장음표시 사용
551쪽
qui adhuc perstant, & Ecclesiam doctrina ac pietate illustrant . Omnium antiquissimus est ordo sanctissima Trinitatιs de Aedemptione Captivorumis , qui institutus est a S.Joanne δε Malba in Gallo-Provincia nato, Sacrae Facultatis Parisiensis Doctore, atque a Sancto Felice Anachoreta Vallesiano, in loco Dioecesis Meldensis, qui Cervus Frigidus clicitur, ubi adhuc ordinis Caput, licet apud Maturinenses Lutetiae ut plurimum degat Minister Generalis, qui semper Gallus esse debet, & cujus electio ad los Gallos, & inter eos ad solos quatuor hujus ordinis Provinciarum , Franciae videlicet , Campaniae, Picardiae , & Normanniae Ministros pertinet. Hic ordo, qui captivos Christianos ab Infidelium servitute liberandi praecipuam curam habet, confirmatus fuit ab Innocentio III. anno MCxCv I i I. Pontificatus sui primo , sicut observavimus in secundo Colloquio . S. Ioannes de Malba , hujus ordinis Conditor Romae obiit die xxI. mensis Decembris anni MCCxi I I. di in Ecclesia S. Thomae de Formis sepultus est. Ordo Vallis Scholarium institutus est a Guilleiamo Sacrae Facultatis Parisiensis Doctore,& aliquot aliis ejusdem Academiae Magistris, quibus sese adjunxerunt xxxv II. Scholastici, qui sib Regula S.Augustini Deo militare decreverunt ac voverunt in Valle , quam ipsis Guillelmus Oinvituus Lingonensis Episcopus assignavit, quae inde nuncupata est yallis Scholarium , & hoc nomen etiam adhε- sit ordini, qui confirmatus est ab Honorio III. anno MCC xv I II. Huic Ordini Vallis Scholarium coaevus fuit alius ordo in Dioecesi pariter Lingonensi institutus a quodam mardo sub districtiori Cister- ciensium Instituto, cujus austeriorem Observantiam
552쪽
tiam describit, & commendat Iacobus de Vitriaco Cap. xv II. Historia Occidentalis. Congregationem Silvestrinorum inchoavit anno MCC xxx I. in Monte Fano, non longe a Fabriano, insigni Piceni oppido , B. Silvester Guetolinus Canonicus Auximas, ac deinde Ere inita, qui fama sanctitatis cum multos Discipulos allexistet,eis Religiosum Vitae Institutum sub Regula S. Benedicti Praescripsit, abiitque e vivis nonagenariuS anno MCCLxvII. Eius Vitam scripsit Andreus Iacobi. ejusdem Silvestrinorum Congregationis post ipsum, quartus Abbas Generalis , quam apud Surium Tinmo v I. posterioris editionis ad diem xxv I. mensis Novembris legere est . Hanc Silvestrinorum Congregationem confirmavit Innocentius IV. Diplomate uato quinto Kalendas Julii ann.MCCxLvII. quod incipit his verbis : Religiosam Vitam oec. ordo Sanctae Mari e de Mercede Redemptionis captivorum a Maurorum & Saracenorum servitute , monente Dei-para , Sancto Petro Nola-sco , natione Gallo , S. Asmundo Pennasortio , Ordinis Praedicatorum , ex Iacobo I. A ragonum Regi conspicuam se praebente , institutus est Barcinone die x. mensis Augusti anni MCcxxI I I. sub Regula Sancti Augustini, & certis Constitutionibus a S. Asmundo Pennafortio praescriptis, ut ic statur Clemens VIII. in Bulla Canonigationis Sa
cti Romundi his verbis : Quare hi scilicet Jacobus Aragoniae Rex , & Raymundus collatis inter scio
songiliis . consentientibus animis , Ordinem B. Mamria de Misericordia , seu de Mercede Redemptionii camptivorum fundaverunt, cui Beatus Radimundus certa .ivendi leges praescripsit ad istius ordinis vocationem accommodatissimas. Hunc ordinem Authoritat
553쪽
Pontificia approbavit Gregorius m. ann. MCCXXXV. Sanctus vero Petrus Nolafius , qui una cum S. R
mundo Pennafortio istius ordinis Institutor fuit , obiit die xx Ix. mensis Januarii anni circiter MCCL. ejusque vitam ex libro Francisci Zumel, ejusdem ordinis , De Vitis Patrum O Magistrorum Generalium,descripsit ac pubIicavit Bollandus inter Acta Sanctorum mensis Januarii ad diem xx I x. Ordini Serviorum B. Mariae Virginis initium dederunt anno MCCxxx III. septem Viri nobiles Florentini, qui Regulam S. Augustini cum nigra veste ab Archiepiscopo acceperunt. Sanctus etiam Petrus Veronensis, qui postea Fratrum Praedicatorum ordinem, & Ecclesiam suo Martyrio illustravit, pro Servorum Beatae Virginis clarissimo