Delectus opusculorum ad scientiam naturalem spectantium. Volumen primum

발행: 1790년

분량: 589페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

que auem dum dicit magnitudine passeri troglodyti similem esse, quin ei pendulinus in animum venerit nullus dubito; si uidem illa, quod quidem Video, troglodyte fere minor est. Willughbeii troglodytes drachmas tres pendet t), ab apice ro- stelli ad finem caudae digitos longa; nostrae pondus 66 granorum, et longitudo pollicum.

Neque si solis oculis lustrasses externum corporis ambitum, aviculam passere troglodyte maior 'indixisses; quod tamen REACZYNS RIVS innuit, regulum Omnium auium minimam statuendo u) Regulus, nobis Erotili auium omnium, qu0tqristhactenus obseruaui, minima - Atque ita, si quid adhuc sum facturus Bohemorum Maudice auiculam, non sine restrictione pendulinum esse dixerim; in quo quidem historiae naturalis Poloniae scriptor falsus mihi videtur. Sed hoc neque Operis huius est ulterius explorare, neque temporis. Sunt qui nidos pendulini duobus foraminibus vidisse aiunt, per quorum unum cum introierit, per alterum in nido quietissme insidens auis prospicit, quasi expectans, in paludibus si quid periculi immineat. Sed num ad aviculam rei se transferri eiusmodi nidi conditio possit , tutum me fore omni ex parte non puto, si dixerim: et si quando occurrit, certe in paucissimis illam obseruari oportet, quod accuratissimi harum rerum scrutatores

nullibi mentionem faciunt; neque alii, qui niduinoculo minus docho contemplati sunt, eius rei ullum monumentum adferunt. Pendulinorum nidi propter eXimiam structuram atque figuram regum

192쪽

Tab. II. III.

Principumque thesauros ornant, immo priuato rurn collectiones saepe iisdem superbiunt. In regia rerum naturalium 1 uppellectile Drusilensi ampla eorum copia reposita asseruatur x); ille quoque inter alios, quorum imagines in tabulis expresiimus. Musaeum, quod Petropoli est, Imperiale spe fatorum iucunditati plures huiusmodi nidulos pensiles suppeditat, in catalog0 auium v), rarissimo scripto, qua fieri potuit, breuiter recensitos. Ibi N. 735. nidus pensilis descriptus a Tourne fortio; N. 736.

nidus auis Curiose palmae minoris ramo implexuS,

quem pendulini opus esse suspicor; N. 737. nidus pari ex seminum salicis pappis affabre constructus, Remessos Rustis in Sibiria dictus; N. 738. nidus pensilis eleganter e iuncis fabricatus. Porro in cimeliis Viennensi, Bononiensi, Parisiensi, Londinensi Regio. Sloaneo, Bardythano locupletissimis huiusmodi nidi custodiuntur, quibus longum est,

priuatorum collectiones rerum naturalium annu

merare.

Vsus nidi auiculae Littauicae varius est, eX parte fictus et superstitiosus, ex parte medicus et oeconomicus. Ouum palli stria loca peragrarem, sunt MONTII verba et , nullam fere domum ingrediebar, nullam pistatoriam casam Nullumque arundineum tugurium, quin suspenssum viderem de lacu- Maribus Oel ad fores issas Penduliui nidum: quoties huius rei causam sciscitabar, resp0udebant im0 0rs

ae Vide illustris giLgNsvκsii deseriptionem Instrumsit. mae huius suppellectit s regiae supra p. 13. allegatam. f Catalog. auium Petropolit. p. 4Il. an auiculae duae passeris troglodytis species, cum nido in ramo arboris N. 543. et N. 743. pari littauici nostri ZO Comment. Bon. c. l. p. 62.

