Delectus opusculorum ad scientiam naturalem spectantium. Volumen primum

발행: 1790년

분량: 589페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

DE INSECTORUM NATALlBUS. m

perficitur, et diuersa sunt n*mina, et formae diversae, et euentus admodum dissimiles. Papilio nibus eX chrysalide, quae ab auri colore aurelia, translatione significatus a specie ad genus facta, dicitur, nasci datum est. Insignis habetur huius medii insectorum status diuersitas: aliae erucae telam sericeam texunt, intra quam delitescit chrysalis, prout bombVCi, erucae picearum et paucioribus aliis solenne est; aliae, quae sub terra hybernant, ex glebulis terrae glomerem compingunt; aliae Fig, X. ex lanae, vestium foliorumque ramentis, quod lineis domesticis aut sylvestribus in more est, mobilem, quam cochlearum more Circumferre possint, domunculam sibi exstruunt; ex cochleis testudinibusque minutis tinea aquatica stationem fabrefacit, intra quam altera ista natiuitas ex chrysalide celebrari possiit. Reliquae chrysalides nudae, nulloque inuolucro obductae iacent aut pendent, Fig. u. siquidem eruca mutationem sua1n subitura sericeo filo stationem isthanc perbelle obfirmare didicit. Videas praeterea chrysalides glabras, asperas, personatas, tales scilicet, quae papilionis formam iam Fig. s.

aliqua ratione commonstrant. Quaecunque autem fuerit ex omnibus aureliis, cum caeteroquin foetus sui, quem continet, ratione , oui similitudinem prae se ierat, animalis tamen haud leuem

similitudinem simul tenet, siquidem et annulis suis

Commouetur, et branchiis respirat. Sicut enim eruca vel vermis iuXta unumquemque annulum spiraculo gaudet ad utrumque latus uno, ita Chry- Fig. salis, quae nihil aliud est, quam ultima cutis eru- r. sicae contracta, similiter, sua sed pauciora numero spiracula possidet, quae sensim, quo propior partui accedit foetura, obliterantur. Respirare chrysalides, vel certe aeris communione perirui, esse

122쪽

HEBENS TREI T.

Fig.

. l. m.

Rus docet, siquidem oleo inunctae omnes suffocantur, in aquam proiectae omnes aereas bullulas ex stigmatibus nominatis proiiciunt, prout eAperi menta instituit REAvMunius, cuius obseruationes historiae insectorum inseruientes Tom. I. Il. Iil. IV. U. et quod hoc argumentum concernit Tom. I. Obs. X. admirandarum rerum expositionibus abundant. Tanta est naturae in secunda hac insectorum nativitate adiuuanda, et membrorum papilionis per- formatione, industria, quali vix grandiorum, ne dicam perfectiorum animalium Originibus prospexit. Similiter comparatum est cum nymphis, qULbus, eX Verme pedato scarabaeus, ex verme apode

musca effecta est. Ad similitudinem potissmum chrysalidum quam proxime accedunt muscarum bipennium inuolucra, in quibus musca non aliteri ac in chrysalide papilio, delineata, hinc perfecta, pedibus, alis ac proboscide inclinatis, et pro Opportunitate loci compositis continetur, tandemque crepantibus ab intrinseca insecti commotione annulis nascitur. A consueta autem forma recedunt nymphae muscarum quadripennium et insectorum vaginipennium, Vtpote quae ex inuolucro nascuntur personato, et modo de reptilis inlatii forma aliquid, modo de volatici insecti specie ali quid tenente: Muscae omne S, quae ore forcipem,ano aculeum gerunt, apeS, Vespae, Crabrones, fuci, ichneumones ita nascuntur, ut vermiculus EX ouulo genitus, non ambillat0riuS, prout erucis et vermibus in more est, sit vagusque, sed tu fla- tione sua quietus, indurata cute, mutetur in nym

ia. i.

pham, in qua futuri insecti membra omnia extus conspiciuntur. Exemplum sit in apibus: Postquam regina et mater, quod mireris, una, intra alueo. lus apiarii ouula ultra mille peperit, nascuntus Vermi l

123쪽

DE INSECTORUM NATALIBUS. I 13

vermiculi, et materia Vicina, quam nutrices apes ingesserunt, nutriuntur, hinc quiescunt, apis faciem tenente nympha, tandemque proiectis exuuiis V/g a 3

emergunt. Similiter comparatum est cum Crabro- Fig. e. d. ne, vespa, iue O. Paulo aliter Utuntur, quos ve- . h. i.

