Albii Tibulli equitis rom. quae exstant : ad fidem veterum membranarum sedulo castigata : accedunt notae, cum variar. lectionum libello, & terni indices : quorum primus omnes voces Tibullianas complectitur

발행: 1708년

분량: 590페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

42쪽

L I A. L

Nεque tu pessima munerum Ferres, ibit me scilicet artium Duas aut Praxiteles protulit, aut Scopas. Naso Amor. L. 3. Eleg. 6 9 66. Ne me sperne, precor, tantum, Trojana propago: Munera promissis uberiora feres. Lares, qui sequuntur, sunt usici, sive agrestes Horum munera ex parte describit T. Calpurnius Eclog. 2. p. 6 q. Nos quoque pomiferi Laribus consueυimus horti Mittere primitias, e fingere liba Priapor Eorantesque D Uos damus, e liquentia mella, Nec fore grata minus, quam si caper imbua:

aras.

ante illum Tiresias apud Venusinum poetam, non sine acri mortu L. 2. Sat. .st. I 2. dulcia poma, Et quoscumque seret cultus tibi fundus honores, Ante Larem Uet tenerabilior Lare dives. ex parte, dixi: erant enim plura ture his

Laribus fiebat, d mola salsa, horna fruge .vitula, agna porca vitulam atque agnam hic loci videmus de porco, de savis, Hibis, infra agitur Eleg II reliqua

memorat Horatius L. 3. Od. 23.

Coelo supina si tuleris manus Nascente luna, rustica Phidite,

Si iure placaris, e horna Fruge Lares, avidaque porca: c.

deinde addit:

te nihil attinet Tentare multa caede bidentium

Parvos coronantem marino

Itore Deos fragilique γrto. Inmunis aram si tetigit manus, Non sumtuosa blandior hostia, Mollibit abersos Penates

Farre pio o saliente mica.

accedebant coronae praegrandes velando co Festus Donaticae coronae dictae, quod his

Ῥietores in ludis donabantur; quae postea magnificentiae causa institutae sunt super modum aptarum capitibus, quali amplitudine fiunt cum La res ornantur ut jam nihil dicam de vini li batione inmensis secundis. Atque haec omnia sancte servabant, alendis, Idibus , Nonis, festus dies quum erat, pro sua quisque copia. quod praecipit Cato lib. de R. R. cap. I 3.

Erantque hae caerimoniae inter legitimas religiones Cicero L. a. de Legib. C. II. quo loco contra Persarum magos egerat pro templis urbanis Eam emque rationem luci habent in agris. Neque ea, quae a majoribus prodita

es cum dominis, tum famulis, posita in fim ii

villaeque conspectu, religio drum, repudiandas Apud Gruterum VICUS LARUM RURALIUM memoratur in lapide luculento p CCLI. column. 3. quem vicum in quartadecima Urbis regione trans Tiberim ponit P. Victor Hos inter Lares praecipui fuisse videntur Silvanus 3 Priapus. Horatius Epod.

Vel cum decorum mitibm pomis caput Autumnus agris extulit,

Ut gaudet insitiva decerpens γω,

Certantem Cy uvam purpurae,ma muneretur te Priape, tar te pater Silυane, tutor finium.

Atque hujus quidem habitum nos docet Maro Eclog. O. Venit e, agres capitis Silvanus honore, Florentis ferulas oe grandia lilia quassans. ubi ferulas cave pro baculo accipias, quod quidam voluerunt obstat epitheton flore m. obstat, cupressiis, quam Silvanus portae apud eumdem poetam L. I. Geor. p. 2 O. Et teneram ab radice ferens Silvine cupressum.

Huc faciunt duo insignia antiquitatis monu, menta apud o Jac Boisiardum alterum T. - . IJ q. alterum T. 6. p. 3o in quo SILVANUS LITTORALIS dicitur cujus rei caussa huc non pertinet. Sed proprio ac peculiari honore SILVANUS LARUM vocabatur,

QSILVANUS SANCTUS SACER A. RUM, dc SILVANUS CUSTOS itemque

SILVANUS SALUTARIS. quae nomina reperies in antiquis Inscriptionibus. Erat autem Silvanus Latinum numen , non aliunde invectum quam ob rem majore quoque custra Latinos agricolas complecti credebatur. Virgilius L. 8 Aen. p. 6OO. Misano fama est veteres sacrasse Pelasgos Artorum pecorisque Deo lucumque diemque . Dui primi finis aliquando habuere Latinos. De Priapo, foecunditatis ac foeturae aucto

re, nihil nunc attinet multa coacervare. In

saxo Albae ullae etasO PANTHEUS voca

tur, Inscr. p. XCV. I Detestatur Prudentius L. I. contra Symmach. III. Hic Deus cir patrio praenobilis Hellesponto Venit adusque Italos sacris cum turpibus

hortos.