Ordine egregiam navavit operam, S diligentissime examinatis ac recognitis hujus ordinis. Religiosorum moribus ac regulis, de optima hujus Religionis institutione certiorem fecit Innocentiu In qui hunc ordinem approbavit. Hinc ossicium S. Petri Martyris habet ordo Servorum B. Virginis sub ritu duplici in Constitutionibus ab immemorabili tempore celebrandum , eidemque S. Petro Martyri ac Fratrum Praedicatorum ordini Religio Servorum B. Virginis summe se obstrictam Profitetur,qua de re videri possunt Annales Servorum Centuria prima, libro secundo, capite quarto . Inter Generales hujus ordinis Servorum B. Mariae Virginis censetur S. Philippus Benitius, qui obiit die xx II. mensis Augusti an. MCCLXXXV. quo die ejus memoria in Ecclesia colitur. Caelestinorum Congregatio erecta est a Petro de Morone, qui prope bulmonem Eremiticam vit m professus,ac postea Summus Pontifex creatus,
554쪽
Post obitum S. Dominici , qui incidit in diem
v I. mensis Augusti anni MCCxx I. ejusq; CanoniZa tionem solemni Ecclesiae ritu peraliam a Greg.IX. Pont. Max. m. Idus Iulii an. MCCxxxIv. sanctissimas Leges ac Constitutiones condiderunt Comitia taeneralia ordinis FP.Praedicat. quas Romasti Pontifices approbarunt, quos inter Clemens VM. asserere non dubitavit, ad Religiosum ex Dominicaria Familia in Sanctorum numerum solemni ritu Deferendum,sibi loco omnium miraculorum fore exactam suarum Constit. observantiam. Adeo huic Summo
Pontifici sancta videbatur Disciplina, quae praescripta est in Ord. Praedicat. Ea Sanctissima Disciplina
imbuti Dominicani suavissimum omnium virtutum odorem Saec. XIII.& XIV. longe, lateq; distuderunt, errante S veritatem docuerunt, dissiparunt carnales assectus , peccatores ad poenitentiam & pietatem pellexerunt, atque Fidem Catholicam defendendi ardentissimo Zelo accensi , adversus Haereticos ita Conciliis Gen. quae his temporibus celebrata fuere, acerrime disputarunt. In Concit. si quidem Later. IV. sub Innocentio III. habito anno MCcxv. S. Dominicus in Palentina Academia Magisterio donatus,& Onigena litteratura instructus , marici errores
profligavit . In Concilio Lugdunensi primo sub
Innocentio IV. anno MCCxLv. celebrato, Hugo Cardinalis, ordinis Praedicatorum, jura Summorum Pontificum magno animi aestu tuitus est contra - Friderici ILImperatoris tyrannidem,& ejus Cancellarii Petri d Uineis Capuani, quantum illa Saecula ferebant,Viri eloquentis libros. In Concil.Lugd. II.
quod Gregorius X. convocavit anno MCCLXXIV.
praeter s. Thomam Aquinatem , qui, dum eo perge Lom. V. LI ret,
555쪽
ret, ad Deum in itinere migravit, interfuere tres , Cardinales, triginta Episcopi ex ordine Praedicatorum assumpti, & ingens ac valida Theologorum turma, sub Magistro Generali Joanne Vercellens, qui eodem anno Lugduni Comitia Generalia celebrabat. Hos inter Dominicanos eminebant Petrus d Tarentam, tum Cardinalis, postea Pontifex Maximus creatus nomine Innocentius V. & Albertus Magnus, quo potissimum Duce victi fuerunt in hoc Lugdunensi II. Graeci Schismatici, & abdicatis erroribus atque Schismate, Romano Pontifici sese subjecerunt. Tandem in Concilio Generali Viennensi, quod Clemens V. Pontifex Maximus anno MCcCxι. habuit, Beguardorum, & Beguinarum errores ab Estmerico, & Berengario , Familiae Dominicanae Theologis, confutati sunt. Sic Dominicani in Conciliis Generalibus, quae Saeculis XIII. &XIU. coacta fuerunt, edomandis Haeresibus toti incubuerunt , illudque ingenitum in Haereticos odium, quod a Patre suo hauserunt, perpetua serie ad posteros transmiserunt. Sed longius me argumentum hoc abriperet,nisi in materia copiosissilia a mihi temperarem. Vela itaque contraho,nec plura dicam ad commendationem Ordinis Fratrum Praedicatorum, qui, ut omnes probe norunt, RO-sario, Magisterio Sacri Palatii Apostolici, Sanctae Inquisitionis officio, & Sanctissimi Thomae Aquinatis doctrina, veluti quatuor fluviis, universam ambit, irrigat, ac foecundat Ecclesiam . D. Prodieruntne eodem Saeculo decimo teristio Ordines Fratrum Minorum, Carmelitarum, &Eremitarum S. Augustini lu. Certum est, ordinem Fratrum Mino