spas solitarias etiam nominamus, ichneumones, hi pro vario instinctu ouula modo in cortice arborum, modo in foliorum parenchymate, modo in fructibus, fructuum nucleis, aculeo ouiparo, defigunt, unde tumores nascuntur gallarum titulo insigniti, in quibus vermiculus immutatus muscarum quadripennium natiuitati occasionem subministrat. Alii telineumones ouula viui S insectis, eruca, Chrysalide, papilione, ulceribus etiam animantium grandiorum defigunt, ut habeat vermiculus , quo enutriri possi, donec mutationem subeat, nympha, alitem ferocissimae indolis, et arachneis ipsis extimescendam gignente. EX grandioribus scarabaeis plurimi nympha nascuntur, scarabaei ipsius formam tenente, prout Lucanus et Nascornis habent, Fig- ο .ast minima gens scarabaeorum, quales sunt curem re '' 'liones, cocci uellae, lent 0rmeS scarabaer cadat erum ita nascitur, ut nympha vermis formam retineat, gg

quare istum statum medium S AMMERDAMMIVS - ..

opus leges mutationum stabiliuerunt, Nympha Oermiculum appellauit. Illud autem admirabile estotiere stupendum naturae opus, quo quadripennia quaedam insecta eX verme fiant Nympha ambulans vel nympha natatilis, quod singulare ideo est, quandoquidem reliquorum inlachorum inuolucra omnia immobilia durante metamorphosi manent. Quod nymphas ambulantes attinet, illas nominamus, ex quibus fit sura prope dorsum acta, insecta quadripennia, alis omnis ae membranaceis, libellae scilicet. V 'g

124쪽

HEBENS TREIT,

n alis etiam superlaribus corneia, locustae, quae sub si inuolucro quamdiu sunt, bruchus, audiunt, hinc grylli, et gryll0talycie, blattae, cimices sylvestre;

Fig.ee. st UMHeae, ex aquaticly tipula aquatica, apis, fucus Fig. aquaticur, erumpruri. Ichneumon trilata simili

Um 00 ter m nymphae habitu ambulat. Alia insecta aquatica e X Verme pedato sunt nympha natatilis, prout amplis na culicis historia, a BARTHIO et swAMMEO AMMIO descripta id clare docet, et prout .ex hemerobii metamorphosi notum est, quod animalculum post alteram hancce suam patiuitatem vix diem vivit, subitoque, celebrato coitu, et proiectis in aquam ouillis, emoritur: Eleganter, nec prout in quam plurimis solet, oscitantius de hae genesi sommentatur PLINIVS Hist. Nat. Libr. XI. cap. 3 6. si Hypanis fluuius in Ponto circa solsti-

,,tiuin defert acinorum emgie tenues membranas, se quibus erumpit Voluere, nec ultra unum diemis vivit, unde hemerobium Vocatur. ,, Videri equidem poterat, ac si ista insecta omnia statim periet laex ouulo prodierint, hinc positis aliquoties exuuiis adoleverint, tandemque alas sub ultimis exuuiis absconditas explicuerint, ita quidem, Ut nec metamorphoseos quidpiam, nec palingenetias quidpiam iniit, prout mutari non dicuntur arachnei, millepedes, scolopeia irae, astaei, serpentes, quandoquidem exuuias quotann s ponunt: ast illud est, quod veram partium in nymphis ambulantibus inversionem contigisse docet, dum, antequam alas nacta sunt ista insecta, ad generationis negotium

prorsus inepta, nunc eXplicatis vagina alis, congrediantur, et ouulis foemellae foetum gerant ouari uni Vnicum superest non tam mutationis, quam generationis insectorum, quod a formicis et pediculo desumitur, argumentum. Haec enim insecta.