Sinum lactis, G haec votorum liba quodannis Accipit, ac ruris servat vineta Sabini, Turpiter adfixo pudeat quem sere ramo. Albi nostri mentem non male perspexit No, bilissimus Ianus oura, flos ille terrae patriae, Comment in Horat C. 7. 3 26. NuNC

43쪽

14 A L no 1 Izs unc vitula innumeros lustrabat caesa juvencos: Nunc agna exigui est hostia magna soli.

Agna cadet ob i. quam circum rustica pubes Clamet Io me Tes, tona vina date. Adsitis, Divi neu vos de paupere mensa

26. NUNC AGMA EXIGUI EST HOSTIA MA

GNA OLI nostri scripti, Momni uctus editio, hosia parυ habent. Sed merito Muretus Scaliger, ex suis , magna praetulerunt; videlicet pro rusculi exiguitate, tenuitate rerum accisarum. Sic mali scriptores boni loquuntur. Cicero pro rege Dejotaro C. . Atque antea quidem majores copias alere poterat: nun exiguas vix tueri potes. Ovidius L. f. Fastor. p. 26q. Hic locus exiguus, qui susinet atria Vesae, Tunc erat intonsi regia magna Ninnae.& L. I. Trist. Eleg. 9.

A quibus adsentat Miletida sospes ad urbem, sensi quo me compulit ira Dei. Hanc si contigerit , meritae cadet agna Mi

nervae.

Non facit ad nostra bouia major opes. Livius L. f. C. 47 de M. Manlio, cui ob defensum contra Gallos Capitolium universi selibras farris quartarios vini contulerant, Rem inquit dicit parυam , ceterum inopia

fecerat eam argumentum ingens caritatis cum

si quisque i tu suo fraudans, detractum corpori atque usibus necessariis ad honorem unius iri

zonferret.

Barthius magis impleturum poeticas aureSOpinatur, si legatur ita date vina bona atque ita sonum versiculi malle, consuetudinem poetae L. . Adv. C. II. Mihi secus vi. detur non quo Barthi plus sapiam , sed quia aurium judicium esse solet liberrimum. 29. ADsIT 1 DivIJ Deo ad sacras dapes atque epulas solenniter invitabant , eosque non invitos adesse credebant. Ovidius L. 6. Fastor. O 6. Ante focos olim longis considere scamnis Mos erat cir mensae credere adesse eos. videlicet Deos Penates, .Lares, quorum sedes apud focum Virgilius L. f. Aen. p. 62. Bina boum obis Troia generatus Acestes Dat numero capita in navis adhibete Penatis

Et patrios epulis, quo colit hospes Acestes.

noster Genium Invitat L. 2. Eleg. 2. p. Ipse suos Genius adsit visurus honores, Cui decorent φυas mollia serta comas. ni us puro desilient tempora nardo: Atque satur libo sit, madeatque mero.

Venerem Horatius L. q. Od. I. p. 9.

Tempestivius in domo Paulli, purpureis ales oloribus Comi Fabere Maximi, Si torrere jecur quaeris idoneum. alios Deos magnos alii Dido apud Maro

ne L. I. Aen. 73 I.

Iupiter hospitibus nam te dare jura loquuntur Hunc laetum Torisque diem Trojaque profectis e velis, nsrosque hujus meminisse minores.

Adsit laetitiae Bacchus dator, ta bona Iuno. Aeneas L. 3 9 2Ι9. Huc ubi delati portus intravimus ecce Laeta boum passim campis armenta videmus, Caprigenumque pecus, nullo cusode, per herbas. Inruimus ferro, divos ipsumque vocamus in praedam partemque bolem tum litore

curvo

Exfruimusque toros , dapibusque pudamur

opimis.

Horum quaedam ante nos libaverat vir clegantis doctrinae Jo Passeratius lib. Coniectur. C. . a lud autem egit Gebhardi jejunitas. 2'. NEC vos E PAUPERE MENs A in multis Ach. Statii libris, in omnibus Palatinis, in nostris tribus, in tribus item editionibus antiqui , erat neu vos tum pro , habebant Statiani, ac bini de nostris unusque Heliasianus utrumque recte Mens pauper est frugalis , dapibus inenatis apparata, non sumtuosa atque ideo Diis acceptior. Papinius L. I. Silv. 4 ipso fine.

qua nunc tibi pauper acerra Digna litem 'nec si acuet Meυania valles, Aut praesent niυeos Clitumna novalia tauros,

Sufficiam sed saepe Dei hos uter honores Cespes exiguo placuerunt farra sal ino. erant enim exiguo contenti. Quocirca, je-bat

44쪽

bat Varro in Manio, oportet bonum civem legibus paris , eos colere , in patellam dare

3O NEC E ARVIs PERNITE FICTILIBUS omnis scriptura, omnisque editio vetus constanter nec e puris habent. Et sane, non quam

parυ essent illa vasa referebat, sed quam csent pura. nam , ut noster pulcre dixit,ca se placent Superis de exilitate ut constaret, satis erat fictilia vocasse. Hac mente Euclio ille Plautinus , Aulul Act. a. c. g. initio: Ubi tu es, quae deblatera si jam vicinis omnibus, Meae me filiae daturum Giem praeus Staphγ-

la , te voco:

Ecquid audis basicula intus pure propera atque elue.