193쪽

pOLONORUM REMIZ TY c. I 3smnes, ad fulmina arcenda magnum e se in iis Midulis praesdium existimari. Italorum haec esto superstitio; Polonis aliter placet nidulis uti. In Littauia, Vothynia, Polesia, caeterisque Poloniae regionibus, in Sibiria item et Rustia venum exponuntur, ut qui remedium catarrho equorum hominumque adhibent, si sub eorum naribus comburantur, aut cum lacte decocti ceruici applicentur. tiratris et mal Nitas ulcerum conclusa capite, in

quit sacerdos Polonus a) si fumus combustorum saepius aure excipiatur. Praesertim tamen tumores impositi leuare solent, quod sicco calone tribuendum quem in parte laesa eXcitant. A para cynanche sanatos vidit Cl. fCHvLZIVS, quibUS circumligati collo fuerunt niduli. Et Varsa uiae integer saccus nidis refertus unius aurei pretio a Medicis aliisque emitur. Non hoc de nidis nostris mirum. Nidum hirundinis contritum cum pauco melle et aXungia commiXtum in angina et tumore tonsillarum impositum, absque adstrictionis metu certissimam afferre opem in tonsore et nepote suo GESNE- Rus obseruauit b). Ad usum oeconomicum pertinet consuetudo incolarum adhibendi nidos ad pedes calceandoς et soccorum in modum tepide habendos e); ad caput cooperiendum , prouti illud de nidulis indicis Zanonus narrat; tandem ad conse cienda culcitra et puluinaria, nidis nempe dissolutis et minutim diuulsis.

M in Satis

e PHIL. IOH. a sTRA ALEN BERI Grili. und PM. Theil von Europa Gud Asa p. 4i6. nidos interdum conteri et Fabulo equoruin commisceri scribit, ut iis vescantur.

194쪽

Satis iam de nido dictum, et potuissem hic desinere nisi animus aliquantulum pasceretur operis amore. Descripto enim nido aviculae Littaui aependulo, ad reliquarum alitum nidos pensiles iacilis transitus, neque is ingratus aut molestus. Ab AL DRovANDO licebit initium capere. Et primo quidem loco obseruandum est, quod omnia ea, quae de psittacorum nido ex antiquiorum relatione mira solertia constructo, pilae in modum rotundo et ex arborum irondibus suspenso narrat d), tabu-Jam sapiant prudenter silendam. In littore Africae occidentalis auium genus est, ΚMbalus dictum pallere haud unalus, discolor , rostro admodum longo eoque forti et acuto intus denticulis ad modum serrae munito, praepetibus pennis aquis imminens , in quarum superficie nauigare potiusquam volare videtur. Hoc auium genus vadosisse credere locis ausum nidos conficit pensiles ex lino, iuncis, plumis, musco, stramento diuersaque materia molli diligenter textos et orificio admodum exporrecto infixuctos e). Horum tanta multitudo frondibus arborum e tenui filo supra aquaS appensa est, ut iter huc iacientes Europaei eorum saepe millia, quod mirum, in una eademque arbore viderint. Figura non admodum differt a pendulinorum nidis. Alaudae sylvestres atque cornices minore S in Hispania noua nidos sacci- formes struere et in tabulatis arborum pensiles collocare dicuntur f). Imo CATE fg EII ignota auis indicat the Baltimore - Birq a possessore illius ter

rae,

195쪽

tae, D no de Baltimore, sic appellata, nidum eX populi frondibus suspendit g). Apud M ILL vGHE IvM imagines nidorum exprimuntur supra se invicem serie contigua eX eodem filo pendentium h). Et hoc loco ΚΑΕMPFERI obseruatio silentio non est praetereunda, ut qui in insula Iapan i) in una arbore quinquaginta nidos pensiles vidit Auem deseribit coloris ruit ad favum vergentis, passere canario vix minorem: nidus sacculi instar superne tectus est, orificio versus septentrionem directo, ut solem meridianum auertat, et commodius tuistiusque sibi domicilium praestet. Vtrum falcinellus Indiae, ventre nigrescente, cauda longa, the Mango - Bird nidum irondibus ita applicet, ut pendulus dici possit, non ausim affirmare; neque ex illius, quam Atti Nus dedit, descriptione h) colligere queo. Nonnulli halcyonum nidos cum nostris compararunt; non propter modum suspendendi: illi enim nequicquam pensiles sunt; sed ob similitudinem formae et figurae. Nidi eorum habent pilae figuram, ex spinis aculeatis formati, ore perquam angusto 0 grandium spongiarum similes.

