Erasistratus sive De sanguinis missione. A. L.A.P

발행: 1682년

분량: 389페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

1 aspiνitus vini mim. Vt magis mireris , Galene, sanat pier se seito 3 eos qui erysipelate infestantur, ' . videtur autem tibi erysipelas inflamma- ρμ' tionis speetes omnium maxime calida & largiori sanguinis missione maximum subeunt vitae periculum , ardenti spiritu vini sanari posse.

152쪽

DIALOGUS

l. ON dissimulabo,Viri CIarissimi, experimenta vestra L subuertere doctrinae , mea

fundamenta, quae videbantur firmiora . Et satis , superque video, si vivens fibria ego his rectd uti velim , quae in coIporum anatonae sive igne, sive cultro parata, e gnovistis , multa prius mihi essent dediscenda. Caeterum , viri aeterno digni nomine , quoniam res eo perducta est, ne haud multa desiderem ad veterem sententiam deserendam, scrupulum diluite, quod superest. Sunt quaedam sanguinis evacuationes a natura institutae, quibus a plerisque mor bis homo liberatur, & iisdem retentis, in morbos incidit ; ut est fluxus haemoris rhoidalis a & quae menstruatim fit scem, nis sanguinis ex utero evacuatio: Et moris hos saepe vidimus graviores, sanguinis Enaribus, vel alia ex pane fluxu curatos . Cumque apud omnes in confesso sit, medicum debere esse naturae imitatorem δvideamus & hoc etiam: An si quando natura in his deficiat; & menses mulieri; vel haemorrhoidales venae homini minime

I s fluant;

153쪽

fluant 3 aut alia sit suppressa consueta saris minis evacuatio; vel natura deficiat in crisi, quam sanguinis fluxu saepe instituit, medicus naturam imitatus debeat venas secare; & sanguinem mittendo, arte supplere debeat id, in quo natura deficit: ut hac saltem ratione conveniat plerunque, atque prosit sanguinem mittere. Verum enim vero etiam , atque etiam moro vos, ne me interrogetis quidnam pro natura ipse intelligam et veluti faetiim est cum de inflammationibus agebamus 3 interrogastis enim, id pro inflammatione ipse acciperem. In praesenti autem exterritus iis, quae hactentis dicta sunt , non ausim definire, quid pro natura intelligendum sit. Vos igitur hoc etiam de

cernite . . . '

Memini tamen me alicubi scripsisse, ex fotius cutis hominis diligentiori inspectrone , perspicuum fieri mentem o quamdam esse, qua vim habeat admirabilem quaque terras ommes pervadens in omnes ejus pamtes exteηδεων. Neque ea tantum, quae in homine observantur, hoc denotant ;sed μ quodcunque aliud animia disserare vel mus, parem in eo artem opificis, aesapientiam reperiemus; cm quania ipsum minas fuerit, taxia majorem nobis admirationem excitabit. Mentem istam nonnulli naturam appellant : mihi autem videor , cum dice mo

natu

154쪽

naturam esse in homine morborum omnium medicatricem, di medicum naturae esse ministrum,& imitatorem,nequaquam hanc intellexiise naturam. . - . - 2Rc,nisi me memoria fallis,librum eor posui, in quo quaesivi, an animal sit id, quod in utero est ; & an mundus sit an, mala & alia multa; in quo mihi videor

distinctionem fecisse inter animae natuis ram , & corpoream hominis naturam, o Illam dixi intelligentem, volentemque, &rationis , consiliique plenam. Alteram naturam mortalem appellavi, aque terrestrem , a ct intelligentis expertem; quα a. Ges anaque rationem habea ἔ er mortalem Iola nimal sit , eircuitum curoseat 3 operamque interimi ob. quod in u- noxiam accipiat . . tero est e. .

Stoici autem spiritum dicebant anu amam , itemque naturam.