Filiam despondi ego hodie nuptum huic Megadoro dabo.

Ergasilus ejusdem Capti v. Act. q. c. 2.L I. jube Vasa tibi pura apparari ad rem divinam cito.

itemque Naso L. F. Fastor. . IO. Venit in hos annos aliquid de more eiusto:

Fert missos Vesae pura patellas cibos. Reges illi primi, populus pauper, quum

praeter tenuem ex argilla supellectilem aliud haberent nihil, in caerimoniis ac religionibus Deorum hac quoque ipsa uti cogebantur. Cicero Paradox. I. Q 3. O uaero a vobis, num ullam cogitationem habuisse videantur ii, qui hanc remp. tam praeclare fundatam nobis reliquerunt , aut argenti ad avaritiam , aut amoenitatum ad delectationem , aut supellectilis ad delicias , aut epularum ad voluptare ρ- aeui a Numa Pompilio, minusne gratas iis immortalibus capedines ac fictiles urnulas fuisse, quam licata aliorum lateras arbitramur Juvenalis Sat. 6 p. 3η2. Et quis tunc hominum contemtor numinis 'aut quis Θmpuvium ridere Numae , nigrumque cati

num a

Et Vaticano fragiles de monte patellas Ausus erat 'Hinc solens more suo ocum captavit Plautus Capti v. Act. 2. Sc. 2.2. O.

Quin etiam ut magis noscasci Genio suo ubi quando sacruficat, Ad rem divinam quibus es opus , Samiis vasis utitur: Ne ipse Genius surripiat proinde aliis ut credat vide.

Crescentibus deinde .publice .privatim

divitiis, crevit simul In Inmensum luxuria tamen, quod miremur , remansit in sacri memoria ac veneratio frugalitatis antiquae adusque utilina tempora exspirantis pagani tatis. Varro lib. . de L. L. Capulae a capion

do quod ansatae , ut prehendi possint , id escapi Harum Aguras in vaseis sacreis ligneas crsictiles antiquas etiam nunc videmus paria addit de pateris Cicero L. . demat. Deor. C. I7. uando enim me in hunc locum deduxit oratio, docebo, meliora me didicis de colendis Dii immortalibus jure pontificio, . majorum more, capedunculis iis, quas Numa nobis reliquit, de quibus in illa aureola oratiuncula dicit Laelius, quam rationibus Stoicorum. Q. s. de Re pubi Oratio exsat Laelii, quam omnes habemus in manibus, quam mpuvia ponti cum iis immortalibus grata sint, Samiaeque, ut is scribit, capedines. Valerius Maximus L. q. . . in neri Exsurgamus potius animis,

pecuniaeque a pectu debilitatos spiritus pristini

temporis memoria recreemus. Namque per Romuli casam , perque veteris Capitolii humilia tecta, aeternos Vesae focos, fictilibus etiamnum vasis contentos urri nullas ibitias talium sirorum paupertati posse praeferri. Haec ille Tiberii imp temporibus at sub Antoninis Apulejus, in pologiari Eadem paupertas etiam populo Romano imperium a primordio fundaυit. proque eo in hodiernum iis immortalibus sim-pulo, catino sedili, sacrificat. Itaque nemini mirum videri debet, si hunc morem publicum in sacris domesticis sequerentur homines paullo religiosiores tamen apud multos jam tunc in desuetudinem venisse , non est

cur negemus. Docet hoc Cicero Accus. . in Verr C. et I domus ra ante sum praetorem nulla paullo locupletior, qua in domo haec

non essent, etiamsi praeterea nihil esset argenti; patella grandis cum sigillis ac simulacris Deo

rum patera, qua mulieres ad res divinas ute rentur turibulum haec autem omnia antiquo

opere in summo artificio ad la ibidem C. 11. apposuit patellam , in qua sigilla erant egregia. se continuo ut vidit , non dubitamit illud insigne Penatium , hospitaliumque eorum , ex hospitali mensa tollere sed tamen, quod antea de istius abstinentia dixeram , sigillis avulsis reliquum argentum sine ulla asaritia reddidit. ξC. 2 . Menses octo continuos opus his non δε- fuit, cum vas nullum fieret, nisi aureum. Tum illa, ex patellis turibulis quae asellerat, ita scite in aureis poculis illigabat, ut ea ad illam rem nata es diceres. Ecce delicias ab Albiana simplicitate multum diversas.

