Historia ecclesiastica variis colloquiis digesta, ubi pro theologiae candidatis res praecipuae non solum ad historiam sed etiam ad dogmata, criticam, chronologiam & Ecclesiae disciplinam pertinentes ... perstringuntur ... Auctore fr. Ignatio Hiacynth

발행: 1719년

분량: 586페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

541쪽

indeque hoc perhonorificum munus alicui Religioso Ordinis Fratrum Praedicatorum ad nostra usque tempora collatum eli, di quotquot S. Dominico , qui primum hoc loco & nomine donatus est, perpetua nec interrupta serie filii successerunt, Parentis cum munere fidem in Sedem Pontificiam exceperunt, nullus eorum an Ossicio amotus eii, sed omnes Magisterio immortui sunt, praeter eos, qui sibi inde gradum ad altiora fecerunt. Hic autem debes obiter observare, Sanctum Dominicum , contemptis Philosophorum figmentis, totum te aeuis se lectioni Scripturae Sacrae, S ad illius ii uulum sepius Fratres suos fuiste adhortatum , licui testatur Theodoricus de noldia in eius Vita libro iv. cap. Iv. his verbis: Et quia sine Sanctarum notιtia Scripturarum perfectus.Praedicator 'nemo ese potest, hortabatur Fratres S. Dominicus fidelit8r , ut Iemper

in Novit O Veteris Testamenti lectione essent, atque ipse quoque Evangelium secundum Matthaeum , in Pauli Epistolas apud se ferens , multum in eis lectitabat, ut propemodum memoria retineret. Evangelium

enim σ Apostolicam doctrinam o vittam amans o amplectens, Philosophica figmenta non magni faciebat. Author erat etiam S. Dominicus suis Fratribus, teste Flaminio in ejus Vita , ut Veterum Patrum GPera assidue versarent, ab eis illibatam doctrina . haurirent, atque ab eorum documentis ne transversum quidem digitum desciscerent . Noverat quippe Sanctissimus ille Patriarcha , Catholicam

Religionem sana, solidaque Sanctorum Patrum doctrina, seu sacra anchora niti, & ex ea, velut ex munitillimo armamentario, tela depromi , quibus

confodiantur Harese1 .

Post

542쪽

Coelestinus V. dictus eii, indeque huic Congregationi Coelestinorum inditum nomen . Coepit hoc In hi tutu in in Magellana Apuliae Eremo , multis obtamam Petri sanaitatis eo confluentibus, extructaque Ecclesia & Monasterio sub nomine Spiritus Sancti circa annum MCCLxx. Confirmata est haec Coelestinorum Congregatio, & amplissimis Privilegiis donata a Coelesino V. Pontifice Maximo , qui post quintum mensem, Pontificatu abdicato, pristinae vitae normae retinendi cupidus,ad hanc Congregationem , a qua aegre divulsus fuerat, rediit. Sequuntur Coelestini Regulam S. Benedioli. Sub e dem S. Benedicti Regula Congregatio S. Maria Montis Oliveti anno MCCCxI I I. instituta est a Beato Bernardo Ptolomaeo nobili Senensi, qui juris primum Prosessor, post usum oculorum invocatione B. Mariae Virginis receptum , in Montem ejus nOminis , in Aretina Dioecesi secessit, asperam vivendi rationem amplexus. Sed, instigante Diabolo, novitatis homine Avenione apud Joannem XXII. accusatus , ab eodem Pontifice de ejus vivendi ratione ac Instituto certiore facto, absolutus est, suamque Congregationis confirmationem a Clemente M.

Pontifice Maximo anno MCCCxLIv. obtinuit, ac tandem, saeviente per Etruriam, immo, per tota Italiam , pestilentia, dum Fratribus suis , quorum magna pars hac grassante pestilenti lue icta erat, solatium auxiliumque summa charitate incentus s afferre adnititur,lethi sero ipse morbo correptus ac brevi confectus ad vitam migravit immortalem

x I. Kalend. Septembris anni McccxLv I I I .