1 5 Sed

lit. b. 0 PLiN. H. N. Lib. X. c. 33. et c. 33. T. I. P. S62. ed. Hard. de reliquarum auium in nidificando sollertia, ci. ARIST. His. An. U. 9. et AELIAN. H. A. IX. I 7.

196쪽

Sed recentiores rem cominus contemplati, nidum inter corpora marina reponunt; si I 'alcionio diώDioscoride primo E un corpo marino - nella suis perficie tuberose e quasi composto di piu intestini,d' animale spesso e incavato con una grande

se bocca la qual benche poco si profondi, purestimo issa flata la cagione perche gli antichi nido d'Alcedini,, tu giudica Pero n0. is Sed alcyon ab Ispida nostra plane diuersa. Non me iugit multa esse quae hie praetereo, hoc solo praemio contentus, quod dum ista de nidis adfero pluribus legendi eaeperiundique

materiam praebeo. Qua de causa adhuc nominare licet sΕgAM H) CAIET. MONTIUM O) et D ER HAMUM Mqui huiusmodi nidos pendulos imaginibus expressos vel ipsi exhibent, vel ad scriptores ablegant, qui

eos videndi et examinandi copiam iaciunt. Haec de nido. Oua parere auis ab Ampl. KLEI-N1o viginti dicitur O, quot nempe falcinellus arboreus ponit. Parit autem cum plurimum qu

terna aut quina ova: ita SCHvLEIVS et MONTIVS.

Si eXternum corticem et colorem spectas albida sunt; sed nubila apparent ubi diligentius examinaveris. Vna non omnibus magnitudo. Aliis longitudo erat lin. parisan. octo, et altitudo maxima quatuor. Aliis Vtraque paulo maior, omnibus tamen conica figura in eXtremitatibus plus minus acuta vel obtusa. Positis ovis post duodecimam diem pulli excluduntur, et exclusi vermibus' insectisque

197쪽

ctisque aquaticis diuersae speciei a parentibus aluntur. Nonnulli captos in nido 'pullos per aliquot annos formicarum OuuliS nutriverunt, quibus id auium genus avide vescitur. In dissecto huius auis ventriculo MONTIus nihil praeterquam insecta quaedam palustria, eaque valde contrita deprehendit. In pullis hoc singulare erat, quod mandibu- Iam inferiorem superiore paulo longiorem haberent, cum e contrario in adultis utraque aequalis esset longitudinis; prorsus aliter quam in imagine aviculae MONTIANAE eXpressum est r): ubi mandibula inferior superiore contra naturam breuior apparet. Foetum iacit pendulinus bis per annum, id ferme temporis ut terra in florem se induit, atque ut appetit messis. De modo quo nidulatur insuperioribus, quod satis est, diximus. Fabrica nidi auiculam mirae virtutis ostendit. En unquam, cuiusquam animantis insigniorem legistis repertam esse diligentiam, quam haec est a uiculae nostrae 3 an maiorem artem, quam qua nidum componit 3 an maiorem astutiam, quam qua obseruato loci ingenio sibi et pullis suis ab aere et insidiis cauet Aues propemodum omnes et quietum requirunt ad pariendum locum, et cubilia sibi nidosque con- struunt, eosque quam possunt motissime substernunt, ut quam facillime oua se ruentur. Sed nostra avicula victis reliquarum alitum hac in re sim dio et solertia, corpore minimo arte maXima nidulum suum componit, non aliter ac si quis eam texendi regulas data opera docuisset. Quapropter si artificia brutorum geometrica industria elaborata, si in auibus pari caudati opus tanti facimus, ut dignum iudicemus, quem inter miranda naturae 6 Comment. Inst. Bonou. c. l. Tah. p.