45쪽

Fictilia antiquus primum sibi fecit agrestis

Pocula, de facili composuitque luto. At vos exiguo pecori furesque lupique, Parcite de magno praeda petenda grege est. 33 Non ego divitias patrum fructusque requiro, Quos tulit antiquo condita messis avo. Parva seges satis est satis est requiescere tecto Si licet is solito membra levare toro.Quam

3I FICTILI ANTIQUUM DRIMυ. Naso L. 8. Metam. 't. 6sq. ponitur hic bicolor sincerae bacca Minervae, Conditaque in liquida corna autumnalia Dece,

Intubaque, C radix, his lactis massa coacti; omnia Actilibus posthaec caelatus eadem Sisiiur argilla crater. Sed, ipsi reges libenter utebantur , non tantum homines agrestes Martialis L. I . Epigr. 98. Aretina nimis ne spernas asa θnemus: Lautus erat Tuscis Pomena fictilibus. de Numa an vidimus: de Agathocle alii narrarunt pro primum , in Wittiano priore primus est quod quamv; non dili libeat, tamen homoeoteleuton probare non pol sum. 3 DL MAGNO as PRAEDA PETENDA

GREGE verbum es aberat a quibusdam ta-tianis, Mab uno meo sed ego non ausim delere saepe noster sic solet, quidem in pente mimeri. Tamen valde placet scriptura unius Heliasiani , de magno praeda petenda grege est. 3 FRUCTUsQUE REQUIRO frugos intelligit id quod satis declarat mesis condita in

proximo Cicero Agrar 2. C. 23. Itaque hoc perscriptum in monumentis veIeribus reperietis, ut se urbs, quae res eas , quibus ager Cam- Ianus coleretur, suppeditare posset ut esset locus comportandis condendisque Duritibus ut ara rores , cultu agrorum defessi , urbis domiciliis uterentur idcirco illa aedificia non esse deleta. lib. de Seneci C. I9. Sin processeris longius, non magis dolendum es , quam agricolae dolent, praeterita verni te oris suavitate, aestatem auctumnumqtie venisse. Ter enim tamquam

adolescentiam signi cat, ostenditque fructus futuros reliqua tempora demetendis fructibus crpercipiendis accommodata hunt. Et sic locis innumeris Accusationis teri ae in C. Verrem.

Alibi tamen fruges a fructibus secrevit idem Tullius t ut L. 1. de Ossic C. . Neque enim

ιaletudinis curatio , neque navigatio , noque agricultura, neque frugum frue Iuumque reliquorum perceptio, conservatio, sine hominum opera ulla esse potuisset Macrobius , meliorum spoliis onustus, quid fruges c fruetus proprie dicantur, pulcre discrimina L. I. Sat. C. 7. virtus Solis es, quae fructibus, essectus ejusdem est qui frugibm praeest. Verbum autem condere est mere rusticum citaque decore hic ponitur. Cicero Accus 2 in Verr C. 2. Itaque ad

omnes res Sicilia provincia semper usi sumus, ut, quidquid ex sese posset esserre, id non apud

eos nasci, ed domi nostrae conditum jam putaremus apud eumdem Cato in cognomine dia. logo, C. 7. Age, ut is diυina sudia omittamus, possism nominare ex agro Sabino rusticos Romanos vicinos, familiares meos , quibus absentibus numquam fre ulla in agro majora opera sunt, non erendis, non percipiendis, non condendis fructibi. Hines venuste Horatius transtulit ad disciplinam bene vivendi, L. I. Epist. I. p. 2.

Luid verum, atque decens, curo, rogo :omnis in hoc sum. Condo compono , quae mox depromere

alibi frumenta condere proprie dixerat. 37. PARVA EGES AT 1 EsT Erat in excerptis M. Ant Pocchi, Parva satis mensa est. ut videatur dicere, exili mensais toro non splendido se esse contentum. Sic malit incommodis vitae privatae riuietae Horatius

L. 2. Od. s. Viυitur parυ bene, cui paternum

Splendet in mensa tenui salinum. apud eumdem gurges ille Tigellius, L. I. Sat. 3. p. 3.

Sit mihi mensa tripes, Cone a salis puri, C toga quae defenderes θω, Mamvis crassa queat. Ovidius

46쪽

Cui dius, de Baucide, L. 8. Metam. p. sso. mensam succindita tremensque Ponit anus mensae sed erat pes tertius impar:

Testa parem fecit. Ego tamen ne quid mentiar illam Pocchi

scripturam non habeo pro genuina nec demensis poetam loqui arbitror, sed de fruge

in annum provisa. 37. SAΤI Es REQyIEsCERE LECTO Otiosa est lecti vox, quum sequatur toro . Minima mutatione tecto reponebat Lucas ru-terius , probante Passeratio malebat tamen

Nic. Heinsitis fesso, not. ad Ovid. L. I. Fastor. p. 287. Invitus a viro illustri discedo sed mihi Tibullus in mentione segetis persistere

videtur, 'ectum intelligere stramineum: qualia fere sunt villarum modicarum. Varronis frustillum est ex Menippea απε - φιλαργu- ρίας : Etenim quibus seges praebeat domum escam, potionem , quid desideremus ' Servavit Nonius Marcellus in voce Seges ita, de sua villa Horatius L. a. Sat. s. Eo erat in votis modus agri non ita magnus, Hortus ubi is tecto icinus jugis a uae fons

Et paullum silvae super his foret. , quod propius huc facit , amarippus

Stoicus Horatium increpans at 3 ibid. p. IO. Atqui ultus erat multa praeclara minantis,

Si vacuum tepido cepisset villula tecto. Varro lib. . de L. L. Non solum sis esse

volumus, ut vitemus frigus , sed etiam ut videamur esiti esse honeste non domum habe. e , ut simus in tecto, tuto solum, quo necessitas contruserit sed etiam ubi voluptas retineri

post Noster vero fatis sibi fore dicit, si habeat ubi sit in tectio Min tuto. 38 SOL MEMBRA LEvAR TOROJ Scaliger hoc solo intrusit ex suis excerptis addens, solum torum sibi superesse ait Parcamus memoriae Vir excellentis. Non tanta fuit nostri equitis egestas solito habent omnes omnium libri. nec mirum, solito ac suo toro gaudere velle eum , cui post longas militiae jactationes fixum atque inmotum sedebat, ut ne usquam nisi in agello suo consenesceret. Pulcre suavissimus Catullus, Carm. 28.

