장음표시 사용
11쪽
DEFINITIO.ΡVREX A contagiosa, semel tantum aliquem adis
oriens deglutitio et spiratio dissiciles, cum angustiae in faucibus sensu; tumor, rubor, et dolor, tonsillas et membranam faucium mucosam assicientes, cum crustis mucosis, coloris albescentis vel cineritii, serpentibus et ulcera tegentibus; tertio morbi die, facies aliquantum tumens ; simul in cute passim rubicunda essiorescentia, maculis amplis, Vix eminentibus, tandem coalescentibus, post tres vel quatuor dies in squammulas furfuraceas abiens ; superveniente saepe anasarca.
12쪽
Medici, Scarlatinam Cynanchicam diversam speciem in
aegris ac temporibus diversas prae se ferre, consentiunt. In Θolis, enim, cst interdum adeo benignae, ut parum quidem mole istiae laboranti asserat, et sine ope medicamentorum depelli queat, vel potius sponte decedat; alias vero tam late grassatur, tamque cito et potenter ad Orcum duc i, ut nulla valeat curatio, Vel praecavere vel jam adortam le
nire. Huncce tamen morbUm, revera Varium et muta
bilem, sive numerum sive diversitatem speetemus symptomatum, iis, quorum enumeratio subsequitur, semet in plu- mimis exemplis Ostendere, pro scomperto habeo. Incursum omnis scarlatinae, non secus ac aliorum exanthematum febrilium, comitantur aegritudo quaedam totius corporis, major minorve lassitudo, motusque dissi cultas, et frigoris sensus, qui auctus inducit luridum hor-xorem. Cum his calor solito major alternat, et brevi excipit. AEger tristis fit, subindeque de dolore capitis, nausea, et ad vomitum nisu, cui tandem aliquando ipse vomitus supervenit, conqueritur. Insigni etiam si nolentia assicitur,
13쪽
assicitur, et coryza Una cum epiphora si observationibus Mortoni et aliorum fides habenda sit) nonnunquam, licet raro, Vexat. Eodem fere tempore vel paulo posteaquam invasit morbus; aliqua sentitur in faucibus internis mO-
lestia, ac simul rigor colli, et potius dissicultas quam VO-randi dolor. Cutis calida et arida est, pulsusque arteriarum crebriores et validiores, interdum etiam duriores, evadiant. Haec symptomata, quanquam quolibet per diei decursum tempore accesserint, sub vespera nodiuq Ue ingravescunt. Sitis Urget, et pyrexia accenditur ΠUnc nu merosioribus signisque gravioribus, praecipue inquietudine et saepe delirio, stipata. Indicia omnia posthac intenduntur. Cum aucto gutturis dolore simul aegrius deglutitUr. Si minus antea, nunc crebrior fit respiratio, et difficile peragitur. Spiritus haud olet, sed plurimum calet. Fauces internae ubique tument et rubent, haeque Partes, imprimis uvula, Velum pendulum palati, et tonsillae, maculis albidis, quae vere flant crustae mucosae, et quarum nonnullae ulcuscula obtegunt, pus bonum effundentia, et sanatu haud dissicilia, brevi obductae perspiciuntur '. Linguas: Quamvis, in plerisque conditionibus, inflammationem sanesumer3sipilatosam, in paucis tamen phlegmono deam esse, eoque apost
14쪽
Lingua, quae sub initium arebat, in omni parte, praeter apicem et margines, qui humidi et rubicundi sunt, hu-
more spissis et flavescente trorsus illita est; totumque os interdum viscido muco oppletur. Urina, quae coloratior est, parce secernitur; aliquibus vero in exemplis est suae in sanitate conditioni parum dissimilis. Alvus quandoque aperta, saepius durescit. AEgrotus nunc cibum cu- auscunque generis non solum non desiderat, sed penitus aversatur; sitique instante, potum, ob nauseam quam movet seu auget, ob iue doloris in deglutitione vehementiam, vel omnino non Poscit, vel saltem a multo abstinet.
ma interdum aeque ac crustas et ulcera formari, observat ri . Prae
terea, in quibusdam inflammatio ita senatur, ut constitutios partu ξntegra maneat, seu, uti loquuntur, resolutione terminatur. Quod ubi ita felicitur evenit, nec ulcera nec apostem a reperiuntur, fauciumque vitii natura ab aliis rebus exploranda est. Quinimo, et vitium ipsum interdum vel penitus abest, vel tam Parvum extat, ut neque de eo conqueritur aeger, nec visu facile deprehenditur. Nihilominus, in his exanthemata notabilius tardiusque sise produnt; et pyrexia, synochae faciem induens, lenior plerumque invenitur. Hujusmodi exempla, numero modo majore, modo minore, in qualibet scarlatina epidemica, reperiuntur. Et constat quidem, ex historiis morbi ab
auctoribus traditis, si non imperfectae sint, scarlatinam sorma tali benigna fuisse grassatam.