Eremita Sancti Pauli Budae in Hungaria, ex In stituto nimirum S. Pauli primi Anachoretae , Au

543쪽

thore B. Eusebio Strigonensi Archiepiscopo, coeperunt cira annum MCCxv. Sed eorum ordinem anno dumtaxat MCCCxxv I I I. confirmavit, Inultisque

auxit Privilegiis Joannes XXIL adductus precibus Caroli Hungariat Regis, ut videre est in ejus Dipi

mate ea de re dato A venione anno MCCCxxv I I I. quod odoricus Mynaldus refert ad hunc annum

num. LXXXII I.

Sancta Brigida, vel BIrgitta, Daniet Regis filia, viphonis Neritis in Suecta Principis Vidua , Religiosum ordinem S. Salvatoris circa anu.McccLXIII.

instituit apud astenam in Suecia, sub Regula s. Augustini, additis novis stactionibus, Christo , ut ferunt, dictante. Veste di Chlamyde grisei coloris tam Viri,quam Moniales illius ordinis induu

tur , Cruce rubea chlamydi intertexta , cum albo circulo in medio. Hunc habitum Monachatemisi non sumpsit B. Birgitta, sed Ordinis sui confirmationem anno McccLxx. impetravit ab urbano V. Pontifice Maximo. Obiit Sancta illa Vidua, Peregrinationibus, revelationibus, & miraculis clara, Romae x. Kalend. Augusti anni McccLxx I I I . eamque primum Romani Pontifices Bonifatius IX. &Joannes XXIII. in Sanctarum numerum retulerunt. Sed ne ista Canonizatio facta ab his duobus Pontificibus , quos , tempore Schismatis , universa non agnoscebat Ecclesia, vacillaret, ad removendum omnem scrupulum , Martinus V. Pontifex Maximus factam a laudatis Pontificibus S. Birgitta Apotheosim, seu Canonizationem, ultimo sanxit ac confirmavit Constitutione data Florentiae Kalendis Iulii anni Mccccx I x. NHierondimiani, sive Monachi S. Hieronymi, Αuctore

544쪽

ctore Petro Fernando Hispano, ejusque Socio Petro Romano, B. Augustini Regulam amplexi, Infiit uti sui approbationem a Gregorio XL circa annum M ccc Lxx I v. Obtinuerunt. Husus ordinis caput ei Lupiana , vulgo Fanum Beatae Virginis de Gua-dalve in Dioecesi Toletana . Testatur Philippus Brietius Societatis Jesu in Annalibus ad annum McccLxxI II. hos Religiosos Hieronymianos nunc in Hispania magni nominis esse, σ Sancti Laurentii curialis inquilinos in custodes , atque Bibliothecarios . Λlii Eremitae Sancti Hieronymi a Beato Petro Gamba curta nobili Pisano fuerunt initituti sub annum McccLxxx. qui nullis initio votis adstricti, victum sibi manibus quaerebant , & sublevandis pauperibus incumbebant . At S. Pii V. Pontificis Maximi authoritate Vota solemnia amplexi , litteris & concionibus operam dare

coeperunt .

Denique , Ordinem S. Ambrosii dudum institutum, sed absque certa Regula a Sede Apostolica approbata , confirmavit Gregorius XL sub Regula S. Augustini, cum potestate recitandi Ambro, sianum Ussicium, Priorem eligendi, Verbum Dei praedicandi, Confessiones audiendi, & mortuos se in peliendi,sicut legitur in ejus Diplomate dato Avenione 3. Kalend. Decembis anni McccLxxv. quod

extat Tomo I. Bullarii Romani pag. a 39. Caput hujus ordinis est Monasterium Mediolanensi

S. Ambrosii ad Nemus .

Consulto praetermisi ordinem Iesuatoruma, sic appellatum, quod Sanctissimum nomen Iesu frequenter in ore haberent; quia licet hic ordo ab. Joanne columbano Senis in Etruria fuerit inititu-

545쪽

344 HISTORIA

tus, & ab Urbano V. sub Regula S. Augustini annoMcccLxv II. confirmatus; attamen postea extimctus est a Clemente IX. Diplomate dato die Iv.mensis Decembris anni MDCLxv III.