O quid solutis est beatius curis

Quum mens onus reponit, ac peregrino

Labore fessi venimus Larem ad nosti , Desideratoque adquiescimus terito.

Hoc es, quod unum est pro laboribus tantiae. magno malo suo doctus , infelix Naso, L. I. Trist. Eleg ID. p. I. Non haec in nostris, ut quondam, scribimus

hortis: Nec consuete meum teritule corpus habes.

L. 3 ejusdem operis, Eleg. 3. p. 3 9.

Tam procul ignotis igitu moriemur in oris,

Et fient ipso risia fata loco pNec mea consueto languescent corpora lecto ' Depositum nec me qui fleat, tutus erit 39 u Am JuvA INMITEM VENTOS AUDIRE CUBANTEM dulce est cernere, ut Lucretius ait, quibus ipse malis careas. Hinc saepe tempestas mala, quem domi continet, invitat ad voluptatem, hilaritatem. Horatius Epod. 3. Horrida re esas coelum contraxit S imbres Niυesque deducunt Iovem.

Nunc mare, nunc stivae

Threicio Aquilone sonant rapiamus, amici, Occasionem de die Dumque virent genua , Et decet, obducta solυatur fronte senectus. ita hoc carmen ediderunt viri docti , ut sit tricolon sed in optimo libro Graeviano di- colon est sic veteres quoque magistri sciverunt. Ceterum aeuam jubet malebat Hein-sius, quia sit optantis. At ego in re praesenti poetam loqui existimo sic Horatius Epod.

Has inter epulas, ut juvat pastas oves Videre properantes domum Videre fessos vomerem inυersum boves Collo trahentes languido: Positosque vernas, ditis examen domus

Gebhardus in sexto Palatino , qui ceteris emendatior ferebatur, detinuisse invenit quod Angeli Colotii habent excerpta Placeti sequor. Detinere , longius iblito tenere. P. Lentulus , apud Ciceronem , L. 12. ad famil. Epist. s. Nonnullis etiam ipsi magis tus eniebant in suspicionem, detinuisse nos, errimorati esse, dum classis Dolabellae certior fieret de adventu nostro Terentius Eunuch Aet.

Detineo re fori se tu profectus alio fueras.

47쪽

18 ALBII ΤΙΒυLLI Aut, gelidas hibernus aqua quum fuderit Auster, Secutum somnos imbre juvante sequi.

ad rem nostram OvIdius L. 3. Art. Amat.

Ne male delicus odiosum conscia tardis Detinec is longa jungitur ipsa mora. Papinius L. 3. Silv. I. p. 42 ad Herculem: sed quem te Maenalis Auge Confectum hγasis multo fratre madentem

Detinuit.

Festive rotius ille, summum decus Batali ci nominis, in mollissima Elegia , qua Hiemis commoda commendavit: Dicite Chaldaei roseis cur ve la quadrigis Tardior hiberno tempore surgatio 'Memnonis illa suum male complexa maritum Dulcia productae gaudia noctis amat.

Iam matutini praesertim frigora coeli Dum timet, in tepidos C fugit usque simus.

sΕQu1 haec est vetusin vera lectio : quamquam in multis libris igne juvante reperitur. quod qui tam cupide amplectuntur, cogitare debebant imbrem, ignem crebro confundi in vetere scriptura apud Valerium Flaccum L. f. I 6. vulgo legitur: densaeque sequuntur

Pliades m madidis rorantis crinibus ignes. ingens portentum, si ex aqua orentur ignes. qua ratione permotus felicissimus ille poetarum Latinorum sospitator Nic. Heinsius m. bres rectissime, verissime reposuit illum tu, si me audis, videre debes Not. in Ovid. L. Io Metam. p. o 8. Pariter peccarunt librarii in fragmento Prognosticorum Germanici Caesaris p. 9. Horridus at gelidos portendit Aquarius ignes.

vidit rotius noster signo frigidissimo imbres suos reddidit , jure merito sequitur

enim continuo. Hibernaeque cadunt pluviae, concretaque gran

Est autem hic nostri locus de Sophocletae. sumtusci quod ostendit nobis Tullius L. .