15쪽
His semet ita habentibus, die a principio morbi plerumque tertio, maculae plus minus latae, ex papulis innumeris, Perexiguis, confertis, vix eminentibus, et obscure rubentibus, constantes, in cute cum pruritu erumPUnt, sensimque serpentes, inter se confluunt. Tandem colore et numero, quibus primis diebus admodum variare solent, constantiores factae, totam ferme corporis superficiem, nunc miBus nunc magis saturato colore, suffundunt. Primum in facie comparet efflorescentia, collo, et Pectore, dein vero, spatio viginti quatuor circiter horarum, subinde celerius tardiusve, in brachia, truncum, artusque inferiores diffunditur. Manus et digiti, qui tument, rigent, et tactu dolent, quandoque notabiliter rubent. Partes exanthematis obrutae, imprimis facies, manus, atque pedes, aliquantum intumescunt, cutisque digito compressa albes-Cens, Temoto, mox iterum rubescit. Eruptio, tum quoad tempus quo primum sese monstrat, tum quoad durationem, multoties variat. Nam, licet ut plurimum triduo post primam morbi accessionem, tamen alias citius alias serius apparet, et quo citius eo pejor, quo serius eo lenior morbus. Evanescit etiam nonnunquam, frigore corpori adhibito, et vitium gutturis utique augetur. Cum vero aliquot dies, tres nempe Vel
16쪽
quatuor, perduraVerit, pallescit, potiusve fuscum adipiscitur colorem, et faciei partiumque aliarum subsidente simul tumore, cum cuticulae desquammatione decedit, diversas partes eo, quo comparuerat Ordine, relinquens. Antequam in furfuraceas convertatur squammas, cito abscedentes, epidermis, in Vesiculas passim, albas, plerumque vacuas vel aera solum continentes, miliares pustulas quam plurimum referentes, eoque quibusdam morbo Parum expertis ita imponentes, ut pro miliaribus habent, saepe elevatur'. Quocirca, vesicationς largiore facta, cuticula tandem dehiscit, aspera fit, demumque non sine ingenti, quo VeXantUr aegri, pruritu desquammatur, et eo magis, quo amplius fuerit exanthematis obsita. Exanthematis prodeuntibus, pyrexia saepe, quamviS non semper, ut aliqui opinantur, remissionem patitur, et quo magis, eo postea benignior morbus; quoniam commodius subsequitur desquammatio, et laesae fauces maturius sanantur. Verum saepius, Postquam comparuere, fauces in statu fere manent eodem, neque pyrexia minuitur, neque est aliis symptomatis mutatio, donec inchoaverit
i Auctores passim, praeque caeteris expert. M. Ant. Plen ciet Vi--ennae Tractat. de Scarlatina, parag. v. et clar. Withering acco.n
of the startet sever, Scc. p. II 6. 117.
17쪽
in desquammatio. Hoc tempore, in istis sub hac morbi forma multo numerosioribus exemplis, ubi scarlatina haud infeliciter finitur, protinus sensimque mitigatur pyrexia. Nunc quoque, nimirum die septimo seriusve, arteriae tardius micant, modici sudores erumpunt, fauces a suo vitio levantur, somnum redit, et ciborum appetentia, fa- Iuteque sua pristina, fruitur aeger. Complures tamen eorum, qui ita convalescunt graviterque non aegrotabant, Prima, secunda, vel hebdomada adissipata scarlatina tertia, hydrope corripiuntur. Nimis frequens haec scarlatinae sequela quibusdam patescit indiciis, notatu maxime dignis, quippe quae morbiim, ne rite amotus sit, admodum Perniciosum secuturum esse, praemonent. Valescentes, Primo artuum lassitudines et de jectionem virium paulatim ingraVescenteS, queruntur, animum abiectum habent, noctes degunt insomnes, et urinam subrubram, immo, saepe sanguinolentam ', et sedimentum furfureum deponentem, Parca quantitate, cumque ardoris sensu, reddunt. Cutis semper sicca. Sitis perpetuo VeΣat, et escae appetitus multum diminuitur.
i Navier comment. de rebus, &c. pari. T. VOL q. P. 338. et Piencia trach. parag. Vii.