Alicubi dixi naturam idem significare, , ae formam b substantialem , quae non est ''. 'U' eaptu facilior, quam sit spiritus, vel ani- νhoris D '

ma, vel mens. Cum autem exponerem aphorismum, c. Aphoria. in morbis c miniis periclitantur, quorum . aphoris 3Α- natura, aut atati, aut habitui, aut tempori

magis congruit morbus; dixi Hippocratem tum in eo loco, tum alibi,&in toto libro de natura hominis accipere naturam tpro ea, quae ex primis elementis fit, temperatura et neque minus dubium est, quae

155쪽

temperam.

lib.i. cap.q b. GaI. lib. quod animi

nam sine prima elementa; & quae ex ipsis

fiant temperaturae. In libris aulcm de temperamentis na. turam cum lxi,uniuer m substantiam, ac temperiem, qua ex primι s elementi S conflatur, significauι calido, figido, humido,

suco . Quae Omnia, ut video, vobis minime arrident.

Sed in libro , curus titulus est , quod imi vires eo poris temperaturas sequuntur, naturae b nomen idem sonare dixi, quod& substantiae nomen. Caeterum in libris methodi medendi, fortunam, artem , & artificem, materiarum interventu agere; naturam vero per se ipsam et eamque ex his tribus partibus compleri affrmavi, ex c spiritus , & partium, .quae vere dicuntur solidae, substantia quas alibi ex semine genitali conditas esse amrmavi & tertia ab his carnosa, quae cuique particulae est sua.Singulas autem Iam dictarum trium propriam pro natura sua tum qualitatem habere, tum quantitatem: ac qualitatem quidem earum consistere dixi in congrua temperietas

humidi, sicci, calidi, & frigidi. Et multa alia his similia eodem loco addidi; quae maximis dissicultatibus Iam video urgeri poste. Hippocrates insuper mihi visus est 1ibro de victus ratione in morbis acutis

156쪽

, 137 pro natura accepisse non solum tempera. ruram ; verum etiam habitum , astruemque a. De victus corpori , π compositionem. Sat in

Sed in libris de crisibus morbum Ogo Imm. a.

oneri comparavi; & aegri naturam Onus tex .f. hoc sustinere, & bajulare volui ; ac pro natura idem intelligendum esse putaui,ac b. Decrisib. vires b agrotantis . lib. s.c. 3. Helm Hui. Galene , quis unquam ex his rectam naturae definitionem expi

Gal. Iam sum hoc protestatus; dissi cillimum mihi videri ex iis , quae docui,

naturam definire . Sed illud minime dubitandum est, naturam sanguinis evacua tione multos morbos curare consuevisse . Helm. Hoc mihi semper obiiciebant Medici plerique; venae sectionem reme dium esse a natura inventum 1 Alliqui etiam humanioribus literis ornati viri,ue ut a Medicis acceperant, hεc eadem ob aectabant. Ex his tamen non pauci omnino igno' Muidam ρνο rare videbantur, quid natura esset 3 di natura inquid pro natura ipsimet intelligerent.Qui reuiguut ve- autem erant minus imperiti, Socratis veis ἐμιis uti Daemonem aliquem , qui de homini- η m-3εμ 'hus benemeretur , intelligere videbantur: quaeve salutaria contingerent in morbis , a natura, sive ab eudaemone aliquo facta existimabant: quae vero minime salutaria essent s

157쪽

essent, praeter naturam fieri dicebant; ac veluti si a cacodaemone aliquo , qui mox bo faveret, facta essent, damnabant. Rem istam nimis, atque nimis ampIiabant: ac a3ebant naturam dies ensesque noscere; in quibus salutariter movere aliquid consueta sit. Contra vero etiam

rerum praeter naturam autorem dies,

mensesque suos habere, assirmabant; in quibus in alicuJus damnum, & vitae perniciem aliquid moliatur. Hinc multa de septimestri. &octimestri partur multa de iis dicebantur, quae sexta, vel septima, vel octava, vel alia die observarentur in morbis. Amologi accedebant, qui retinentes ea, quae asserebantur de septimestri, ac octimestri partu a S de diebus decretoriis 3 omnium tamen, quae acciderent Inis hominum vita , praecipuas causas quaere

hant in as ris; & ab astris etiam sciscit

bantur expediret ne, an non sanguinem mittere ; & mittendi opportunitatemia temporis ab astris petendam esIe amrmabant a GH Quaeso,Helmonti,antequa unam expediamus fabulam, non transeamus ad fabulas alias. Haec , quae memoraS de

Astrologorum sententia, & de diebus decretoriis , non pertinent ad praesentem, quaestionem. Hesm. operae pretium tamen fuit rhanC

158쪽

hanc non praetermisisse rationem, non o Ar3 Astrolo convenire sanguinem mittere propter ae- gic' inuino

ternam homini Astrologiae Diuinatoriae Isis. an ignorantiam i,

Vis autem , Galene , definiam tibi naturam e accipe definitionem Christiaηo bο-mine a dignam: Natura est Dei Iussum, quo a. Helm. in res est id, quod est, σ agit id, quod agere is plurib locis.

