Caroli Paschalij Regis in Sacro Consistorio consiliarij Legatio Rhætica

발행: 1620년

분량: 496페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

posthaec Rhaetos otio & quieti reddiditὶ Qtiis genti tot miseriis circumuallatae manus auxiliares utiliter porrexitὶ Ecquis est ille alter, cui tantuni beneficium debitum sit, nisi unus tantus, tamque beneficus foederatusi Cum imterim Venetae Reipub. ministri manibus compressis, harum atrocitatum otiosi spectatores essent, nec ab eis ex

tra illam stipendij prςsidiarij partem,

teruncius unquam in hisce motibus e primi potueritὸ At nunc in ea re, quae nihil ad regem , ad Venetos potissimum pertineat, Venetam liberalitatem immensum efferri , idque enixe agi, Ut rex adigatur ad parendum, si diis placet, Veneto decreto. Id quod si non fecerit, tunc tantum regem Veneta factio diffamare, & in summam apud communes foederatos inuidiam Vocare audeat. Plurium, praeter has, haec quoque u ox fuit, in his hominum tertij foederis, Se nihil a Venetis & OL serentibus accipere , nec eis vlla re

282쪽

MDCVII LEGA ΤΙO ' obligari velle. . denim Respub. e

tot malis emerserit, id totum esse beta neficium unius regis. Iam enim seda- 'tioribus animis ante acta reputari, de beneficia regis componi cum iis, ρος aliunde accepta essent, coeperant. Tunc Veneta factio tentauit , an

paucula pecunia, nimirum si singulis foederibus darentur mille coronati , a communitatibus emi possent codiciliali, siue declarationes iis similes, quasecro a singulis abstulissem. Sed intellecto, quam id nequicquam, & ridi

' cule agitaretur, hanc tam nugatoriam,& absurdam petitionem premere satius duxerunt, quam turpem eiuS rei repulsam pati, quς nobis nulla pecunia comparata esset , sed ossiciorum crebritate,& emerendis beneficiorum magnitudine,& frequentia foederatorum studiis. Eodem tempore episcopus, qui negassit, de se, qui sit princeps impexij,

notionem ad tria fatalera pcrcinere, CO-

283쪽

rum se iudicium subiturum professus est. Igitur decretum si, Ut quaestores,& cognitores legantur, qui illud iudicium perficiant. Atque ut se is legiti me tueri possit , ei copia fiat redeundi in patriam fide publica. Sed foedus do mus Dei,quoties de episcopo , & epis

copatu agitur, eam esse suam singularem notionem audacter adseuerabat. Alia duo foedera uniuersia Reipub. eam esse conflanter affirmabant. Haec sententia, non obstinatius pertendente Domo Dei, praeualuit. Verum epis copus nulli talium iudicio se commiLcere ausus, & paulo post: aliam viam ingressus quinque pagos sibi aduoca- , 'uit. Nec vero sibi ius dici, sed aliquam de se, suisque rebus tractationem instumi cupiebat. Et vero inde ad paucos dies in Rhaetiam venerunt duo Helu tici legati Vriensis, & Lucernesis,Vtedique summus domi magistrarus. Hi Altestinum ad me diuerterunt , &quinque pagorum literas, quas Vocant

284쪽

MDCVII LEGATIO fidei, siue credentiae mihi inscriptas, & alteras regij legati, eius qui esset in

Helvetia, mihi reddiderunt. Has ubi legissem, dixerunt, pagos commiserescere eius calamitatis , quq episcopum oppressisset. Ipsos non nescien

res quantum apud communitates autoritate valeam, petere a me, Vt,quan

tacuque ope possem, ei adiutor essem. Se de hac eadem re egisse cum legato

regis, qui agit in Helvetia . Eum ipsis

este pollicitum,se de eo scripturum regi, cuius nunc super hoc negotio mandata expectentur. Id me etiam, atque etiam obsecrant, perficiam ut iudicio supersedeatur, donec regiς maiestatis

literae adsint. Certe nihil ab episcopo contra Gallicum foedus fuisse commicsum. Prorsus indignam rem esse, eum, qui sit sacris addictus, ea potissimum dignitate hominem, cuiusquam mortalis, nisi unius pontificis iudicio ob noxium esse. Si ipsis pro illo rogantibus mos gestus fuerit, se vero ei rei

285쪽

gratia ei plurimum debituros, cuius in hoc & studium, & beneuolentiam

perspexerint. Hac quidem ratione ea mala posse euitari, quς consecutura sunt exemplum tam pestilens; si est ut episcopus capitaliter lacessatur. Reupondi, uniuersum nomen Christianum nuper euidentibus argumentis cognitum habuisse, quanta cura in id rex incubuerit, ut pax Italiae inconcustsa maneat, tum Vt Rhaetica haec gens, concordi , & quieti reddatur. Omnes regios ministros, ubicunque terrarum sint, eodem spectare, & quantum in unoquoque est, hanc rationem sequi iussos. Huic regio, tamque pio desiderio, ut, qua re maxime possem, Obtemperarem, in eo vero me semper laborasse. Et in Rhetiis quidem magnam esse factam commutationem rerum , & pro iis aerumnis, quibus hanc gentem antehac depressam ipsi-met viderint, nunc ubique aspicere