18쪽
Hydrops tandem supervenit, et ab aliquo faciei, vel circa
pedum maleolos, tumore nasci consuevit. Brevi crescit, nuncque unam nUΠC alteram corporis partem magis occupat. Anasarcae species freqtientissima; ascites autem et hydrothorax interdum offenduntur. Cerebrum per-
raro hydrops petit et sed, ubi incidit, coma-vigil, delirium, et caecitas exinde sequuntur ' Opportunum si asseratur auxilium, minime lethalis hy- drops post scarlatinam adoriens est, et facile cedit. Ast, aliquibus medicinam facientibus, longe plures rapientem, quam ipsa scarlatina, contigit vidisse. De illo clar. Pleuciet, sua ex experientia neque parva, conclusiones quasdani breviter narrat, et quas non abs re erit referre. Notavit1κο, Quod iste leucophlegmaticus status superveniat po-ς tissimum illis, qui copiosis aut malignis scarlatinae exah- έ thematis afficiuntur. Vidi tamen benignissimae scarla - tinae ingentem totius corporis tumorem advenisse. 2LD Quod illi, qui majorem cutis decorticationem experiUΠ-- tur, soleant etiam magis tumere, quam alii. Interim observavi valde magnum tumorem in aliquibus, qui nullam experiebantur decorticationem. 3tio, Quod in- fantes facilius, et magis tumeant, quam illi, qui sunts aetates Witherios account, P. 17.
19쪽
I 3 aetate provectiores. D, Quod aegri magis tumeant in hyeme quam in aestate ; item illi magis, qui tempo- rius libero se exponunt aeri, quam qui in debita tran- spiratione degunt. Tandem, sto, Quod iste hydropi- cus status periculosior sit, et plures exinde moriantur, quam ex primo scarlatinae statu 'Materiam purulentam diu effundentes, aliquando in Variis corporis partibus, post scarlatinam, abscessus subnascuntur. Sunt et aliae assectiones anomalae, quandoque cum scarlatina conjunctae, aut illam excipientes, qVarum mentionem fecerunt audiores, sed eas, utpote levioris momenti, rariusve observantUr, Praetereo.
Morbi est supra descripta species frequentissima. At,
in multis exemplis, symptomatis longe gravioribus scar- latina stipatur, et in unaquaque re cynanchen malignam tam plurimum refert, ut internosci haec ab illa non possit Quam ob causam, et quoniam eo plus periculi scarlatinae inest, quo magis symptomata cynanche malignae communia semet ostendunt, ea breviter memorabo. B Scarlatinam
20쪽
Scarlatinam itaque malignam praenunciare solent scino trientia, rigor, nempe, et calor sibi invicem succedentes, donec hic conilantior et solito intenssior evaserit; ingens anxietas, Dahis ea, cui brevi accedit vomitio, et dejestiones crebrae. Vultus, qui aliquando rubescit, saepius pallessicit, et aegri, propter v edtiones nimis violentas, syncope periclitantur. Fertur etiam, lenem cephalalgiam, et totius corporis molestiam, quae paulatim increscit, aegros quandC Ue priUS Vexare, quam alia accesserint. Affectus
gutturis, quod perpaUcis horis postquam prima apparuere indicia, lugent aegrotantes, hic valde premit. Nihilominus, deglutiendi facultas tam laesa haud fieri solet, ut ex faucium conditione, quam docet inspectio, suspicari fas sit, et ea potius a musculorum deglutitionis imbecillitate,
quam a dolore pendere Videtur. Crustae partes inflammatas obsidentes, quae sunt coloris cineritii vel lividi, rapide crescunt, et abscedentes, Ulcera patefaciUnt, ex quibus emanat sanies acer, foetidus. Ulcerum est circumscriptioni, quae sub initio coccinea, citus pallor; nunc quoque, hUmor tenuis et olidus ex naribus et ore essivit, adeoque acer, Ut non modo nares ipsiusque aegrotantis labia corrodat, sed etiam digitos, brachia, partesque omnes quas tangit inservientium. Receptus idem in ventriculum humor, quod saepius, potissimum junioribus, incidit, qui