198쪽

rae reponimus s), de opere auiculae nostrae sapientiam inde numinis agnoscentes idem statuamus oportet. Iniquum enim esset apem, araneam, hirundinem atque id genus plurima animalia ad humanam intelligentiam propius accedentia mirari, et non huius auiculae magna arte, ingenio maximo nidificantis curam, solertiam, calliditatem contemplari. Namque nidus qua cura, qua diligentia factus sit, aspectus docet. Quod vero illum suspendat auicula, calliditati eius scriptores tribuunt, Vt quae serpentibus viam praecludat t) tenui frondi, ob molem corporis sese nec credituris nec superne nidum invasuris, ob casus metum. Vtrum serpentes timeat, an potius mures agrarios ab aditu prohibeat, non constat. Hoc tamen certum est, eam ideo nidum suspendere , ut ab ani- .mantium insidiis, qualiacunque demum illa possiit esse, tuta sit. Hinc super aquis nidum suspendit, hine suspensi ostium seinper versus flumen directum, hinc ramulus tenuisiimus, hinc filum subtile e quo nidus in quadam a surculo distantia dependet, et hinc tota demum nidi structura, firmitas, orificii angustia, omniaque ea, quae in antecedentibus de illo enarrata sunt. Auis ad oscines pertinet, sed quo cantus ge- inere aliis auibuS congruat equidem ignoro. Non erratica est, siquidem nusquam migret, sed fines in quibus prognata non transgrediatur. Frigus

non refugit, ne quidem in ipso quod habitat Rus spe imperio, in Sibi ria aliisque regionibus septentrionalibus

199쪽

ita POLONORUM REMIZ ETC. 189 Pendulini nomine, uti MONTIVS, Vsus sum, quum non esset notum aliud satis latinum. Atta men neque a domestico vocabulo Remig, quod est huius auiculae proprium, abstinui; praesertim cum et illud polonum aliquid sonet, et patriae alitis congruum. Immo si quod aliud nomen patrio substituissem, in memoriam illustrissimae Matronae RAD ZIVILIAE , Cancellarii M. D, Lithuaniae quondam consortis, generis splendore, doctrina et immortalibus virtutibus conspicuae, vehementer iniurius fuissem. Haec enim pro sua, qua erat in rem naturalem promouendam animi inclinatione, auiculam nostram omnium prima in lucem protraxit, eruditis scrutandam proposuit, et de ea dicendi amplam materiam praebuit. REACZINS-κ1us, nobili ductus Zelo ad cognoscendam rem Omnem naturalem regni Poloniae nihil non conferendi, auiculam primus descripsit atque palam protulit, ne inter curiosa regni poloni quae referebatur auis, ab Indagatore historiae naturalis polo nae praeterita esse videretur. Huic uberiore messe in Italis MoNΥius successit, qui in perteXenda auiculae historia utilitatem docendi gratiae placendi iunxit, dum materiam specie sterilem scribendi arte et eruditione eleganti foecundissimam fecit. Quod iter non tritum satis ego tandem ingrediens, cum his qui ante me historiam naturalem aliqua ex parte illustrarunt non decertare, aut quod maius est, scripturae genus meum, leue admodum et mediocre, conatis eorum operibus praeferre volo. Scio enim in tanta scriptorum, qui de natura libros composuerunt, copia famam meam in obscuro esse; et quanquam, dum ad scribendum accedebam, praestantissimos ornithologiae scriptores consulerem, atque dictis maiorem foenerari

200쪽

nerari lucem studerem confirmationemque, tamen ubiuis mihimet ipsi non satisfeci. Relectis iis, quae iam scripta erant atque in schedas coniecta, semper aliquid superesse vidi non impune reticendum. Idem accidebat lectione compluries repetita, donec denegata operi ulteriore lima, illud prodire in publicum iuberem. Tu L. B. si qua in re erratum aut properatum Vides, et in multis forte videbis, in optimam partem interpretare: si quid omissum, adde; si rectiora noueris, δε- perti.

SEARCH

MENU NAVIGATION