556쪽
rum Saeculo decimo tertio fuisse institutum a Sancto Francisco qui Assisii in Italia ex Bernardone, proinsessione Mercatore , natus est anno MCLxxxII. Vir fuit tam austerae paupertatis, ut audito Evangelio de omnibus relinquendis, paternis bonis omnibus renuncia verit, & anno Mccv III. sibi duodecim cios adsciverit, quibus vivendi normam arctiori paupertatis professione insignem praescripsit,in Lateranensi IV. Synodo Generali ab Innocentio M. atque iterum ab Honorio III. confirmatam. Eo Ordine, ut nullus pauperior,ita & foecundior fuit. Nam, te ite Matthao Parisio in Historia Anglicana ad annum MCCxxv I I. Fratres Minores statiin ab exordio sui ordinis terram repleverunt, habitantes in urbibus, O cisitatibus deni, O septent, nihil omninθposidentes , de Evangelio viventes , invictu Ovestitu paupertatem nimiam praferentes , nudis pedi bus incedentes , maximum humilitatis exemplum omnibus praebuerunt. Praeter ordinem Fratrum Minorum, duos alios S. Franciscus instituit. Secundum nemper, Monialium, quas, Duce S. Clara Virgine Assisinate, congregavit in Ecclesia S. Damiani,
unde Clarissὰ, & Damiame, seu Daminianistieae dictae, quae primae Ordinis asperitati strictius inhaeserunt, es ab aliis discrepant Monialibus , quae urbanissica appellantur , & quae mitigationem Regulae ab urisoano r. factam sequuntur , & praedia possidentis Tertium denique ordinem, seu Paenitentium, instituit S. Franciscus , qui complectitur non solum in Claustris degentes Coenobitas , qui & tertiae Sancti Francisci Regulae adhaerent, sed etiam laicos viros & foeminas, qui domi suae iuxta ejusdem Regulae praescriptum vivunt. De S. Francisco, de ejus OG
557쪽
qua hujus orditiis Sedes praecipua constituta eii . Obstringebantur novi istius ordinis Milites, qui veste candida cum rubra Cruce erant insigniti, Clinsterciensium Leges sub proprio Magistro iervare,&Valentinum Regnum a Maurorum incursibus tueri . Hunc Militarem ordinem, rogante Aragonio Rege , confirmavit Joannes XXIL anno Mcccxv I I.
re post biennium idem Pontifex alteram approbavit Sacram Militiam in Lusitania institutam, dictamque Militiam, seu Ordinem tartui. Haec nova Militia in Lusitaniae Regno ad propulsandos Mauros ac Saracenos constituta est, Cruce rubra, linea candida intersecante distincta cujus Sedes principalis Castrum Marinum Silvensis in Algarbiis Dioecesis , unde postea Tomarium hujus Ordinis Milites migrarunt, ut videre est apud Spondanun ad annum Mcccxv I I. Num. 3. De utroque illo Militari ordine, videliceri Montesta, & Christi, legendus etiam est Ioannes Mariana Soc. Jesu libro xv.
Rerum Hispaniearum cap. xv. Mitto ordinem Militarem Eqώitum Navalium , seu de Nave dictorum quem Carolus Diνracbinas , Rex Siciliae, ut rem maritimam, qua multum indigebat, in Regno suo promoveret, anno McccLxxx II. instituit, cuis jus ipse Princeps esse voluit, electo in protectorem ordinis S. Nicolao Episcopo Mirensi, erectoque sin ejus memoriam Templo , ut refert idem Spon-danus ad annum Mcccxxxx I I. Num. 3. Mitto etiam ordinem Periscelidis, seu de la Parretiere, quem Eduardus M. Angliae Rex, suo in Regno circa an Diam McccL. instituit cum hac Gallica Inscriptione i
558쪽
lisberiensis, quam Rex deperibat, & quam ei cum publica amoris significatione reddidit , in cujus rei memoriam Rex hunc Equestrem, sed non Militarem , Periscelidis ordinem instituit , qui etiammim in Anglia magno in honore habetur . Mitto denique alium Equestrem,sed non Militarem ordinem Stella dictum, quem Joannes, Galliarum Rex. anno M I. instituit in memoriam illius Sy deris quod Magos ab oriente ad Christum recens natum adorandum perduzit. Equites hujus Ordinis deserebant signum Stellae torqui aureo appensum, necnon vestis conspicuo loco Phrygio opere adtextum cum hoc Symbolo: Monstrant 'egibusta stra viam, sed diuturnus nou fuit huius ordinis splendor, quia ob multitudinem gregariorum cui, ferventibus bellis, in illum admissi sunt, adeo viluit, ut Carolus V. Galliarum Rex, J nnιs lilius, illum Excubiarum Praefecto, ejusque Satellitibus
