesserunt moderni aliquot casuistae, qui vel maxime indignus , di
579쪽
M divinae gratiar inanissimos homines ad Sacram Communionem impellebant, ut patet ex hac hororenda propositione , quae ab Innocentio M. Pontifice Maximo anno MDCLxxIx. proscripta fuit: Frequens Confessio σ Communio, etiam in his , qui gentiliter vivunt, est nota Praedestinationis . Certe haec propositio recenter invecta, & toti retro antiquirati Patrum ignota, quae quoslibet sui & Mundi amore tumentes, ac gentiliter viventes ad tremendum mysterium per nudam peccatorum consessionem admittit, tantum abhorret & distat a doctrina S. Thomae, quantum lux a tenebris, a die nox, α
Oriens distat ab Occidente. Plura non dicam de Doctrina Morali, qua S. Thomas Saeculo decimo tertio Ecclesiam illustra invit, quamque in sequentibus saeculis complexi Catholici Doctores Theologiam Moralem illibatam
conservarunt, exitialem morum depravationem profligarunt, ac maxima sollicitudine caverunt , ne bene fundata antiquitas scelesta novitate subrueretur, ne Superiorum instituta violarentur, ne rescinderentur scita Patrum,ne convellerentur de
finita Majorum, sed sese intra sacratae atque incorruptae vetustatis castissimos limites prophanae, ac novellae curiositatis libido contineretur. Hinc Alexander VII. Pontifex Maximus, ut ostenderet , quantum detestaretur perversa quorumdam laxiorum Calaistaruin dogmata, quibus mores & Di. sciplina Christiana corrumpuntur, & Evangeli Penitus contraria invehitur morum dissolutio; vehementer optabat, ut aliquis ordinis Dominicani Theologus Doctrinae Moralis Regulas non ex modernorum casuistarum libris excerptas, sed ex sa-N n Α cris
580쪽
cris litteris, ex Decretis Romanorum Pontificum, ex Conciliorum Canonibus, ex Operibus Sanctorum Patrum, ex libris doctiorum Theologorum , SS. Thomae , Radimundi, Antonini, & ex Instructionibus S. Caroli Borromaei haustas traderet, & ad eas
omnes Theologi in dirigendis fidelium moribus
communia Placita conformarent. Ut igitur in sana Ecclesiae Romanae morum doctrina sanus atque integer permanere possis,charissime discipule , uni firmiter adhaere S. Thomae doctrinae morali , quam Summi Pontifices maximis elogiis commendarunt . Coaceruent sibi, qui voluerint, MagistroSPrurientes auribus t Tu sequere Sanctum Thomam , Scholae Angelum , qui unus pro decem millibus computatur, similis huic Angelo, qui, ut ait
Propheta Daniel cap. Io. v. 6. ita loquebatur , ut ejus verba viderentur a multis una loquentibuSprolata: Vox Sermonum ejus , ut vox multitudinis .
Vox siquidem S. Thoma, Sanctorum omnium DO-ctoruin vox est, quorum doctrinam sectatus est , exposuit, illustravit, roboravit, &, ut verbis utar Petri Labbei doctissimi Societatis Iesu Scriptoris , collegit S. Thomas in sua Summa quidquid doceri ρο- rest, aut sciri . Inclusit Ambrosios, Hueroum9s, Gre gorior. Inclusit se ipsum , major se ipso minor . Epitomen fecit alienae Sapientiae, O Summam suae . Didicir omnes, qui Thomam intelligit, nec totum Thomam intelligit, qui omnes didicit. Vox itaquet
S. Thomae est vox multitu uinis , & dum eam audimu S , Sanctorum omnium Doctorum vocem nobis
audire videmur . Felicem te i Si inter tot discrimina, quq pallim in Disciplina morum Occurrunt,