ad Attic. Epist. 7. Nunc ter cum cogar exire de υ , non abjectis, sed receptis gubernaculis; cupio istorum nauseragia ex terra intueri, cupio, ut ait tuus amicus Sophocles,

vertunt Latine utique sub terito confertim labentem audire pluviam, sopito, quieto animo. Hoc unum deerat voluptati, quam ex platani Lyciae amoenitate capiebat Mucianus illam describens Plinius L. 2. C. I. aperte firmat Albi nostri desiderium tam digna inquit miraculo, ut Licinius Mucianus ter consul , nuper provincia ejus legatus, prodendum etiam posteris putarit , epulatum intra eam se cum duodeυicesimo comite large potoros praebente fronde , ab omni a tu securum, optantem imbrium per folia crepitus, laetiorem , quam marmorum nitore, picturae a.

rietate , laquearium auro , cubuisse in eadem. Sane vix umquam suavius dormitur, quam densis pluviae guttis tegulas tectorum quasi in numerum converberantibus. Etiam in mari hoc accidit, non nimium commoto, ubi ad pluviam accedit fremitus subterlabentium undarum. Expertus loquor: Mecum facit nobilissimus scriptor Petrus delia Valle, Epist. I. a nolle avemmo la fortuna molto agitardi minoi , per spere ii ascello cos grande e beni sim armegliato con treancore rossissime, non a conoscemmo niente ; esto sentimmo i mormori grande elle onde, che concio strepito de i tuon , eu folgora de' baleni de cisio, tu rosio ne inbitava a dormire, che. ne esse falsi io. Sed Hene cujus vis aquae murmur somnum conciliat. Hora litis Epod. a. p. s. Labuntur altis interim ripis aquae: Lueruntur in silvis aves: Fontesque hi his obstrepunt manantibus Somnos quod invitet leves. Credis medici. Naturam illi hac in parte aemulantur, ubi faciendus est somnus citra opem remediorum Cornelius Celsus L. 3. C. I 8 de insania Omnibus vero sic a pectis somnus cir disscitis, C praecipue necessarius est. sub hoc enim plerique sanescunt. --, Consert etiam aliquid ad somnum silanus juxta cadens. Usus hac arte Antonius Musa , in Maecenatis insomnia illa triennali Seneca lib. de Provident. . . sed iniquior, ut solet, in virum magnum Feliciorem ergo tu Maecenatem putas , cui amoribus anxio

morosae u ris quotidiana repudia deflenti βmnus per symphoniarum cantum , ex longinquo lene resonantium , quaerituri Mero se licet sopiat s aquarum fragoribus avocet, mille voluptatibus mentem anxiam saltat tam vigila-

48쪽

L 1 A. I I. 19Hoc mihi contingat sit dives jure furorem Qui maris is tristes ferre potest Hyadas. s suem labor assiduus vicino terreat hoste: Martia cui somnos classica pulsa fugent.

Jam modo non possum contentu S vivere parvo,

Nec semper longae deditus esse viae:

bi in pluma, quam ille M. Regulus in cruce. Exciderat monere , Petrum quoque Victorium imbre hic juυante legere, quo loco Sophoclis verba restituit apud Ciceronem. certe imbre disertim habent Angeli Colotii excerpta,&duo Vaticani, apud Nic. Heinsium. Sed supra omnes membranas iapyros movet me rotii nostri auctoritas , ita haec Albiana exprimentis in Hiemis Commodis taeuam juvat insomnem ventos audire gementes, Tutaque in angusto membra lavare toros Et dominam fovi e sinu, si nocte siprema Frigidis hiberna moverit Auster aqua sqq. TRISTE FERRE POTEs Pruv1As Illas pluυia cur deseram , ,γadas malim, fecit perspicacia summi viri Nicolai Heliasii. quem tu videre debes capite Adversariorum

primo. E LABOR AssIDUUs huc revoca.

vi hos duos versiculos qui parum apte in ipso hujus Elegiae initio legebantur hortante caligero, dc sensu ita postulante.

46. MARTIA CUI SOMNO CLASSICA PULSA

FUGENT nota pulsea hic poni pro eo quod est inflata nam classicum canebatur vel tuba Vel cornu Isidorus L. 18. C. 4. Clasca sunt cornua , quae convocandi caussa erant facita era calando classica dicebantur. Seneca Oedip. 733. Sonuit reflexo classicum cornu, Lituusque adunco stridulos cantus misit aere. sed classeum a classe derivat Asconius Pedianus in Ciceronis Divination. C. I . pro tuba capit. Virgilius L. 7. Aen. p. 637. Classica jamque sonant. Servius Maurus Bene posuit amphibologiam nam classicum dicimus G tubam ipsam, sonum Classicum autem est flexilis tuba Praeclara sunt quae de classico docet Lipsius L. . de Militia Romana diat. Io. Quomodo cani soleret sub pugnae tempus , Videre potes apud Dionem Cassium

L. 7, in descriptione praelii Philippensis, quo concidit quod reliquum erat libertatis

Romanae nostrum vero equItem non arbitror loqui de signo pugnae capessendae, sed de cantu buccinae, ad quem singulae vigiliae nocturnae ordinabantur. Hoc ni sit, cur de fugato somno quiritetur Silius L. 7. Punic.

