장음표시 사용
181쪽
men paulo elatius magisque patulum et fundus plus ' minusue apicatus solent esse. Magnitudo nido- irum, quamuis interdum variat, tamen in pleris- que propemodum eadem est; et si qua occurrunt magnitudine aut paruitate caeteros superanteS, pro i insolitis habendi sunt. Talis v, c. est nidus in Tab. III. exsculptus, propter Vrati flauiam, Sile-Tab. sae metropolin, ad ostium Oderae ex alni ramo a triginta cubitus supra terram pendens, sub finem
Decembris I 69Ι, praesente SCHILLINGIo, qui postea in Consistorio supremo senator meruit, repertUS, et in eo acanthis, mater, cum vno pullo tribus-qUe ouis a). Quaerere hic caussas eius rei libet, ii qualis sit hic nidus, et quonam casu acanthis illum 2 i Occupauerit 3 Nemo enim, quod quidem sciam, I huc dum detexit, ubi et quomodo acanthis nidule-Z tur, quamuis fuerunt, qui in summitate alnorumli congerentem viderunt, quarum quippe semine ve- scitur h). Nihilominus nidus noster non est acana thidis,
ii a) Hoc enim testatur Ill. ab A vc AER, Medicus et Consiliarius regius, Regii ci melli quondam Inspector, et
ex parte fundator, qui sequentem relationem nido, quem thesauri regii seruant, annexam sua manu his
182쪽
thidis, sed Pendulini, quem idcirco scimus etiam Silesiam habitare, eiusque nidum derelicium ad
excludenda oua interdum acanthida occupare. Hoc
vero in ipsa hyeme factum nemo mirabitur, quiloxiam pariter tempore hyemali, urente frigore nidificare legerit O. Atque haec satis de nido inconsuetae magnitudinis. E contrario si qua occurrunt parui et eXigua mole constantes nidi, eorum fabrica mihi nondum ad finem perducta videtur. Valde enim mihi sedet, fateor, Pendulinum non ad primum statim incubitum struere nidum omnibus numeris perfectum et absolutum, sed potius unum texturae stratum alteri superiinponere et inteXere, quemadmodum in nidis, quos forte dissolui, duplex aut tripleX eiusdem parietis stratum satis distincte obseruaui; et illud quidem intus
lanuginosum , molle et facile dissoluendum: eXtus
vero gramineum, asperum et firmiter compactum. Inter nidos, quos examinavi, VnUS erat paruuS, admodum tenuis, et, siue parietes siue fundum attrechares, totus fere ex lino et cannabe conteX-tus; adeo ut hunc ipsum assectum saltim nec absolutum crederem. Interim tamen Omnium nidorum, quotquot eorum Vidi, non maior vlla fuit
dissimilitudo, quam quae inter duos istos aere e X- sculptos habetur Tab. II. III.). At Montianus illed a nostris cum magnitudine tum forma differt; utpote cuilibet inspicienti patebit. Vellem plures nidos oculis subiecisset vir amplissimus, atque notato eorundem discrimine, quid iis commune, qua- lisue,
183쪽
p lisue prae caeteris forma frequens esset, significasset.
ii Iam de nidi fabrica quaedam addenda sunt, quam cum a nemine descriptam viderim, sic fieri puto: moleculas lanuginis, araneorum nodulissimiles, in capturam muscarum paratis, papposomnis generis, pilos item et vellera plantarum auicula colligit, eaque intertextis filis cannabinis gramineisque mira arte arctissime complicat. Omnino enim animaduerti meretur, nidum non ex simplicibus telis lanuginosis, sed e globulis sericeis, ut supra monui, constructum esse, quoS rostro percurrit, et firmiter in se inuicem innectit. In superficie tamen eXteriori moleculae separatim adparent, non aeque sibi intextae, ut in ambitu in teriori. Hisce moleculis, quamquam citius opus exigitur, auis tamen teXturae totius nidi multum temporis atque operam incredibilem impendit. EXtrinsecus nidum circum quaque filis cannabinis tegit, a quibus omnem firmitatem atque consistentiam habere intelligitur. Nam si ad filum in latere H traxi, animaduerti illud per texturam mo-Tab. Irulecularum interiorem versus D et E fibrarum instar in musculis procedere. Quare fla illa longiora cannabina aut graminea primum intricari in se invicem videtur et subter has postea moleculas lanuginosas rostro subtexere. Generatim physici obseruarunt, aues minores in construendis nidis magnam operam et industrium collocare. Sed difficile est iisdem obrepere, et earum OpUS, Vti te-Xunt, spectare. Hinc mirari subit, quod, quum de nostris auiculis verisimile non sit, IACOBUS ZA
NONVS et VINCENTIUS MARIA S. CATHARINAE SE
NENSIS nidos avicularum indicarum quarundam descripse-
184쪽
descripserint, ac si earum fabricae ipsi interfui sent e). Hi enim nidi, ut auiculae nostrae, tenuissimo serico texti, ex coccoruui filis fabricantur. Mas extra foemina vero intus operante rostro nidum concinnant , phrygiuin quasi opus
PHILIPΡVS PONNANus f) nidum polonicae auiculae delineauit, eum tamen, ut eX imagine colligo, paulisper discrepantem a nostro, et admodum
minutum. VLYSSES ALDROVANDVS, si MONTIVM
sequor, in eo omnino errauit, quod nidum nostrae auis pendulum, quem imagine eX presiit, pari caudati opus esse credidit g . Namque construi usest, o ZANO N. His. Lotan. p. 2O. PIIIL. BONANNus, Societatis Iesu sacerdos, in Musto Mrcheriano p. 228. ex itinerario Vincent. Mar. S. Cath. Sinensis locum eXcitat, quem non queo milii temperare, quo minus texturam nidi egregie illustrantem trepidus pono. De his enim admodum tenue sentio, qui silegato rum nomen praetexentes aliorum scripta expilant, ut turgescentibus paginis macra schedula in libellum excrescat. En verba Vincentii: Nel Pardole ritrat oi' artificio col quale forma it nido la sua grandeaza forma - Con fili di Cairo - tesse con artificiosissima orditura come uno sacco lungo - vella yarte suprema acuminato , che per una sola cordicella Ii appende alia iestremitiis de' rami det plante: - triati rite ha li primi fili congiunti con quello este ii suilene, e gli ordina idi solio vel circolo : pni appoggiandosi la femina a questo, con il becco li seu do e lat orando di dentro e it maschio di suori, con il becco et anno gratiosamcnte porgendo gli altri fili per attraversarii con quelli, chesono ses per longo, come se volesere refere una relatorcenἀo, tagitando ove fa bifogno D Muf. Mrcher. Tab. ad p. 24X. N. l . e recenti Ori-hus eum quoque descripsit Exp. BRvcRMANNvs Epist. Itis. Cent I. Epist. III. lg) ornithol. Lib. XVII. cap. I 6. Tab. I 2. I 3.
185쪽
est ex musco cum arboreo tum terresti, e X erucarum tolliculis, materia quacunque lanosa, plumulis alioque tomento consimili. Multum ad operis firmitatem muscus ille viridis confert, bombycinae materiae implicitus ambitumque eXteriorem obtegens; cum interea cauum intrinsecum, latera atque fundus plumis obducta sint. Quae quamquam indicia operis sunt a paro caudato profecti, negari tamen non potest, ni dum aviculae lithuanicae, quoad e Xternum ambitum huic in multis similem esse. Accedit et hoc, quod criteria utriusque nidi hucusque non satis explorata et fallinescia habentur, Vt quis primo aspectu nidum recte discernere posset. Hunc itaque defectum suppletu-xus disquiram, quid differre nidi alterutrius auiculae a se inuicem plerumque soleant. Et primo quidem discrimen illud a MoNT1o pro certissimo ha bitum h), quod parus caudatus nidum nunquam suspendat, sed ramo alicuius arboris divaricato in-niXum collocet, non tantum non certissimum est, sed experientiae quoque non ad amussim respondet. Saepe enim ab aucupibus obseruatum et a scripto- TibUS GILL vGHgEIo, aELLO Nio aliisque memoriae proditum est, parum caudatum nidum construere
nido pendulini Lithuanici simillimum, ostio in tubulum protenso praeditum, illumque in aliaetis
nunc suspendere, nunc arboris ramo bisulco imponere. MaXimum vero discrimen hoc interest, quod parus caudatus nidum ex materia Varia et
multiplici sed rudiori, ut musco; pendulinuS Veroe materia molli e gramine subtili ad connectenda Vellera papposque subtiles. Firmitatis in constituendo discrimine nulla ratio. Vidi enim nidos pendulini firmiter cohaerentes et dissiculter diuellendos; vidi alios laxius coagmentatos et iacile di DM L c. cit. p. 62. soluen-
186쪽
soluendos. Tandem neque discrimen a MONTIO adductum valet, quod nempe parus CaudatuS eX-trinsecus herbarum fibris, lichene ac musco arido sic nidum obducat, ut nulla fere lanugo appareat.
Saepe enim pendulinus totum nidi ambitum foras gramine subtili et cannabe ita obtegit, ut pappidifficulter in conspectum veniant. Eiusmodi fere nidii sunt, quorum imagines in tabulis express.
Postremum discrimen cum meis obseruationibus conuenit: nunquam auium plumis, sed tomento eoque bene mutro pendulinum interiorem nidi superficiem replere . Addo, pendulini nidum nunquam non super aquas paludesque e frondibus arborum tenuissimis ad certam altitudinem esse suspensum. Haec igitur paulo attentius mecum reputanti sua sponte inextricabilis sese offert huius rei difficultas, cui superandae non mirum, si quantumuis sagacissimum viri docti ingenium hactenus
par esse non potuit. Saepe enim tempore aut locorum opportunitate eXclusi non assequi possumus, ut non multa nidorum in discrimine etiamnum supersint, quae et runcationem accuratiorem et obseruationem pleniorem poscunt. Quare nec AL-DRovANDO vitio verti debet, quod pendulino nunquam viso, illius nidum paro caudato tribuerit, atque aliorum industriae nonnihil vel inuitus voluerit superesse. Sed non est, fateor, eadem tuta satis FRIsCHIvM eXcusandi ratio, ut qui nihil sum- tuum, nihil temporis parcens, modo historiam naturalem aliqua saltim ex parte proUeheret, rem incertam incertiori ne dicam falsa e Xplanatione persecutus est. Is enim nidum ignotae auis pendulum cum describeret i), errore inductus, Chlorionis l
187쪽
rionis illud opus statuit, quod tamen pari caudati esse commonitrabo. Nidus Chlorionis pendulini stipari caudati nidis similis est, scio; Formatur ex lino et musco subtili. scio; E surculis arborum suspenditur, et hoc scio; neque tamen, ut nidum
v RisCHII pro Opere Chlorionis habeam, possum adduci. Chlorion, auis erratica, adulto vere ad nos aduolat, Voce canora et personante aduentum suum prodens; ac si monere hortulanos vellet, ut
sibi caueant. Nam etiamsi non sit nisi per rostrum
timenda, cerasorum tamen - - quibus eximii pro munere gustus maior venit honos, quam vobis mitia poma,
tantas strages edit, ut una saepe nocte omnem spem anni perdat, damnum inde sentiente colono nullatenus resarciendum. Atque hoc modo aut tardius aduenienti et citius abeunti eXiguum tempus suppetit, ad construendum nidum, parienda oua, editosque pullos commode educandos. lnde quamprimum aduenerit, coeptum OpUS Rcri studio urget, et breui tempore nidum rudi ter conficit, impolitum, laxe compactum ex stramine contuso, atque stipulis per agros et secus vias collectis per utramque superficiem circum circa obductum. Nihil hic pupporum, nihil velleris, nihil materia o
mollis et lanosae , etiamsi locus herbis arboribusque papposis abundet: omnia rostrum produnt crassum, acutum illum quidem, sed ineptum ad
opus subtile conte Xendum. Haec ampliss KLΕΙ-N1vs sua experientia telsatur, neque ego, qui nidum Chlorionis hic locorum vidi, rem aliter expertus sum. Furamiuis inquit FRIS CHIus, per quod intrat, diameter rix du0rum y0llicum est, uidi Iungitudo duarum palmarum. Sed ostium duorum Lud . Delect. Opusc. ad A.nalcipedi. VOLI. M pol-
188쪽
pollicum satis est ad ingressum pusillum pendulini,
nimis vero angustum, Ut autS corpore quatuor aut sex pollicum haud minor intrare possit. Magnitudine enim turturem Chlorion adaequat, inde ab ARISTOTELE tUrturem occidere fertur h); et turdis accensetur sub nomine turdi lutei, qui aliis Oriolus l), Galbula, Icterus, audit: Gallis Lo-rist σκ), Germanis G0lddrQbel, Birole. ALDRo-vΑNDus fallo illi nomen pici nidum suspendentis impertitur N), quod cur fecerit, eius rei caussa vix scio an idonea adduci possit, cum auis ad picorum speciem nullo iure referri debeat. Huius errorem I ONS TONVs repetiit 0) a quo tamen rece serunt GEsNERVS atqUe WILLVGHBEIus , auem sub
nomine Galbulae siue Orioli describentes. Recentiori tempore cum in Suecia reperiretur auis, e setque ibi ignota, Cel. LIN NAEVS Operae pretium duxit eam nouis curis describere p) et inter ampelides numerare, Ut appelletur Ampelis flava, aletu-hus nigris rectricibus quinque exterioribus retrorsum fumis. Nidus a LINNA Eo expressus simillimus est ei, quem ALPRO VANDVS pico nidum suspendenti attribuit; Vterque autem cum nido FRIsCA11 nihil commune habent, sed usque adeo sunt illi disti inites, ut ipsum artificium suspendendi nidum utrobique diuersum sit. Chlorion, aiente FRISCA Io, nidum ramulis duobus quercinis alligat, et in aere
a syabi 75o, XII. B. p. I 3O-I34. verssionis ger- inanicae ab Ampliss. ΚAasTNERO in lucem editae.
189쪽
pendentem ventis relinquit q), qui eum tanquam
cunas mouent, et simul aues alias deterrent. A1
DROVANDVS autem, LINNAEVS, KLEI NIVS, alii,
Chlorionem ierunt surculo nidum bicipiti imponere, Ut pars eius inferior tanquam sacculus dependeat. Praeterea nidus Chlorionis reliquorum nidorum instar superne patulus est, nullo tegmine aut arcu obductus; prorsus aliter ac nidus pendii- lini et pari caudati, qui superne arcuatus est claususque. Et haec fere sunt argumenta, quibus superatus credo, nidum a FRIS CHIO descriptum plane
non esse nidum Chlorionis, siue turdi aurei. Adeat quaeso, cui volupe est, Clarissimi viri de scriptionem, perpendatque expressam ibi imagi-ginem nidi subtilis et artificiose ex pappis mollisit mis, contortoque tenui stramine fabricati. Aspectus quemque docebit, virum doctum, cuius alias industriae historia auium naturalis multa debet, hic deceptum fuisse, atque pari caudati opus pro nido Galguli falso venditasse. Uic enim natura
sua et specie cum pendulino conne Xus rostro aeque
tenui et acuto opus subtile texit, sola materia equa compositus est, discernendum: ita quidem ut pendulinorum nidi e pappis et lino constent; pari caudati ex musco et lino; galguli ex stramine et fibris cannabinis. Quibus si externam nidi fabricam, quemadmodum descripsimus, et modum suspendendi aut collocandi nidum addideris, facile de
alterutro ferre sententiam poteris. Caetera eadem haec parorum species varios figura, Varios quoque materia nidos confingit; omnes tamen nidis pendulini similes, superne tectos, utero intus capaci: mirum qua peritia et occultare pullos et substernere molliter didicerit. Post mortem IRIS CHII M a amplis-C Miscellan. Berolin. c. l.
190쪽
amplissima eius aium collecti O L. B. DE VERNEZOPREpossessorem reperiit, qui eandem conseruare nouis-qDe accessionibus ditare studuit, antequam regiae scientiarum academiae Bero linensis cinaelio fueritillata. Huius viri illustris beneuolentia factum est, ut Cl. MYLIVS ante aliquot annos instituta avium Musaei Frisclitani enumeratione, Chlorionis simul rationem haberet i , huiusque nidi descriptionem suppeditaret , autoris descriptioni plane similem. 111 antecedentibus effectum est aviculam nostram inter alia loca etiam Bohemiae regiones habitare. Quod ut credam locus BALBINI iubet s). Hic inter auiculas Bohemiae rarissimas aliquam adducit, qui nidum prorsus mirabilem componit, marsupii instar tam angusto superne introitu, ut isola ipsa intrare ponit, maior autem quaecunque
alia excludatur. Avicula colore cum nostro non congruit. Est enim apud BALE INVM cinerea; parua
tamen et similis paro maiori magnitudine passeritrosodyti, cauda admodum longa eaque monstrosa. Quae accurate perpendens de aviculae nostrae in Εοhemia sede me suspicari et nidus et paludes regni sinebant, quamquam optime perspicerem EA LEINrdescriptionem etiam in parum caudatum satis bene quadrare. Sed in sequentibu S Zonae nigrae ros rum ambientis mentionem facit, insignis istius discriminis, quo differre nostram a paro caudato antea ostensum est. BAL si Nus igitur, si quid iudi care possum, discriminis ignarus, quod pendulinum inter et parum caudatum intercedit, utramque aviculam, sed diuersis temporibus vidit. Namque