125쪽

DE INSECTORUM NATALIBUS. 115

dis limili a reliquis modo, statim nascuntur periecta, Ruinque deserunt ouuin omnibUS membris absoluta. Inuolucrum illud, in quo formica succre seit, nihil aliud est, quam ipsum Ouum matris, quod postquam editum est, simul cum foetu cre seit, simili modo, quo lenilibus pediculorum accidit, unico per totam naturam eXemplo. Quare, si natales insectorum, amplissimi sane argumenti materiam in summa capita contrahere, et breuiter eXponere velis, ita concipienda erit sententia: Quaedam insecta volatica nascuntur ex aurelia, quod de papilionibus et phalaenis dicitur; quaedam nascuntur Nympha , quod muscarum est, ex quibus latrinarum musca singulari admodum inuolucro, muris specie caudato gignitur: Alia nascuntur Nympha Fig. n.ope sonata; iusiecit u orituri Di malim habetite, quod desist k scarabaeis maioribus, deque muscis quadripenni-u. X. bus statuitur; Insecta quaedam nascuntur nympha Cerini Ormi, quod scarabaeorum est minutorum; Insecta nascuntur Nympha ambi laute arit natatili, quod ad libellas, locustas, gryllos, et huilis generis alia spediat; Insecta tandem e X ouo nascuntur nullique mutationi subiacent, quod de formica, quarum mares sunt alites, de mille peda et scolo-pendra, valet. Audiam US ARISTOTELEM Histor. Animal. Libr. V. c. I9. seqq. de ista insectorum reptilium in volatica metamorphos, deque nascen tibus ex aurelia vel nympha pennigeris insellis di serentem , ut intelligas non parum in hac philosophiae parte versatum fuisse Stagiritam. - Omniasiinsecta ait vermem iaciunt; nascuntur papiliones , X erUCiS, 'litae auctae, motu cessant, suaqueis forma immutantur, appellanturque tantisper chry- Asalides, quasi aurelias diXuris; duro intectae pu- ,, tamine sunt, ad tactum mobiles, et circa se ha

H a se beni

126쪽

Fig.

11 6 HEBENS TRE IT,

-bent meatui retiformes, telae aranearum instar. ἡ Longo post tempore, putamine rupto, evolant, inde animalia pennigera, quae papiliones vocamus. -Dum erucae sunt, cibo aluntur, atque eXCre omentum emittunt, at vero cum in aurelias sic .dictas transierint, nihil vel gustant, vel excer- unt. Haec eadem generandi ratio est cetero iam, quae e X vermibuS veniunt. Nam et apum, si et crabronUm, et Vesparum vermeS, quamdiu re- entes sunt, et aluntur tantisper, et stercus emit-oere solent, at cum formae lineamenta coeperint,

is sub qua facie num phae adpellantur, iam neque sicibum praeterea capiunt, neque ullum reddunt -alui eXcrementum, sed coerciti et contracti quie- 1cunt, nec ullo patio moueri se patiuntur, usque, dum adoleverint, quo facto euolat prole S, rupto, is quo continebatur, tolliculo. Eodem modo sca-serabaei tauri gignuntur ex vermibus, qui lignis Aaridis nascuntur. Primum enim vermes ipsi imis mobiles fiunt, mox disrupto putamine, scarabaei ἡ genus eXit. Asilus latiusculis, quibusdam bestio--lis, quae in fluuiis supernatant, enascitur. Culicessi ex tipulis generantur. Feruntur per aquam ii pu--lae, paucis post diebus superstant aquae immobi- es et durae, mox rupto putamine, emergit cu- lex. Scarabaei pitularii in fimo, quem volvunt, MCOndUntur per hyemem, parvosque Vermiculos pariunt, quibus ipsi geneTantur. Muscae eX ver- sculis fimi gignuntur. Vinarii culices eX ver- insiculis, qui faece vini acescentis gignuntur, ori--ginem trahunt. Et Hist. an . Lib. V. cap. 9. Crabrones et vespae, apum more, foeturam in stillant ad latus cellarum faui, verum non in omni--bus cellis inest aequalis foetus, aliis in nympha Aest, aliis adhuc in vermiculo. Manet foetus im-

127쪽

DE INSECTORUM NATALIBUS. III

mobilis, cum in nympha est et membrana velatur, si cap. 23.) Locustae pariunt in terra fixo caulicu- lo, et loco eodem foetum deponunt, hinc ver- miculo oriuntur, membrana ambiuntur, qua disiecta, emergunt loc0stae et auolant. cap. 28. Tanta fuit Philosophi in minutissimis istis rerum contemplationibus industria, ut, si pauca demas, quae hominis, suminis negotiis distracti, curam effugerunt, a recentioribus non equidem noua sed experimentorum fide obfirmata magis, mutationis insectorum momenta prolata esse intelligas,

nec mirari conuenit, SUAM MERDAMMIVM, LISTERUM, GOEDARTIUM, MALPIGHIVM, VALIS NIERIUM,

MERIANAM, FRIS CHIVM hinc non satis laudandum REAVMVRIVM, quibus vita his loboribus transacta est, adsunamum hanc animalium historiam evexisse.

128쪽

118 BROUSSONET, VARIAE POSITIO VI.

VARIAE POSITIONES CIRCA RESPIRATIONEM.

MONS PELII MDCCLXXVIII.