D. Hi sunt igitur omnes ordines , qui Saeculis XIII. & XIV. fuerunt instituti l M. Praeter istos ordines Religiosos , quos hactenus percensui, alii Equestres Ordines Saecu- Iis XIII. & XIV. fuerunt instituti, quorum primus

circa annum MCC xxx II. conditus a F.Bartholoma ,

patria Vicentino, ordinis Fratrum Praedicatorum , dicitur ordo Equitum S. Maria Gloriose, fuitq; confirmatus ab Urbano IV. Constitutione data Viterbii Kalend.Januarii an.MccLx I. Horum Equitum, qui Regulam S. Augustini profitebantur, erat Viduarum, & pupillorum suscipere patrocinium, pacem & concordiam inter homines pro viribus PrDmovere ac fovere,prs sertim in his Italiae civitatibus , quae cruentis Gibellinorum &Guelphorum Factionibus, ac intestinis odiis, belli'; conflagrabant. Tunica alba,& subcinericia toga induti,Crucem purpuream in campo albo,duabus supra positis stellis, praeserebant, & vulgo Fratres Gaudente appellabantur, quod nullis Religionis solemnibus votis addicti, in aedibus suis cum uxoribus & liberiS vitam agerent. Eodem Saeculo XIII. hoc est,

cinem Marrum oe Militum Hospitalis Leproserun S. Laetari Hierosoldimitami sub Regula S. Augustini confirmavit, eumque Privilegiis auxit Gemens In Alios duos Equestres ordines Saeculo XIV. appro bavit Ioannes a XILunum videlicet in Aragonia,di ctum ordinem Montesiae ab urbe Regni Aragonii, in qua

546쪽

ECCLESIASTICA. 333

De Origine & Antiquitate ordinis Carmelitarum non una omnium est sententia . Carine litae quippe ad Eliam , de Elizeum Veteris Testamenti Prophetas, & Montis Carmeli incolas, suam originem referunt . Sixtus Quartus, Sixtus Quintus . Pius Q intus,L. Andres. Societatis Iesu, aliique noni Carmetitae,& magnae notae Doctores,idem atterunt. Ipse vero secutus consilium Apoll.c. 3. Epist. ad 2 tum dicentis: Genealogias, ct contentiones in pugnas devita, sunt enim inutiles'vanae; vel, ut ait idem Apostolus r. ad Timotheum capite tertior Sciens quia generant lites; consultius esse duco, de Carme-litarum Origine penitus in praesentia silere , & ea tantummodo hic referre , quae de Carmelitarum ordine comperta habemus, atque a nemine in dubium revocantur. In primis,fatentur omne S,Beatum Albertum, qui Ecclesiam Hierosolymitanam ab anno MCCIv. usque ad annum MCCxIv. rexit, de-d ille Montis Carmeli Eremitis Regulam brevissimam praescribentem divini ossicii & orationis quotidianae pensum, constructionem oratorii in medio cellularum, ubi mane per singulos dies ad audienda Missarum solemnia convenirent, perpetuam ab esu carnium abstinentiam, jejunium a Festo S. Crucis ad Pascha; solitudinem , fugam otii, Prioris electionem, &c. Haec Regula, quam B. Albertus Patriarcha dedit Eremitis Montis Carmeli, fuit confirmata ab Honorio III. Pontifice

Maximo anno MCCxxv I. eamque postea Hugo a S.Charo Tituli S. Sabinae Presbyter Cardinalis ex ordine Praedicatorum assumptus , & Willelmus , Ante radensis Episcopus , auctoritate ab Innocentio IV. sibi commissa, declararunt, correxerunt, mitigarunt: quam declarationem , correctionem,