Haec secum , mediam somni quum buccina

noctem

Divideret, jamque excubias sortitus iniquaόTertius abrupta vigil iret ad arma quiete. Propertius L. q. Eleg. 4. Et jam quarta canit venturam buccina lucem s saque in Oceanum sidera lasa cadunt. Experiar somnum. Horatius Epod. 2. Neque excitatur classico miles truci

Nec horret iratum mare.

noli turbari , quod classicum hic , sive tubam audis expediet te Flavius egetius L. 3. C. . Quia inpossibile idebatur in speculis per totam noctem tigilantes singulos permanere, ideo in quatuor partes ad clepsydram sunt disi-sae vigiliae, ut non amplius quam tribus horis nocturnis necesse sit igilare A tubicine omnes vigiliae committuntur , finitis horis a cornicine revocantur. In antiquis Horati scholiis, quae ac Cruquius edidit, EXCITATUR, ad pugnam, legitur id quod secutus est Andreas Dacerius sed ego Silio consulari haerere malo neque enim pugnabatur quot diebusa sed quot noctibus vigilabatur.

lexit Bernardinus Cyllenius ideo, ridicule exposuit quem dum carpit Lucius Ioannes Scoppa, ipse nihilo saniora adfert L. I. Collectan. C. I. etiam Carolo Sigonio qua

haesita et Emend. C. 9. nec feliciter processit Caspari Barthio , novum nescio quem sensum quaerenti, L. . Adv. C. II primus Joannes Brodaeus vidit deesse alteram negationem, ut sit, non possum vivere non contentus, L. . Misceli C. 4. quomodo dc Simeo Bosius accepit Animadvers. in Cicer. 1 L.

49쪽

L. I . ad Attic. Epist. s. recte sane. sc lo cutos esse optimos quosque scriptores prola tis exemplis praeclare docuerunt P. Manuvius Comment. In L. I. Cicer ad semit Epist. 9 δ M. Antonius Muretus L. Io Var. Leci. C. 7. nec improbabat caliger sed tamen excerptorum litorum scripturam , uippe ego jam possum, ut certiorem , praeferebat. At illa excerpta tanti esse non debent, ut pro pterea clevetur fides omnium aliorum odi cum scriptorum , quotquot in hunc diem innotuerunt. pro ratione nobis esse debet recte loquentium consuetudo , quamvis ejus consuetudinis certa ratio reddi non queat. Vocula parvo ponitur substantive, ut loquuntur magistri, pro re non lautissima. Cicero L. 2 ad Attic Epist. 9. Equidem jam nihil egeo vectigalibin e parvo contentus esse possum.

Lucretius L. f. q. II 2I. Quod si quis vera vitam ratione gubernet: Dibilia grandes homini sunt, vivere parce Aequo animo neque enim si umquam paenuria parvi. Horatius L. 2. Od. I 6 p. 3. Vibiiu parvo bene, cui patern mutendet in mensa tenui salinam, Nec leves somnos timor, aut Cupido Sordidus aufert. divinus Maro L. 2. Geor.

allic saltus ac lustra ferarum, Et patiens operum, exiguoque assueta juventus, Sacra Deum, sanctique patres extrema per illos Iustilia excedens terris estigia fecit. Claudianus L. I in Rufin. . EOO. Semper inops, quicumque cupit contenim honesto Fabricius parvo spernebat munera regum: dabatque gravi consul Serranus aratro: Et casa pugnaces Curios angusta tegebat. Haec mihi pauperta opulentior haec mihi terita Culminibus majora tuis. vides lineas a magno magistro ductas L. 6. Aen. sub finem: Quis te, magne Cati, tacitum, aut te, Cosse, relinquat Duis Gracchi genus, aut geminos duo fulmina

belli

Scipiadas cladem Librae, parvoque potentem Fabricium vel te sulco, Serrane, serentem

Fortes hi sapientes viri , neque ortunae Ictibus temere expositi recte Horatius L. a.

uterne

Ad casus dubios fide sibi certius ' hic, qui

pluribus ad uerit mentem, corpusque superbum An, qui contentus parvo, metuensque futuri In pace, ut sapiens, aptarit idonea bellis, 'Iuvit morari in tenui negoti in . ta. men ipso meditatio est non tenuis sapientiae. so. AD ,1 vos PRAETEREUNTIS QUAE Venuste pingit vitae rusticae tranquillam securitatem , quam hominibus secundum naturam viventibus praestat animi innocentia.

Neque enim facile inpurus quivis solitudinis committat, sub arborum umbra somnulum capturus in molli gramine. Haeret intus sempiterna scelerum comes mala conmscientia. Non Siculae dapes Dulcem elaborabunt saporem:

Non avium, citharaeque canIus Somnum reducent. Somnus agrestum Lenis virorum non humiles domos

Fasidit, umbrosamque ripam Non ephdiris agitata Tempe.tit praeclare Horatius noster, ille optimus, ille certissimus vitae magister, L. a. d. 1 Hanc sibi nunc vivendi rationem sequendam Tibullus proponit, aequissimo animo relin.

quens beatae fumum , er opes , repitumque Romae qua quidem vita nihil convenientius sapientiae studiosis Musarum sacerdotibus , bonaeque mentis candidatis Testes sunt, quotquot olim exstiterunt bene de rebus humanis meriti mortales Testis omnium mortalium , post sacros scriptores , sapien. tissimus Virgilius, L. 2. Geor. p. q8s. Rura mihi, rigui placeant in vallibus amnes; Flumina amem silvasque inglorius o , ubi campi, Spercheosque, virginibus bacchata Lacaenis Taraetatis , qui me gelidis in vallibus Haemi Sistat, sta ingenti ramorum protegat umbras urbanissimus Flaccus, ecce, quam libenter rusticatur, in agello modico omnium deliciarum oblitus, L. I. Epist. q. p. 32. Quem tenues decuere togae, nitidique capilli rguem scis inmunem innarae placuisse rapaci: Quom bibulum liquid media de luce Falerni: Coena brevis juvat prope riυum somnus in herba quam

50쪽

Te bellare decet terra, Messala, marique, Ut domus hostiles praeferat eXu Via S.

aliorum negotiis perire, L. 2. Sat. 6. p. Perditur haec inter mi ero lux, non sine votis. rus , quando ego te adspiciami quandoque licebit Nunc veterum libris , nunc somno , e inertibus horis Ducere sollicitae jucunda obliυia vitae po quando faba Pγthagorae cognata simulque ossa satis pingui ponentur oluscula lardo Ipse C. Maecenas, Horatio suo hac in parte minus beatus, hortis suis intra muros delectabatur, inque eorum umbraculis magnae urbis curam deponebat. Poeta Vetus , quem ego ut Pedonem fulisse Albinovanum credam, nondum adduci possum , quamquam eum plus semel hoc nomine citaverim , secutus vulgi opinionem cis igitur vetus poeta, in epicedio accenatis, sic tetigit: Majus erat potuisse tamen, nec velle triumphos.

Maior res, magnis abstinuisse, fuit. Maluit umbrosam quercum . mphasque ca

nentes,

Paucaque pomos iugera certa soli. Pieridas, Phoebumque colens in mollibus hortis,

Sederat argutas garrulus inter aves. quem locum poeta non tam vetus cultIorem, ni fallor, atque inlustriorem reddidit. is est Franciscus Marius Molsi , in illa sua

cygnea cantione: Et dulci reserat Musarum ut captus amore Sustinui patriae linquere tecta puer.

Mollibus usque olim itam dum degimu hortis, Regales potui deseruisse domos. Utque sub umbrosae quercus , plataniquo vi

rentis

Maluerim densa deliruisse coma, Quam γria pictum chlamγde , auroque in

tertextum

Captatu mulgi plausibus urbe ehi.

s I. O QUANTUM EST AURI PEREAT , Ο -

ΤIUSQUE MARAGDIJ Concinnior erat ordo

in libro Ach. Statii, O quantum est auri potius pereatque maragdi. atque ita divinaverat Ioannes Livine jus homo non jacente aure subest ratio Tibullo nostro familiaris amat enim sere voculam

enclIticam que cum verbis ungere , atque collocare. Sed quod Achilles pereant reponendum censet, mihi quidem non probatur, propter enallagen numeri. Ceterum emaragdiscribendum cst quo modo scripsit castius Latium, .nunc quoque legitur in veteribus monumentis. Vide, si operae est , quae notavimus ad Properi L. 2. Eleg. 3. p. I. Ingens erat hujus gemmae precium Lucretius L. q. p. II 22. Stilicet 2 grandes miridi cum luce Gmaragdi Auro includuntur, teriturque Thalasma vesicetiam in coelo suus illis constabat honos, si quid credimus poetis. Ovidius L. 2. Metam. p. 24

Protinus ad patrios sua fert vestigia vultus Consistique procul neque enim propiora serebat

Lumina Purpurea elatus veste sedebatis solio Phoebus claris lucente zmaragdis. non poenitebit Plinium consuluisse L. 37. C. s.

v s Mos Romanus, quem ex ultima antiquitate deducit Maro L. . Aen. p. 183. Multaque praeterea sacris in psibus arma, Captivi pendent currin, curvarque secures, Et cristae capitum, e portarum ingentia clau-sra ISpiculaque clipeique ereptaque rostra carinis. Exauxit solenni illa sua grandiloquentia a. pinius, in descriptione templi Martis, L. 7. Theb. st σῖ- bellorum solis in aris Sanguis, incensis qui raptus ab urbibus ignis. Terrarum exuviae circum, fastigia templi Captae insignibant gentes, caelataque ferro Fragmina portarum, bellatricesque carinae ,

Et vacui currus, protritaque curribus ora. Paene etiam gemitus.

Humanius profatur Umber meus L. 3. Eleg. 7. p. 23. aeuum tibi Romano domina in honore secures, Et liceat medio ponere jura foro: Vel tibi Medorum pugnaces ire per hostes Atque onerare tuam fixa per arma domum.

Recte dixit onerare, quod ex Virgilii verbis

SEARCH

MENU NAVIGATION