Animalia cuncta a) aerem vel aquam intra pul

mones, vel organa pulmonibus analoga recipiunt. In historia autem huiusce iunctionis interpretanda , necessum putamus aeris naturam considerare, illius saltem proprietates delibare post recentissima Chymicorum eXperimenta. Dein perlustrabimus in nonnullis animalium classibus organa: quae huic iunctioni inseruiunt.

i SECTIO

a) Ex illh uniuersali naturae lege priusquam fas esset e Ximere ranas; aliasue bestioins, quae in intimis arborum aut saXorum penetralibus vivae repertae iunt soluenda forent dubia quete subnascuntur circa imperfectam clausuram carceris quo detentae viguerunt, dum aeris vel aquae parua saltem quantitas admissa horum vitam sustentare valuerit; hoc innuunt Pholades quae in saxis habitant; quarum unaqu'eque mediante saxi foraminuto assiduam cum aquis ieruat communicationem. De hoc argumento operae Pretium est legere quae protulit Illustr. AsTRvC, His. t. du Langued. g. II. p. 56O. in dissertat peculiari de animalibus intra corpora solida absque atmosphaerae commercio viventibusa

129쪽

CIRCA RESPIRATIONEM. 119 SECTIO PRIMA.

Aer, fluidum inodormia, subtile, graue, elasticum, cuncta permeans, supra globi terraquei superficiem undique diffusum, in illius cauitates passim sese infirmans, inquinatum vaporibUS, eglobo erumpentibus, ad certam usque altitudinem, atmosphaerae nomine insignitur. Primo aspectu necessarium videtur ad certos gradus atmosphaeram vaporibus temperandam fore, ut habilis fiat respirationi; ultra quos gradus Ci- traue nequeat consistere hominum vita et sanitas.

Etenim in excelsis montium cacuminibus, ubi spirat aer iusto purior et veluti Dirgineus ut ingeniose aiebat Ill. DE non D Eu). Respiratio dissicillima euadit b), ac multiplicem perniciem inferre de Melienditur. Longe grauius ac periculosius respiratione attrahitur aer, ubi nimia vaporum quantitate inquinatur: rem notissimam confirmant innumerae obseruationes circa noxas aeris qui corrumpitur c), frequentia hominum stipatorum in carceribus, no- laconatis, aliisve locis aeris liberi commercio carentibus, Cet.

b) Qui altissimorum montium caeum ina conscendunt, spongiam Aqua tumentem in ore detinent. I INNAEus. Nunc diuersitas affectuum, qui tune temporis circa respirationem obseruatur, potius repetenda venit ab ipso vitio pulmonum quam ab ipso aere, ut in atmosphaera communi afficiuntur phthisici, quos aeolipilae vaporibus subleuare voluit sANCTORIUS.

bus saturatum ferre nequit, ut nec marini pisces, nisi sale et bitumine pollutas undas. c) PRINGLii obseruationes circa Comitia Anglorum. Historia atrox Comitum voLWEL apud 21MMER

130쪽

12o BROUSSONET, VARIAE POSITIO N.

Veruntamen accuratius et proprius intuenti,

apparet solo habitu ab hominibus iij contractam fuisse illam necessi talem inspirandi aeris, ad certos gradus admistis vaporibus temperati; et a naturae voluntate, in congerie principiorum atmosphaerae unicum eXistere et mentum, quo animantum vita fouetur ope respirationis.

Illa species aeris fixati, siue fluidi aeriformis, quod nomine του gas mephitici etc. donatur; iuxta hodiernos physicos constare videtur, duobus principiis ad aequas partes combinatis, scilicet aere

purissimo e), et phlogisto; puris limus aer solus utilis est animalium respirationi, quam maXime laedit phlogiston.

Vna vero parte istius aeris purissmi, et tribus του gas mephitici, sue M et tae atur Uphericae atmosphaeram componi contendit Cl. LAVO ISIER. Semel utraque admissa assertione, sequitur quod in atmolphaera aeris purissmi quantitas sit ad phlo gisti quantitatem ut 5 ad 3. Aurem phlogisto abundantem, purificari ope

vegetabilium, aquae, Cl. PRIE STLEY, eXperimentis ostendere sategit. Atmosphaeram aere inflammabili constantum qualis obseruatur iuXta Cl. voLTA, in

Q Obseruatur pRigsTLEu, animalia pedetentim assuefieri aeri corrupto. Simili habitu facultatem sub aquis diutius vivendi contrahunt urinatores. Refert AELIANus quosdam octoginta stadia pereurrere. e MAcqvER, Dιction. de Chymie in g. p. 573. Num simili modo dum accenduntur lignorum earbones, aer purus in Vegetabilibus abundans maxima copia extricatus, coi ubium iniens cum phlogisto, ab oleo de composito vi ignis, suppeditato, aerem fixillusia carbonum constituit.

SEARCH

MENU NAVIGATION