547쪽

& mitigationem ipse Pontifex confirmavit, Diplomate uato Lugduni Kalendis Septembris anni MCCxLv III. sicut refert Castillus prima parte suae

Historiae, libro a. capite a 3. Praeterea, constat Honorium In Pontificem Maximum , anno MCcLXXXV.

de disie Carmelitis pallium album, mutatis videlicet,ut ait Spondanus ad annum MC xxxv. Num. X.

eorum chlamydibus, quae ex albo panno latis fasciis pullis sive canusinis intertextis variatae erant. Quam mutationem Bonifacius VIII. confirmavit anno primo Pontificatus sui. Denique, Religiosi Carmelitani cultum B. Mariae Uirginis , cujus si Fratres de Monte Carmelo appellant, longe laterque in Occidente propagarunt per piam S alitatem a Mariani Scapularis , cui Clemens X. Diplomate , quod incipit: Commissa nobis , dato die v m. mensiis Maij anni MDCLxxIlI. plures Indulgentias concessit.

Simoni o tot bo,Anglo, Priori Generali ordinis Carmeluarum qui Burde galae in Gallia an.MCcL. mortuus est, ut habet hujus Vrbis Chronicon, & quem uti Sanctum ordo colit primum Beatillimam Virginem manifeste apparuisse , & sacrum Scapulare contuliste . S Ludovicus, Galliarum Rex, dum Sacrum Bellum in Palaestina gereret, amissa libertate , deleto peste & Barbarorum armis exercitu , magno pretio redemptus , in Gallias rediit, non Palaesi inae palmas, non Orientis pretiosos uniones, non gazam Regum secum deportans, sed horum omnium loco secum deduxit antiquos Carmeli I

colas, ut testatur Petrus Matibaus in Vita S .Ludo- .ici, ex quibus, ut caetera taceam bona, quae jam

Ecclesiae obvenerunt,una prodiit Theresa,ad quam S. 6dovicus Bertrandus Urd. Praed. Epiliolam scri-

. . . . . Pitt

548쪽

psit , qua ei de nunciavit, Sacrum ordinem, que inibat instauratum, intra quinquaginta annos tutu rum in Ecclesia omnium virtutum & laudum genere florentissimum , sicut opportunius ostendemus

in Colloquio VI. in Historiam Saeculi XVI. Hura in laudem ordinis Carmelitarum lege sis apud Triathemium in libro de ortu & progressu Carmelitarum, Leetanam in Annalibus Carmeliticis , Aubertum Miraeum in libro de Origine & incrementis Urdinis Carmelitarum , Philippum a sancta Trinitate in decore Carmeli Religiosi,& in Historia Carme- litici ordinis ,& alios . . Haud minus obscura est ordinis Eremitarum S. Augustini origo , quam alii accersunt a tempo ribuS S. Augustini, quem hujus ordinis Institutore in esse volunt; di hos absque ullo veritatis prae judicio in suo sensu abundare permittimus . Alii,

ut videre est apud Spondanum ad annum hicCLv I. asserunt, Alexandrum In Pontificem Maximum ,

S. Augustini monitu sibi per quietem apparentis, multaS Congregationes Eremitarum divertis Regulis , titulis & vestibus viventes , ad tollendam omnem confusionem in unam ordinis & Regulae S. Augustini observantiam , in uniformem vivendIac vestiendi modum redegisse , atque huic ordini presecisse primum Priorem eneralem La rancum Septalanum MedioIanensem . Quinque autem erant Eremitarum Congregationes, ex quibus coaluit hic ordo Eremitarum S. Augustini. Prima dice batur congregatio Eremitarum S. Augustini, qui nullum Generalem habebant, sed parebant Episcopis . Altera erat Eremitarum Congregatio Bu-drioli in Caesenate Dioecesi instituta a B. Ioanne Bono, & haec a propriis Generalibus regebatur .

