Caroli Paschalij Regis in Sacro Consistorio consiliarij Legatio Rhætica

발행: 1620년

분량: 496페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

cilium,quod quotannis semel cogitur, cui nomen Pons dago, Tauosj nabi-

tum.Eiscita rogatus Venissem, petitum a me est,ut,quas pensiones Vocat, sunt annua regis erga multos priuatos beneficia) exin in commune, hoc est, communitatibus dentur. Antea communitates, uti dictum est, edixerant, Ne quis in posterum eas pensiones caperet, indicta ei, qui secus face ret,poena capitis, amissione bonorum, perpetuae infamiae nota. Excita ad tam, noua peteda plebs ab Hispanicis haud magna mole fuerat.Certe qui hoc vel, lent,ea fuit multitudo egena, liuida, turbarum, & seditionis cupiens. Capitibus tam vilibus quod vix ullae pensioneS dantur, eas a nemine capi aequum

censent. At Hispani, qui huius post lati ultimi autores essent, id summa Ope curabant, ut, Gallicis beneficiis submotis, sensim, & sebdole in eo

rum locum Hispanicet ampullς substi-

252쪽

MDCVII L E G A. ΤΙ Ο tuerentur. Respondi, me de ea re scripturum regi. Eadem eos qui prudemti ores haberentur summonui frustra esse eos, qui speciem regiae benignita tis mutatum iri sperent. Quid Num rex, quae nunc est sua munificencia, hanc patiatur fieri debitum 3 Scilicet hoc esset, si ea pecunia in commune distribueretur. Siquidem imperita multitudo regiis donis indit nomen mercedis, dc quidem debit , nec inter

moriturae.

Tunc intelligi coepit, quam insigni

beneficio eae comunitates quae e Stro-friclito malos iudices submouendos susceperant,sibi uniuersam Rempub. deuincire potuerint,si, omni illa coltu vie egesta, bonos & iustos in impro borum locum substituissent. Sed, re inchoata,non peracta, in eo tribunali remanserunt non iudices,sed maiorem partem feri praedones, quos domesti ca egestas, & proxima pecuniae spes Mcupido ultionis ad omnem immanita

253쪽

RHAETICA 114 tem exstimulabat. Isti ergo omnibus modis tentarunt exequi sententias eas, quibus magna vis seectionum,quas ipsi conuertissent in fiscum, continebatur; ne omnibus pariter hic bolus e fauci-- bus eriperetur. Curienses quoque creditores impensas in cauponis diuersoriis factas flagitabat at. Sed gumeri illi

Strofricliti satellites ubiqὸ repererunt, qui istis exequutionibus acerrime re sterent. Et vero sirsutae communitates debitores aduerrus festinatastiorum exactiones protegendos susceperant. Dicebatur, nullas amplius esse partes Strofiichti; cuius iudicia sint cassa .Pars iudicum, ubi haec viderunt, huic tanto consensui cessit; & sponte eiurauit, ac domum quisque regressias est. Altera pars Curi remansit una cum iis quia nonnullis communitatibus domus

Dei, tertiique foederis nuperrime in Stro ichium adlecti essent. At Grilai

foederis communitates consensu omnes iudices mutari voluerunt, prorsus

254쪽

MDCVII LEGA ΤΙ Ο

eum modum, quem Helvetij celata suissent. Ex omnibus iudicibus veteres ij qui Curiae remanserant, habiti sunt homines aere diruti, dc in Omnem aut ditatem proni, quibus tota in rapinis,& in iniustitia spes esset , denique His panica mancipia. Nouatum ergo tunC quidem Strorrichium dicebatur, sed meliori mutatum nemo sensit. In eo, scilicet, hominum improborum Iantum remanserat, ut rectis collegarum iudiciis illa lues intercedere potuerit. Sane cum isti nulla publica vi amplius Cobiberentur, viris probis, & mode stis,ipsique adeo Reipub. illudere non. dubitarunt. Sic vivitur ubi nemo sit pra caeterorum aequalitatem sic emi net, ut valido aliquo,& summo impe nio malas seditiosorum libidines coe cere , & cunctos in officio continere Possit. Enimuero illa aequalitate nihil esse inaequalius, atrocia experimenta quae illic usque recurrunt,quotidie do

cent. Haec fuit iis Rhaetis, qui in Hel

255쪽

R H AE Τ I C A. I2suetiam Concesserant , recens occasio

geminandi suos questus apud obuium

quemque. Vulgabant quanta esset illorum iudicum atrocitas, & superbia, qui nulla publica autoritae adduci potuissent, ut eiurarent, & meliori bus cederent. Atque adeo quae Stro-fricliti culpa, & improbitas esset, hanc iniuriose uniueris genti assignabant. Addebant, se esse commui itatibus imuisses, propemodum ut discipulis in gister paulo seuerior esse consueuit. Idcirco inde se nihil aequi sperare, sed omnia immania S Qua

Certe qui primo nihil aliud, nisi diu

luendor'm criminum facultatem postulassent, tunc, ut coepi dicere, apud quosdam Helvetiorum primoreS tam tum potuerunt, ut illos isti omni ope protegendos susciperent, &quamlibet

xeis petermi obliuionem anteactoru, hoc est, impunitatem eorum omnium

quae deliquis sient. Verum cum id communitatibus nunquam persuaderi po-

256쪽

MDCVII LEG ΑΤΙΟ

tuisset in eo constanter perseueratum est, iuri ut esset locus. Mirum tunc ac cidit, istos in Helvetia tantum tumultum mouere potuisse,cum eorum nulli, si Episcopum excipias, nihil adesnset , quod cuipiam subdere spiritus

posset, non gentis,non auitae opeS,non ullus perpetuus magistratus, aut aliqua autoritas& potentia perenni S,non

vlla merita. Mibus denique si bre .uem , & incertum , ac tapius infau stum & emendicatum alicuius pagan multitudinis fauorem dempseris, non alio loco sunt, quam de grege Unus.

