Delectus opusculorum ad scientiam naturalem spectantium. Volumen primum

발행: 1790년

분량: 589페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

501쪽

IO. CAROLVS GEHI ER

CHARACTERIBUS FOSSILI V M.

EXTERNIS. LIPSIAE MDCCLVIL

Distituti ratio. Si cui, medico certe, danda in primis est opera, Ut naturae thesauros, quantum id fieri potest et perscrutetur et colligat. Cum enim inde sint depromenda, quae corpori humano vel conservando vel sanando inserviant, cum vis atque impetus morborum propellatur remediis eX terrae penetralibus desumtis, quis ignoscat medico, si non summa ope nitatur, ut naturam, saluberrima medicina instructissimam offcinam, familiarem sibi et cognitam reddat 3 aut quis veri nominis medicum iudi et eum, qui in ea investiganda parum aut nihil studii et temporis posuerit 3 Neque enim

intelligi potest, ulla medicae artis scientia sine diligenti

502쪽

GEHIER

ligenti atque accurata naturae contemplatione, quae quanquam, ut CELsus a) ait, non faciat medicum , aptiorem tamen medicinae reddit. Sed quamvis partes omnes, quae artem salUtarem Constituunt, hocce naturae studium vel flagitant, vel ad illud incitant atque impellunt: in primis tamen materiae medicae cultu ad accuratiorem/eius indagationem imanu quasi ducitur, qui medicinae dat operam ; et cum natura semper suppeditet largissime, quibus animus possit delectari, mirandum non est, satiari nunquam posse qui semel harum rerum gustum ceperint. Atque hinc factum putamuS, Vt eX coleretur maxime a medicis rerum naturalium historia. Cum enim bene intellexissent, ut in aliis rebus, sic et in hoc naturae studio neminem posse feliciter progredi, nisi eius historiam bene animo imbiberit, omnem operam posuerunt in eo, ut rerum naturalium historias conscriberent, ita, ut qui vel d0 paucitate librorum in hoc genere queri, vel de difficultate velit, plane ignorare putandus sit, quid praestantissimi , iri in haere praestiterint. t sua vero quemque trahit voluptaS, et alius aliam eruditionis particulam sibi tractandam sumit: sic et ego, quamviS non Contemnam et plantarum et animalium studium, ma-Nime tamen semper amavi res minerales atque Optimi Parentis exemplo et auctoritate incitatus, iii fossit a Duriosius inquisivi. Neque in hac re χ-lam oblectationem sed et utilitatem, quam reipublicae adfert, nullii spectandam putavi. Ut vero Ordine agerem totque corporum notitiam utilem

mihi

503쪽

DE CHARACTER. FOSSI L. EXTERNIS. q93

mihi compararem, adii celeberrimorum Auctorum libros eo animo, ut mihi systema quoddam eli gerem aptum ad apparatum lapideum, utque adeo ad cognitionem augendam. Sed cum vidissem ple . rosque respicere ad solas notas, quae igne chemi eo in lapidibus , explorant dr, in eo laboraui, ut,

qui in aliis ita dictis regnis felici successu adhibiti fuissent charalleres eXterni, hi etiam usu in praestarent in minerali. Conquisiui igitur hos characteres, qui sensibus detegi possunt, et cogitanti mihi de sphcimine quodam academico edendo, aptum in primis visum fuit hoc argumentum, in quo experirer, quid possim quidque valeam. Non , is ego sum, qui mihi persuadeam periectum albquid me luci publicae exposuisse, imo probe seto, multa inesse, quae lima indigeant; sed cum non alios docere, sed ipse discere voluerim, magnum me scriptionis meae fructum impetrasse putabo, si alii me meliora docuerint et a via deflectentem benigne reduXerint. f. a. Corporum natrii alium disserentia. Ea est multitudo et varietas corporum terrestrium, Vt, qui percensere singula atque suum ipsis nomen imponere velit, rem aggrediatur longe dissicillimam, et nullo labore, nullo studio superandam. Et si enim illis conveniat Eutis idea eorumque dissimilitudo tolli quodammodo, nomine Omnibus communi, videatur: inest tamen singulis aliquid, quo differant a se, et in maxima similitudine summa dissimilitudo manet. Quae in terra

Videmus corpora naturalia Vocantur, nam par ria'

504쪽

tu aris b) , neXum causarum a Deo institutum, ex clementis sive primis principiis coagmentata sunt;

alia aliam voci Naturae subiicere vim ac potestatem solent. dum eam esse dicunt omnium corporum simul e Xistentium complexum. Compararunt inter 1 e V iri eruditi haec corpora, et eX illorum similitudine tria genera constituerunt, quae regna vocant, ad quae res omnes terrestreS Commode referrent. Discrimea horum regnorum bene explicauit Ill. Ibi NAEus c), eo quod alia corpora crescere, et vivere, alia crescere vivere atque sentire.

diceret. Sed cum hae vitae ac sensus ideae, quibus ea a se iuuicem differre existimat, non ita sint definitae, ut non multa contra dici queant, Magnis. LvDwi G d . Praeceptor, quem, quoad in vivis ero, summa pietate colam, alios characteres addendos putauit, quibus melius distingui a se horum regnorum corpora possent. Videmus enim in aliis, plantis aeque ac animalibus, constantem eandemque, ex figUra, situ, nexu ac proportione partium definitam formam, cum alia non eandem habeant formam, quamuis saepius conueniant inmixtione. Vt igitur distingueret vegetabile et animale a minerali regno, hoc charactere usus est, ut eandem formam mineralibus non esse diceret: et cum vidisset non suffcere hanc notam ad vegeta-hilo ab animali discernendum, vim locomstit a adhibuit, seu iacultatem per propria organa sese a loco ad locum movendi, qua plantas destitutas, alaimalia contra praedita videmus. Est et in crescendib Vid. Lvnwisti Institutiones regni vegetabilis, Lipsi

505쪽

DE CHARACTER. FOSSI L. EXTERNIS. 49s

scendi ratione magna corporum Varietas, cum alia per internas causas ex delineatione sua, in ovo et semine inueniunda, sese euoluant, alia per mixtiones elementorumque coniunctionem oriantur, alia per mixtorum aggregationem, dolamque e X- ternam particularum appositionem incrementum

capiant. Aliis porro corporibus organica est stru- nura, sunt ipsis sua vasa, per quae succus ducitur nutritius; sunt artus partiumque figura semper constans: alia vero his omnibus orbata, videntur tantummodo massa casu fortuito coagmentata, siue particularum, indole diuersarum, vario modo unitarum ac congregatarum collectio ac coalitus. Ex quibus omnibus sumserunt naturae indagatores signa, quae ast tria regna a se inuicem distinguenda sufficerent. Alias notas, cognitu difficiles, in generum limitibus constituendis vagas, et ludibundi saepius tantum ingenii foetus, lubens

praetermitto.

g. 3.

Regnum animale. Primum itaque atque praestantissmum naturae regnum corpora' constituunt organica, quae crescunt, vivunt, sentiunt, vim locOmotivam habent, semperque eandem formam obtinent. Cunila haec generantur eX ovo, spermatis vi foecundato; crescunt cX interna quadam, ignota quamuis, causa; vivunt beneficio humorum per Vasa determinata ductorum; nutriuntur alimentis ingestis, quae per viscera peculiaria ita mutantur, ut appositioni ad minima apta ac idonea fiant; sentiunt organis huic usui adaptatis et obiecta in illa

506쪽

GEHI ER

incurrentia percipiunt; atque pro arbitrio corpus musculorum ope a loco ad locum mouent. Quod regnum animale vocatur, et quae illud constituunt corpora animalia sunt. Studium corpora haec accuratius cognoscendi, Z00lugiam appellamus, et qui in eo est oecupatus nominatur Z00logus.f- q. Regnum Degetabile. Alterum, quod vegetabile regnum dicitur, plantas continet, sive corpora, quae eX twrra proveniunt, eamque Vestiunt. Eit istis corporibus aeque ac iiS primi regni organica partium fabrica crescunt simulque vivunt ope motus fluidorum iucanalibus suis per aerem potissimum effecti; nec tamen sentiunt nec vi locomotiua instructa sunt. Non nego posse plantarum vitam in dubium vocari ab iis, qui in sensatione vitam ponant. Se 4

cum vitam in certo humorum per vasa circulo consistere eXistimemus, haec controuersia Commodo dirimi posse hac definitione nobis videtur. Non . desunt alii, qui plantis sensum tribuant, ob eam,

quam in minissae cuiusdam specie luculenter videmus, contractionem: praeter id autem, quod perspirationi magis, quam verae sensationi hoc adia scribendum videtur, vis loco motiva, qUae plantis deest, eas a primi regni corporibus satis superque distinguit. Vegetationibus capiunt initia ac

progerminant plantae ex semine, et in omnibus sexus animaduertimus differentias. Nutrimentum hauriunt eX corporibus vicinis, quibus organica quadam parte, radicem puta, contigua adhaerent, per vasa, ut vesti beatae memoriae Vir HAMBEχ-

507쪽

DE CHARACTER. FOSSIL. EXTERNIS. 49

oxnus e) in superficie posita. Cointemplationem horum corporuin botanices s. phyt0l0giae nomine insignimus.

s. 5.

Regnum miMerale. Corpora tandem, quae tantum crescunt, vitae vero ac sensus nulla habent indicia, nec vilocomotiva gaudent, diuersamque formam obtinent, tertium naturae regnUm ComponUnt. Uariis illud assicitur nominibus a rerum naturalium

curiosis. Alii fifile, lapideum alii, alii minerale, alii subterraueum appellant. Nobis, nisi consuetudinis esset habenda ratio, minerale regnum dici non optime videtur; est enim non solum nouum, a Gu LTERO CHARLETON Of) primum usitatum vocabulum, nec iis, qui puritatem stili spectant, probabile; sed et suo significatu omnes eXeludere videtur lapides simplices, terrasque puras, imo salia nativa. Mineram enim, consentiente Magnis. LVD IGio g), glebam vocamus eX terra sue lapide coagmentatam, succis variis sulphureis salinis ac metallicis impraegnatam. Melius agere illi mihi videntur, qui lapideum Vocant, propterea quod maXima pars corporum huius regni lapidea nitatur basi; nec destituuntur isti veterum

508쪽

omnia corpora subterranea lapides nominaverit. Cum vero omnia fere eius Corpora in terrae latitent gremio, multoque labore summoque saepius vitae periculo effodiantiar, placet quam maXime fossilis siue et subterranei regni nomen. Negare

quidem non audeo et hoc nomine non Omnes indigitari res, hoc regnum constituentes, CUm quaedam earum sint, quae in superficie terrae inueniantur, quid quod generentUr, Vt V. C. Nitrum em-hryonatum. Fit tamen a potiori semper rei denominatio, et ab antiquissimis hoc nomen receptum est, cum iam ARISTOTELES i) corpora in terra inclusa τα πυκτα i. e. fossilia appellitet. Est vero neutiquam structura fossilium organica, sed per solam halituum, vaporum seu minimarum particularum iuxtapositioneiΓ, Vt aiunt, oriuntur, hi nonulla ipsis sunt vasa, nullusque in his mouendus succus. Crescunt et moleS eorum augetur vario modo, quorum quinque potissimum, Auctore Cel HENcREL1o k) notandi sunt; vel enim congelatione, ut corneus i Vel coalescentia, ut tophus; vel germinatione, ut corallia l); vel crystallisatione, ut Jales; vel petrificatione, quam et penetrationis nomine quidam adficiunt, pro dueuntur ac increscunt. Pluribus haec explicare instituti vetat ratio. Id vere assirmare posse videmur, lapides non, ut Plantas et animalia, eX interno principio siue per partium euolutionem, sed per meram elemento xuin siue principiorum applicationem, quam ignis et

i Vid. L. III. meteorolog. sub fine cap. VI. In trast de lapid. origine p. 7S. seqq- l) Quae cum ex recentioruin sententia sint eκstructa a polypis aedificia vix, nisi in lapidem sint conuersa, ad nostrum pertinent re Unuin.

509쪽

DE CHARACTER. FOSSI L. EXTERNIS. 499

aer efiiciunt, oriri, variamque inde formam assumere. Mineralogiam dicere mos inualuit huius regni cognitionem, sed cum minerae vox multis videatur suspecta, satius duco, Omyciologiam eam appellare.

l. 6.

De nouis regnis, aqueo, Neo et arrcs. Cum omnia globi terraquei corpora comm de hisce tribus regnis comprehendi vidissent eruditi, haec rerum naturalium distributio ab omnibus communi conteusu fuit assumta: fuerunt tamen nostra aetate nonnulli, iique magni nominis et de historia naturali optime meriti Viri, qui summa cura, summoque studio naturae regnorum numerum amplificare ac augere tentarent. Habemus non solum aquarum systematicam dispositionem tu , sed et de igneo ac aereo regno constituendo, et in classes suas distribuendo librum laediturum promisit Cl. DENSO ii . Quanquam multa sint, quae contra hanc opinionem moneri queant, lubens tamen eam silentio praetereo, cum iam a Cl. ac Reuerend. BnowALLIo o) refutatum sit hoc nouitatis studium, solideque demonstratum, aquam ut elementum, non ut corpuS naturale, esse considerandum; id, quod et de igne ac aere valere

510쪽

existimamus : et si quoque aquam ut mixtum assumere velimus, omnem eius disquisitionem ad minerale regnum esse ablegandam, nec entia praeter necessitatem esse multiplicanda.

f. 7. De s u logices in nystematibus condendis.

Magna sane voluptas capitur eX harum rerum studio, veraque corporum naturalium cognitione, quae histuriae Naturalis nomen habet, et summum vitae humanae societatique communi praestat emolumentum. Actum omnino agerem, si multis hoc comprobare vellem, cum nemo, qui

vel primis labris gustaverit hanc doctrinam, clarissimorumque Scriptorum libellos p) legerit, de

eo dubitare possit. Pauca tantum proponere mecum constitui de tractandi hanc doctTinam methodo. Tulit aetas prisca varios diligentes satis ac industrios rerum naturalium indagatores, qui tamen cum notaS characteresque corporum non recte

definiuissent, plus obscuritatis, quam lucis copiOsis suis ac ambiguis descriptionibus, nostrae adfuderunt doctrinae. Ex quo vero philosophia, sordibus repurgata, suum extollere caput, suoque splendore superbire incepit, hoc quoque nostrum studium, ulterius perficere, solidiusque colere plures tentarunt. Cum enim logices doctrina obiectoruim

SEARCH

MENU NAVIGATION