549쪽

Tertia appellabatur Congregatio Eremitarum de Erictinis, quibus Gregorius IX. Regulam S. Hugu stini tradidit. Quarta vocabatur Congregatio Eremitarum S. Guillelmi, quae tam later propagata est , ut in duas fuerit divisa, quarum primae caput tuit ΜOnasterium in Stabula Rhodis , quo in loco Vir Sanctus obierat; alterius vero Eremitarum S.Gui ulmi Congregationis caput erat Monasterium Deribali Monte, quae Congregatio proprio Generali parebat sub Regula Sancti Benedicti. Porro, non abs re erit hic observare,Sanctum Guillelmum, istOrum Eremitarum Institutorem, perperam a non nullis confundi cum Guillelmo IX. Aquitaniae &Pictonum Duce, cum tamen ab eo fuerit omnino diversus . Guillelmus siquidem Aquitaniae & Pictonum Dux mortuus est in sua peregrinatione ad

s.'acobum, quam anno MCxxxv I I. poenitentia mintus susceperat, teste Orderico libro x III. Historiae. Guillelmus vero Eremitarum Institutor , consilio Eugenii Papae M. Hierosolymam profectus est , &coelesti voce monitus venit in Tusciam , ubi sancte vixit, & obiit anno millesimo centesimo quinqua gesimo septimo, ut testatur Albertus ejus discipulus, qui Vitam S. Guillelmi Eremitae cognomento Magni scripsit . Ejus mentio habetur in Martyrologio Romano ad diem x. mensis Februarii his verbis: In Stabulo Modis quod nomen ejus Monasterii fuit in territorio Senensi Sancti Guillelmi Eremitae. Ad eamdem diem x. mensis Februarii Hen- schenius Vitam Sancti Guillelmi Magni Eremitae descripsit. Legendus etiam est Ioannes Bestius in Historia Comitum Pictaviensium,S Ducum Aquitaniae parte et . ubi integrum Tractatum habet do

mendaciis, falsitatibus , & anachronisinio inspersis

550쪽

Operi Ioannis Haii , qui Saeculo praeterito Commentarium Historicum edidit, in quo falsam illam

opinionem, quae duos illos Guillelmos in unum confundit, pluribus exponit ac propugnat. Haec obtinter observanda esla duxi, ut certam haberes notitiam harum Congregationum Eremitarum , ex quibus formatus eli Ordo Eremitarum S. Augusti ni , qui Ordo adeo celebris evasit, ut Joannes XXILei tria in Romana Curia Ossicia, quae conjunxerat, Concesserit, videlicet munus custodiendi Sacrarii

Pontilicii, Bibliothecae Pontificiae, & Confessionis Pontilicis pro tempore existentis audiendae, sicut te iratur Pamphilus Signinus Episcopus in Chroni-CO Augustiniano ad annum Mcccx Ix. sed de ordinis hiemitarum S. Augustini propagatione , Sanctas ct Illultribus Viris plura legesis apud Jordanum de Saxonia in Vitis Fratrum. D. Perge , quaeso, aliorum Religiosorum ordinum , qui Saeculis XIII. & XIV. Originem habuerunt , referre Institutionem ἐM. Praetermitto Ordinem, qui Ssculo XIII. in Provincia Tarraconensi institutus est, dictusque Pauperum Catholicorum , qui, rebus Omnibus abdiscatis , pauperem vitam professi, & consilia Evangelica amplexi, jejuniis & orationibus, lectioni, exhortationi, ac disputationibus adversus Haereticos sese consecrarunt. Hic quippe ordo , licet

ab Innocentio m. anno MCcxv. approbatus , diu tamen non itetit. Praetermitto etiam Ordinem Humiliatorum , quem sub Regula S. Benedicti anno MCC. conlirmavit Innocentius III. eumque postea abolevit Pius V. propter insidias B. Carolo Borro- meo paratas anno MDLxx. Misiis itaque his jam antiquatis Ordinibus, bios d*mtaxat hic reicram, qui

SEARCH

MENU NAVIGATION