omnia quieta. Ad hanc tranquilli-

286쪽

MDCVII , LEGA ΤΙ Ο litatem ut perueniri posset me, tuitu regis, neque curae, neque labori parsisse. Siquid huius generis peragen dum restet, ne dubitari quidem pos . se, quin mens regi eadem sit. Expetactandum, inquam, ab regia bonitate est , ut eius incendij scintillas, si quae

adhuc sint, consopiat, & proterat. Verum cum nunc quidem magna res, dc singulatis agatur , quae est reduci ioepiscopi , nihil a me sine singulari mandato suscipi posse. Ipsos sibi, pro

sua prudentia, subiicere posse, quot, quantaeque difficultates hoc negotium circumsistant. Reni enim esse cum ea gente, quae nuper e magnis fluctibus

enatarit , cuius Voluntates nondum

coalescant, uniuersi potius scinda tur in multa , eaque diuersissimastu dia. Idcirco manifestum esse, in tali negotio cum ope, & autoritate rationis aduocandum, & eespectandum esse auxilium temporis. Rem qui

dem animose suscipi posse. Sed tutius

287쪽

videri,nihil sibi in tanta animorum di uersitate spondere.Equidem inquam, ubi accepero iussa regis,nulli nec Occusoni , nec ulli earum rerum deero, quas ad meam fidem pertinere arbitrabor.Hoc responso contenti Curiam ire perrexerunt.

Non mihi tantum, sed nonnullis aliis bonis, & prudentibus viri S tunC quidem id quod dicturus sum remirum accidit. Cum ipse non solum e sem in Rhaetia, verum Altestini habu

tarem, qui locus non plus horae itinere Curia distat, nunquam tamen secret rium Venetum mecum de iis egisse, quae fastu diis coniunctis acta fuissent, rectius dc felicius administrari pote rant. Enimuero regiae maiestatis ema Venetam Rempub. animi propenuo, & similis eius serenissimae Reipub. e ga reges Christianissimos obseruantia ab utroque nostrum flagitabat, ut in iis rebus, quae a Rhaeticae Reipub. fic deratis concorditer agi possent, nos

288쪽

quidem unanimes versaremur. Equi dem pro mea virili id dederam operam , Ut omni, qua possem, beneuolentiae significatione eum secretarium ad eamdem animi inductionem inui

tarem. Sed me nihil egisse, re semper intellexi. Vsque eὁ is videbatur congressum, & consuetudinem meam de industria vitare. Ac tunc quidem cum Venetias reuersurus esset, nec ipse quam quantum dixi, longius abessem, mihi per epistolium valedixit. Verum. morbo implicitus Curiae tunc quidem

remanere coactus est, usque dum comvaluisset. Tunc vero priusquam se in viam daret, ad me venit, non quia mutatus,

sed, credo,postquam quidpiam de ipsius ratione tam perueria a me com munibus amicis indicatum inaudisset. At ego eam occasionem nactus, amice, & mitibus verbis apud hominem de eo questussum,quod nulla nobis ublius Vnquam negotij communio fuiL

289쪽

set. Ipsum satis scire, non ter me,quin minus aliter fieret, stetisse, qui ex iisquς ad me e diuersis locis perferrentur, ea ipsi mittere consuessem quae non nesciri ad Rempub. Venetam ma-Snopere pertineret. Se non esse ne

ictum meipsi aliquando id consilij dedisse, quod ego mihi amplectendum

putassem , cum, Curia relicta,Tusum habitatum tui. Tunc enim autor ei fueram, ut se ipse eὁ pariter conferret,& quidem propter eas causas, quae &graues, & ipsi cognitae cum essent, se id quod amice suaderem,facturum dixerat. Si fecisset, non se iniuriae oppo tunum reddidisset , non ius gentium in sua persona pollui ; non se indignis modis contra decus, ac dignitatem Reipub. Venetae haberi vidisset. Sed bono consilio prettulit irritam spem 'conciliandi sibi & suis plebem Curiem sem, quam tunc a nobis, ut dixi, improbis quorumdam improborum a tibus abalienatam videreto Verum scilla ingenia tunc quidem nondum

290쪽

MDCVII LEGATIO pernosse, haud multo post intellexit.

Non retices de iis rumoribus, qui ad uersus regias rationes a Veneta factio ne maligne spargerentur. Id potivimum ei exprobraui,quod cum nuper rime pittagum Curiae haberetur, ipse-imet eum consessum palam hortatus esset, ut legatos ad regem destinarent,

per quos ab ipso peterent parteri sti pendij eius cohortis quae contra ipsius lententiam in Vestellina praesidium

agitatura esset.Nec tamen erat nesciuS

V enetum legatum, qui in aula regis degit, dixisse consilium regis de toto

praeudio dimittendo , nulla cohorte cepta, Veneto senatui magnopere probatum fuisse. Cur ergo, inquam, hic aliud abs te, tuisque dicitur An vobis desunt aliae occasiones alliciendi studia communitatum , nisi earum odia in regem concitetis 3 Annon palam est, id vos agere, ut omnis huiuSmissionis inuidia in regem , eiusque ministros incumbat 3 Hic victo silentio prorupit, dixitque, legatum regi

SEARCH

MENU NAVIGATION