Nisi si quis dicat, his in Helvetia fauis se illos, qui similium delictorum sibi

cosch essent. Nam similes eaedem spes iidemque metus facillime conciliant. Caeteru Helveticis decretis exequendis duae legiones properanter script ς sunt, una a pagis catholicis, alteia a protestantibus. Utramque Heluciij vique ad Rhaetiae conlimitia promouere de-

257쪽

creuerant, easque ibi subsistere iussuri erant, donec per Vtriusque gentis internuntios aliquid inter Vtramq, ge tem transactum esset. Id quod eo per tinebat,ut, si Rhaeti decretist Heluetio rum non obtemperarent, si illos prumores non restituerent, si patriae tu ,

batoribus sua delicta impune esse nollent, si non rerum gubernacula iisdem redderent, si non,Strofriclito abrogato , aliud, alieno arbitram in eius lota cum substituerent, in quo non solum Maartis, sed Helvetiis sedendi ius esset, si non, inquam, has conditiones subirent,Rhaeti Helvetiis ut essent loco hostium. Porro quoties illi primores , pud Helvetios mala patriae suae loque

bantur, Vera memorabant, sed mala mente, & animo malo. Ipsis quoque Helvetiis, etsi eadem omnes decreuerant, longe dispar animus fuit. Nonnullos vicinae, & foederatς gentis cura stimulabat.

Alij Hispano operam dabant. Et

258쪽

MDCVII LEGA ΤΙ Ο suam mobilitatem ab aliena firmitate veluti digito demonstrari,id vero sibi, ut probrum , Obiici, aegerrime fere bant. Quod ut obliterari posset , id,

scilicet, aggbant,ut Rhaetos eodem inducerent , eosque potentissimo vicino versandos traderent. Nec aliud illi a ticuli loquuntur , quos proXime me moraui. Nullus istorum concoquere

poterat id quod in Rhaetia apud qua plurimos fixum esset, Eos, qui in liberam Rempub. Hispanicam autoritatem inducunt,esse hostes patriae, & in eos, ut in atrocissimi criminis reos seuerissime vindicandum. Non de nihilo creditum est, hanc Omnem tragoediam eb pertinuisse, ut Rhaetic Reipub.forma prorsus muta retur , & pro populari statu Rhaetia tu gum paucorum acciperet, quorum

primi futuri essent illi primores, quoS

metus poenae Ἐompulerat in Helu tiam. Prudentiores adnotabant, id

exempli in ipsa Helvetia iamdiu ob-

259쪽

tinuisse, & ibi rerum si non arbitrium, at tractationem a multitudine sensim transatam fuisse ad paucos. Exin ext ris Helveticae libertatis, & integrita tis insidiatoribus aditus ad tales fuisse promptos, & faciles. Ergo quς olim fides, & constantia in ea gente ita muniret, ut essent impenetrabilia, hodie aurum transmarinu perrupisse. Quam existimationem, quae hodie inualuit, nec refellere, nec confirmare in animo est. Tantum liberis populis autor fiam, ut fructum libertatis non constituant in libidine ,-intemperantia, ac ne in ulla quidem opulentia, sed in ea Reip. administratione,quae fidem faciat prudentiae paucorum , & concordiae potenti que Universorum. Ibi unusquis que cura & prouidentia regem agat , & animi moderatione semper sit unus

e multis.

Tunc quidem in Helvetia& visa perta parabatur, atque eadem solennis quaedam legatio in Rhitiam destina-

260쪽

MDCVII LEGA ΤΙ Ο batur , quae futura esset Ragazzij ad diem vicesimum primum Octobris.

Verum ut a multitudine intempera ter libera vix quicquam tempori, &obedienter fit, Communitates suos nuntios Curiam tardius miserutiquam

vi Helvetiorum literae legi possent, quibus eam legationem ibi ad eam diem adfore nuntiabatur. Idcirco ipsi quoque Helvetici legati dare se in via

neglexerunt. DicereS, Vtrinque in curia, & mutuo contemptu certatum.

Paulo post, cum nuntij communitatumCuriam ad idipsum conuenissent;& id quoque serum esset, quod Vnum sibi restare videbatur, literas dederunt ad Helvetios in hanc sententiam, Si

huc velint legationem mittere, amice eam,& benevole exceptum iri.Eadem

pasis , ob sulceptos pro Ria tica Repub. labores gratiae superioribus simiales aetς. , Et hac quidem gratiarum actione omnis hec de Rhqricis rebus tractatio quodammodo terminari vi

SEARCH

MENU NAVIGATION