D. In referendis Religiosis Ordinibus , qui Saeculis XIII. & XIV. fuerunt instituti, cumulatissime mihi fecisti satis. Sed quid Sacri Vanones circa Monasticam Disciplinam in his duobus Saeculis praecipue statuerint, mox necesse est , ut paucis
M. Nimius prosecto sorem . si singula, quae Saeculis XIII. N XIV. circa Monasticam Disciplinam Sacris Canonibus sancita sunt, persequi velintem . Rem totam igitur paucis absolvam. In primis , pretium pro ingressu Monasterii, seu pro receptione ad Religioiam Professionem exigere simoniae damnant Canones Conciliorum , quae Saeculis XIII. ωXIV. suerunt celebrata . Si tamen
559쪽
Monasterium tenue esset, poterat absque simoniae labe aliquid accipere pro victu personae , quae His Monasterio recipiebatur. Ita docet S. Thomas, qui Saeculo XIII. floruit, & Disciplinae Monaiticae illius temporis testis lucupletissimus esse debet . Sic a tem loquitur fingelicus ille Doctor in Sent. Distinct. as. Quaest.2. Art. a. ad 7. Dicendum, quὸd citiae
possessiones alicujus loci Religiosi non susciunt ad su- sentandum plures , tunc porest exigi ab eo, qui in loco illo vult servire Deo, non quasi pretium Religionis . sed ut habeat Monasterium undὸ ei possit provideri, O
ideo non committitur simonia. Et in sua Sum in L Theologica Secunda Secundae Quaest. Ioo. Art. 3.
in Responsione ad tertiam objectionem , haec ha. bet et pro ingressu Monasterii non licet aliquid exigere viet accipere quasi pretium. Lieet tamen , si Monaste-νium sit tenue , quod non susciat ad tot pergonas nutriendas , gratis quidem ingressum Monasterii exhibere , sed accipere aliquid pro vioIu persona,qua in Monasterio fuerit recipienda , si ad boc non sus iciunt --
nasterii opes. Parentes filios suos minorennes , usconstat exemplo S. Thoma Aquinatis , Vitae Monasticae Saeculis XIII.& XIV. quaudoque devovebant, sed tamen ad saeculum redire poterant, nisi ann aetatis decimo quinto Parentum oblationem coni firmarent , sicut expresse definivit Innocentius iaci, in Epistola cxvi. libri xv. ad Lugdunensem Ar- chiepiscopatum data , ubi ait: cautum reperitur in canone, ut minoris aetatis filii, qui oblati Monasterio, fuerint, suscipientes babitum vel Tonsuram , si d Pra- lasis suis anno quinto eimo requisiti, se in assumptα Religionis proposito consenserint permansuros , poeni
j tendi licentia pracludatur , alioquin eis non adima M m a tur
560쪽
tur ad faculum redeundi facultas , ne eoacta praestare Deo servitia videantur. Inoleverat in Gallis Saeculo XIII. gravissimuS abusus, quo Parentes, ut filios suos ab haereditate arcerent, illos in Monasteria detrudebant. Contra quem abusum insatiabili Parentum cupiditate invectum Guillelmus Pariis sensis Episcopus lib. de Moribus cap.rx. ita scribit: Alii . Parentihus O Propinquis eo modo in claustro proiiciuntur , quemadmodum catuli σ porculi, quos Matres non sufficiunt enutrire , ut videlicet mundo
non spiritualiter,sed ut ita dicam eiviliter moriantur, ωidelicet ut portione haereditaria priventur , in ad eos, qui in Saculo remanent, devolsatur, O quantum ad hoc Simoniaca est hujusmodi projectio, immemsio , vel intentio. Quapropter , ut obiter dicam , sicut merito culpari debent parentes, qui filios suos ab ingressu Religionis, quando vocantur a Deo, praepostero affectu, vel intuitu commodi temporalis deterrent, ita vehementer improbari debet ea insatiabilis cupiditas parentum , qui familiam a plurium liberorum onere liberare volen tes, his liberis ingrestum Religionis procurant, vel quod natura sint ad res gerendas inepti,animo he- hetes , vel corpore vitiosi, vel ut aliis liberis,quos plus diligunt, istorum quasi ablegatione , ampli Ees relinquant opes . Certe, hunc abusum Statui Religioso , & Ecclesiae valde infestum deplorat S.Hieronymus in Epistola 8. ad Demetriadem his veris his r Solent miseri Parentes , O non plena fidei cir sitani, deformes, O aliquo membro debiles filias ,
quia dignos generos non inveniunt, virginitati tradere et tanti , ut dicitur vixrum, quantι margaritum.