Erasis Galeno obsequamur , Hel- monti 3 omnia enim complexus est, quae dici positint. Ac primo determinemus , an sit quicquam non naturale, sive praeter

naturam , aut extra naturam. Qua de re

omnes stricto more, & rigorose loqui debent ; non improprie, vel metaphoricὰ. ne facile decipiantur a metaphora. VVillis, Quid est autem extra, aut praeter naturam universam , qua Omni νcomprehenduntur lMeta. omnia jussum Dei sequuntur,& omnia faciunt id , quod facere jussa sunt; neque ipsam excipio mentem humanam , & intelligentias alias a quae arbitrio uti jussae sunt. Licὰt arbitrium sit saepd cavla b peccati, ut ait Augustinus. Sed h. D. Aug. peccatum nihil ponit in natura a estque s in lib. confpotius defectus aliquis naturae; sive, quod idem est,aljcuius boni privatio.Quidquid enim est in natura, bonum est, & a bono

159쪽

IsNatura rei Erasis Deus autem est prima supre- est Us inaque natura 3 simplex , atque una I in qua Omnia vivunt, & comprehenduntur omnia . Estque in Deo natura ipsemet

In homine similiter natura est ipsemet homo. Verum natura humana non est simplex veluti Diuina . Diversa, & multiplicia sunt corporea in homine organa3

quorum multiplex, atque varius est usus. Tum etiam praeter corporiS naturam alia in homine repetaxur natura, incor- In homine

natura non

porea ἔ & omnino spiritualis . Quae o m. DeS uaturae,corporea,& incorporea simul iunctae,hominem constituunt. Magnum tamen commercium est inter MMaa .st utriusque substantiae, corporeae, & spiri- inter anima tu aliS animae, in homine naturas ἱ & ma-σ corporii gnum habet spiritus in corpus imperium. natura cVm- Vtrumque manifestum est , tum ex hoc,m uicosisto multa moventur in corpore ad mentis libitum , tum ex eo , quod dum homo vivit, nulla sorte sit spiritus, sive mentis actio, ad quam corpus motu aliquo non concurrat. Hinc est, quod defatigetur tandem corpus , & languescat, non Ium dum sensibiliter movetur sive ambulando, sive natando, aut aliter sese exercendo , verum etiam videndo, & audiendo . Dum memorando, praeterita repetit

animus; & dum imaginatur; & dum

mens

160쪽

mens sedulo,spatioque temporis longioride re aliqua cogitat; sit ne, an non sit, &ut sit λ laifatur quoque tandem corpuS. Nescio autem, an in homine post varios partium corporis labores, purissimum, intelligere , sit solius mentis opus : in quo corpus minime ampliusdefatigetur;quam fuerat defatigatum in indagatione eoru, quae necessaria erant, ut reS intelligeretur. Rem sic explico: cum forte fuerit A aequalis B; & C, minor quam A, vel B, sed aequalis D; ut mens intelligat,an A minus C aequalis sit B minus D ,3 necessario homo prius concipere debet Α, & B a & cognoscere debet, an A aequetur B: quae nequaquam fiunt sine aliquo corporeorum organorum labore. Postea concipere debet C, & D minores singulas quam A, vel

B 3 or cognoscere debet an C aequetur D equae item sine aliquo corporeorum Orgamnorum conamine minime fiunt. Verum postquam homo haec conceperit, atque scognoverit ; & postquam instrumenta corporea fuerint in his aliquo pacto defatigata , forte mens nullo alio indiget corporis labore , nullo alio indiget instrumentorum corporis motu , ut intelligat jam conceptam A minus Iam concepta C aequari Iam conceptae B minus jano concepta D. Qusniam mens hominis in

telligendi vim habens forte ex sui natura,&sine

Dubitatur

homine sit opus solitis spiritus, si e ,

animae. Diuitiaod by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION