Delectus opusculorum ad scientiam naturalem spectantium. Volumen primum

발행: 1790년

분량: 589페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

531쪽

DE CHARACTER. FOSSIL. EXTERNIS. set I

peculiari partium intrinseca indole essiciatur, me quidem sententia, et in characteribus posueris, quos sensibus postis elicere, cum eXperimenta, quibus illa exploretur, oculorum Ope diiudicentur, et sine lapidis destructione aut mutatione detegi possint. Curiose annotauit WALLERIVS VniuS- cuiusque speciei et generis ad aquam relationem, et hoc modo, ad solidae eruditionis systema condendum, ansam praebuit. HENCRELIus m) in pyritologia variarum glebarum adtulit, ratione grauitatis, differentiam, quam per hydrostatica tentamina detexit MEvDERus. Sed nostra quidem opinione manca ac dubia sunt argumenta, quae a grauitate sumuntur, frustraneaque omnis, quae his detegendis impenditur opera, cum ViX Vnica lapidea gleba inueniatur, simplex quae sit, sed potius composita omnis, quin et decomposita deprehendatur, et ideo omnem hydrostaticam disquisitionem eludati Metalla quidem, pura si sunt ac nuda, maxime a se differunt grauitate, quod varii eruditi solide ac docte demonstrarunt at), qUanquam in ipsa proportionis computatione diuersasioueant sententias. Grauissimum omnium, quae cognita sunt, aurum esse consentiunt omnes, quod sequitur nouum nunc detectum metallum platina, eXcipit hoc mercurius, cui in grauitatis ordine plumbum Murum, huic argentum, isti cupi rim, Cu- pro ferrum subordinant, semiiumque siue plumbum

532쪽

GEHI ER

systema construendum eX hac proprietate oritur Commodi. f. 23.

De ductilitate et fragilitate.' Cultro obediunt quaedam, minerarum certe, species, ut minerae argenti, vitrea ac cornea; et

omne quod natiuum, siue statim suum, effoditur metallum malleo cedit, et in longum atque latum extendi sese patitur, sine eo, quod particulae Constitutivae a se inuicem segregentur ac disrumpantur. Aliae contra glebae, lapidum praesertim, retractariae deprehenduntur indolis. Ductilitatem, ARISTOTELI ελατον dictam, nominamus illam, hanc vero conditionem fragilitatem. Nec tamen ponderis quicquam hisce inesse qualitatibus statuimus, cum commune S sint pluribus, nec propriae singulis, nisi, ad classes metallorum ac lapidum a se discernendas, iis quis uti velit, et pro diuerso ductilitatis gradu eorum genera distinguere ac sub ordinare. Summam enim obtinet aurum malleabilitatem, cuius, ut BOYLE 0) docet, unicum granum in folia quadrata 5 O. pollicum extendi potest. Argeritum, eodem teste, licet minoris sit ductilitatis, in filum adeo subtile fuit ductum, ut octo

eius vinae nondum granum aequaIint. Vt, quae de caeteris constant metallis, praeteream. f. 24. Ο Vid. BoYLE de mira subtilitate essivulorum Cap. II.

533쪽

DE CHARACTER. FOSSIL. EXTERNIS. 323

l. 24. De pelluciditate et opacitate. Ad lucis radios varie se habent subterraneae glebae; ut commodum ex hac qualitate desumi possit earum disponendarum fundamentum. Transmittunt enim aliae radios solares, ut crystalli fere Omnes, Vel et eos refrangunt, ut istandica crystallus, et iris ; aliae, quamuis sit lucida ipsis ac fulgens superficies, vel obscure tantum pellucent, vel nihil omnino lucis transmittunt. Pellacidos lapides appellamus eos prioris ordinis, qui si duritie alios superant, gemmarum nomen habent: alter ordo semipellucidos, Carneolum v. c. Chalcedonem, alum cet. continet; ultimumque constituunt opaci V. g. marm0r, iaspis, schylus e. s. p. Est in his magnum ad quasvis distinguendas species momentum , et felici successu huc usque adhibita fuit haec proprietas ad species et genera ordinanda. q. 25. De raro ac denso, molli ac duro. Est in lapidum superficie, a particularum nexu ac compositione dependens, qualitas, diuersa tamen quodammodo a figura glebarum, mox describenda; cuius superficiei ratione corpora subterranea in rara ac densa dispescuntur. Si enim ita inter se componantur mole culae, ut interstitia sue pori, in quos penetrare possit aliud corpus, restent, rara dicitur massa, ut pumex, fltrum, t0phus, creta, cet. In quibus vero longe alia sunt omnia, densa nominantur, V. c. crystallus, acha-

rei, flex. Videtur hinc et aliud peti posse signum, quod

534쪽

quod ex diuerstate superficierum, lapidem si fregeris, oritur, alii enim fracti splendent, ut quart-zrim, alii rudes deprehenduntur, Ut calcareus, alii asperam, ut t0phus, alii laeuem, ut iaspis, alii uniformem alii dissormem conspiciendam praebent superficiem. Nascitur et ex hoc particularum stuet cohaesione lapidum varia durities, qua ita interis disserunt tossilia, ut alia durissima, alia, ob nisum particularum minorem, mollia ac triabilia inveniantur. Ob hanc qualitatem limam eludunt alia, cum alia ipsi obediant, unde orta est,iapidum diuisio, in pretiosos et ignobiliores, quae tamendisserentiae ad artem gemmariam, nequaquam Vero ad historiae naturalis stu ium, pertinent. Solemus hanc Variam corporum lapideorum indolem leuidens quodam, satis tamen certo, eXperimento, ad frictu nimirum chalybis, detegere; dura enim scintillas fundunt, quas ex mollioribus, ob minorem resistentiam, nunquam prolicias. Quod, Cum glebarum miXtionem neutiquam disturbet,

commode ad eXternas lapidum notas referatur.

g. 2 6, De figura ac jorma. MaXimum vero momentum, quod a se inuicem discernit lapides, in ipsa forma ac figura positum mihi videtur. Nihil hic dicam de philosophorum lite, qua formam ac figuram a se differre

contendunt, sed promiscue his vocibus utar. Est in aggregationis modo quaedam particularum constituentium ad se inuicem relatio, sunt et fines, siue termini, quibus totum corpus, qua aggrega tum , in sua caetensione limitatur ac circumscribi

tur.

535쪽

DE CHARACTER. FOSSII EXTERNIS. fas

tur. Duplex hinc figurae nascitur disserentia, alia enim est totius corporis, Ut extensi, forma, alia ab ipsis particulis ' earumque compositionis modo prouenit, quam teXturam siue structuram commode appellare solem IS. Vtramque, in subterraneorum corporum dispositione, maximi usus esse nemo facile negabit. Frequenter enim OccUrrunt glebae, quae notas suas, genericas in eXterna forma gerunt. Sic crystalli hexagonam, topazius cubicam, tureosa hemisphaericam, selenites rhomboideam, nisi accidentali modo mutentur, seruant figuram. Hinc CAPELLERVS et SCHEvCHZΕRus diliugentes crystallographiae scriptores, has pellucentes glebas in systema, ad solam ab angulis desum-

tam figuram attendentes , coegerunt. I INNAEUS,

ab admixtis salibus hanc formam enasci sibi persu. adens, crystallos salibus iungens, earumque figura ductus, dispositionem effecit. Pyrites tam varia tamque diuersa figura est, Vt Cel. HENCκELIus p viginti tres species, sola forma a se inuicem discrepantes, poneret. Sic alii lapides rotundam figuram habent, alii intus caui, variisque corporibus

wOrpha, siue petrefactor, quae et aliis mineralia terrae aliena dicuntur, optimam discriminis notam in figura gerunt, et quem occupent locum et ordinem, hac sola indicant et ostendunt. Nec fguratos lapides s. lithoglyphos WALLERII, ex systeiriate omnino reiicimus, quamuis plero Sque eorum, ut ludibundae imaginationis lusus, non admittendos iure censeamus, cuius sunt generis, artus ithu' pyrifornus , chirites, sceliter, priapolithus, quae usu

536쪽

loquendi inualuerunt, quamuis rerum origini nequaquam respondeant, compellationes. Has igitur merito excludimus, ut tamen sua figuratis lapidibus seruetur dignitas, caryGlithus, 00lithus,ine conites et quae huius generis sunt, ob eam,

quam semper obtinent figuram, locum sibi omniano vindicant. Sic et gramolithi ad lithombi phi adductum picturae, qua superbiunt, erunt collocandi. g. 27. De fructura siue textura. Sed multo plus valet, ad lapides a se discernendos, figura lapidum, a partium aggregatione

orta, quam texturam s. 1ibu Iuram nominamus. Mirum est, quantum hac diuersa deprehendantur fossilia. Liceat vero in hac illustranda in mathematicorum exspatiari campum et ab iis mutuari quantitatum metiendarum ac mensurandarum methodum. Apuncto progrediuntur ad lineam, a linea ad planum a plano ad eXtensum in longum latum et profundum. Abstractae quidem sunt hae notiones, cum eae in nostra doctrina concretae deprehendantur. Est tamen cum his quaedam analogia in minerali regno inuenienda, quanquam quod statim moneo, summo rigore non examinanda. Sit nobis venia granulum sabuli comparare cum puncto. Componuntur eX eiusmodi granulis, sine ordine coagmentatis, Variae glebae, ita, ut granulosam fabricam primo intuitu in iis distinguere poliis. A; e-

Praebent, qui, prout vel crassis vel subtili grumo constant, suis dicantur speciebus, quae tibi rundiae

granulatorum genus sistunt, G an id hδος

537쪽

puncta phy sca, ut ita dicam, ita interdum sibi uniuntur, ut secundum longitudinem modo extendantur, et ita lineae s. fibrae s. flamenti notionem excitent, ut in Ashs0, amiarith0, aeruginis nati-sae specie, antimoni0 rubro, cet. fieri videmus, quibus iure fibrosorum, seu flamentosiorum lapidum nomen tribuere possumus. In aliis glebis connectuntur particulae in longum aeque ac latum, et plantim siue membranam s. lamellam formant, ut in mica, Datho, et talco, hinc lamellinas eas appellamus. Quibus et annumerari possunt eae, quae ex lamellis conuexis et concauis, sibi superimpositis, componuntur glebae, ut Pi υlithus, Oolithtis,

WARD r). in longum aliae, latum et profundum eXtenduntur, nec particularum suarum conspiciendam praebent figuram, cum arcte cohaereant et continuum corpUS torment, Vt quartzum,=calcaretis, silex, iaspis cet. quas conti itias dicit CAR-πHEV SERUS S) et quarum characteres specificos ex

dictis aliis, v. c. superficieruna conditionibus, petendos existimamus. Ex hiS, breuiter adlatis, videmus , quantae sint, quae ab aggregationis modo peti possiat, disponendi notae, quae, et ad genera et ad species rite distinguendas, omnino multum facere nemo negabit. Ulterius hanc de figuris sumtam methodum eXposuerunt Celeberrimi Viri

umque optime Cel. HAUSEN Ius, qui reflexionem lucis, superficierum structuram, et lapidum commissuram attendens, angulosque, Pro ea, qua e X-celle-

538쪽

e ellebat, solidissima matheseos cognitione, et lineas, quas particulae in compositione sua formant, vel curuas vel rectas examinans, omnem inde suae methodi desumsit dispositionem; granulosam, glM dulosam, fibrosam et lamel satin texturam ad ulteriorem specierum distributionem adhibens. Cui tamen distinctioni eam, quam declarauimus, ut planam et a quo uis, etiamsi nec mathematicis nec chemicis instructus sit scientiis, facillime intelligendam, quodammodo praestare, omni, quam tanti Viri exigunt merita, monemus modestia.

3. 28.

De e o su m i u r a. Superest alia, a coniunctionis ratione dependens, lapidum nonnullorum proprietas, quae primum ad systema conficiendum adhibita fuit ab Excell. HAusENIO u . Quam enim in ligno deprehendimus partium s fibrarum, ad directioneniaxi parallelam, a se discedendi facilitatem, eam et in variis fossilibus euidenter cognoscimus. Locum illum in superficie extensa, in quo fit ope cunei facillima partium separatio, et ad quem sub malleo corporis partes disiiliunt, commissuram appellat Cl. modo nominatus Auc or, multisque exemplis, quid ad methodum struendam haec proprietas faciat, demonstrat. Optime huius conditionis disserentiae apparent in salis gemetuae particula. Si enim eius frustulo, quod semper parallelepipedum format, applicaueris cuneum ita, Vt Cum plano vno eX iis: qui angulum efficiunt solidum,

539쪽

DE CHARACTER. FOSSI L. EXTERNIS.

parallelam seruet directionem, facillima opera s parabis lamellam, itidem rectangulum sistentsim, limulque diaphanam. Si vero in obliqua directio ne applicaueris cultrum, siue ita, ut cum nutriplano parallelus sit, non ad eam lineam, qualiteXigit cultri directio, sed ad parallelum ductum huius illiusve parat helepipedi lateris drssiliet. Idem euenit in spatho, galena plumbi te sulis maioribu dapide sci sili et aliis, lapidibus, iis potistimum, e qui

lamellosi sunt vel ex lamellis contigui S componi,ntur. Nec tamen continui protius destituta videntur hac qualitate, c0vneus enim s. plex niger semi- cita manet S tantum non semper, malleo percussuqdissilit in laminas conuexo - concabas s. hemisphae ricas; et silex opacus semper in locis, ubi qdam facillime separatur, acutos ostendit angulos: quod omnino a commissurae ratione de pendet, et vlte riori obseruatione, systemati aptum praebere potestiundamentum.

f. 29. De actione aliorum c0rporum tu fossilia. Paucis adhuc attingamus eas mutationes, quas vel ab aliis corporibus physicis subeunt lapides, vel et ipsa fossilia in aliis rebus naturalibus effet unt, atque videamus, quid valeant ad ordinem certum instituendum. Latent quidem horum phaenomenorum causae, ut in iis declarandis hallustinentur, nec Veri quicquam ac certi de iis proferre possinti physici; sed cum sub sensus cadant, quaei his phaenomenis deteguntur proprietates, nec illis in systematibus ordinandis carere possum US. SOlemus exponere liberiori aeri quasdam glebas 1ub-L w. Delict. Opusc. ad s. nat speei. Vol. I. Ll ter-

540쪽

terraneas, pyritas v. c. ut latens in illis vitrioluim vel aliud quod uis minerale corpus eliciatur. C halti minera aeri exposita mutatur in superficie,

et varii coloris, pallide rubri potissimum aut faui, lanugine, florem quam vocant stobos bes d)Iaa,)Obducitur. Magries non tantum se ipsum, mira sua ac vix rite eXplicanda vi, manifestat, quippe qui, simulac eX vena fuerit caesus, ferrum attrahit; sed et eius ope, num quid in comminuta nati mera siue terra latitet martialis, facili detegimus Opera. Simili fere virtute instructum est Electram et gagates, quae ab attritu calentia, leues res abducunt. LyncuriuS, gemma qui dicitur PL1N1o x ε; de cuius ortu mire fabulatur, quem tamen pro occino habent recentiores γ , teste TΗxo- PARASTo z), non folia aut ramenta . sed et ae- 'oris ac ferri laminas, attrahit. Lychnites, ut ΡL N1vs a) refert, vel sole calefactus, vel digitorum attritu, paleas chartarumque fila ad se rapit, qua

etiam virtute, FRID. HopFMANNI b) auctoritate adamantem imbutum assirmamus. Et nouo illi, cuius descriptionem frustra apud veteres qUaesiueris, Tu talinu sc) qui Belgis dicitur, germanis 2ssc mi uetether, in moribus est, dum candet, cineres attrahere. Acida fortiora aspergimus lapidibus, ut est eruescentia oriatur, si quid calcaret s. alcat

ni in gleba haereat, marmora potissimum a DO dibus, iere sibi simillimis, hoc modo dignoscere

sole κ) In hist. mundi Lib. XXXVII. cap. 3.

SEARCH

MENU NAVIGATION