장음표시 사용
21쪽
qui hiaud sedulo excreant, admodum ciere valet Vomitiones, tormina, tenesmum, et frequentes dejectiones, quae Vires magnopere frangunt. Quinetiam, si eum Vasa lymphatica absorbeant, intumescunt et taetu dolent; horumque tumor, et iste ingens oedematosus totius colli, ad pectus usque pertingens, quod gravi morbo saepe fit, periculum suffocationis non parum adaugent. Jam spiritus celer et perdifficilis evadit, nonnunquam et stridet, qu*ssi ex toto impediretur, et foetorem pessimum emittit, adstantibus vix tolerandum. Ea est vocis, si ulla adhuc Perstet, raucedo, qualis in affectionibus faucium gutturisque Venereis observatur. Tandem videntur, si inspicias, quam maxime inflammatae omnes fauceS, et gangraena assci. Eodem fere tempore, grumi materiae subui grae nonnunquam expuuntur, solidis putridis factis et solutis valde similes. Supra, in hoc morbo saepe respirationem admodum laborare, edictum fuit, et vero simile est, ex inspiratione strepente, Voce rauca et tussi clangosa, laryngem et tracheam parem inflammationem interdum participare f. Equidem in cynanche maligna auctorum, quamviS non ud
huc, quantum discere Potui, in hac scarlatinae specie, quod talia,
22쪽
talia, quae utrique communia sunt, symptomata suadent, fida cadaverum inspectio comprobavit 4'. Ulut vero resse habeat, experientia, permultos extinetos fuisse infantes repentina suffocatione, fatis edocuit, signis cynanchestrachealis simul apparentibus. Primo, secundo, rarius die tertio, efforescunt, quales jam definivi, in cute maculae. In paucis erysipelatosae, in exemplis aliis pustulosae, reperiuntur. Quae in hac quam in altera specie magis irregularis, sive initium, sive tempus durationis respicias, eruptio, facilius etiam a frigore, vel ab alia quavis causa, evanescit; suntque inde gutturis laesio et febris pejores. Insuper, in aliquibus nulla per totum morbum adest eruptio, et in aliis cutis assectio solum innotescit insigni pruritu, calore, et cuticula de- squammata.-Pyrexia neutiquam refringitur, eruptione facta ; sed circiter hoc tempus diarrhoea, et VomituS, Praesertim in adultis, si non penitus cessent, lenius saltem Vexant. Pyrexia hanc conditionem comitans, debilitate universa
maxima, pulsu sub initium parvo, duro, frequenti, et Ple-ι rumquel Conser Withering dissertat. inaugur. de cynanche gangraenosa p. 8. Lieutaud precis de la medicine, edit. Paris P. 5 I9. λς,
23쪽
rumque irregulari, exacerbationibus quam constanter ves. pertinis et remissionibus matutinis, designatur. AEgrefertur in hoc statu laborantibus sanguinis detractio, et repetita, licet parca, saepius succumbere facit. Sanguis primo missus interdum crusta coreacea obtegitur; progrediente tamen morbo, crassamentum ejus laxum, totaque massa quasi solutior, invenitur. Haec morbi species vere exitiosa nullum tenet constitutum cursum. Namque Plurimi gravate aegrotantium, secundo tertiove die, dum alii quocunque alio ad oestavum usque, exanimati sunt. Phthisi pulmonali lacessiti, diuque pedetentim recedentes, nonnulli ad plures migrant. Quibusdam, antequam diem obeunt supremum, facies,
quae pallida est, et collum intumescunt, summa sputum ejiciendi impotentia simul adest, exindeque respiratus pene impeditus. Porro, alii ab inopinata haemoptyli aut epistaxi e medio tolluntur. Si ita fauste, insolenter
licet raroque eveniat, Ut aeger reValescat, symptomata eodem ac in benigno morbo ordine decedunt; rubor nempe cutis in fuscum convertitur, riteque ' conseqUitur decorticatio; modici prorumpunt sudores; calor Parum sentitur; arteriae, quae antea crebro, exiliter et inaequaliter, aliquanto tardius, firmius, et aequalius movent; tumor
24쪽
mor faciei et colli externus minor fit; crustae faucium abscedunt, et exulcerationes sanescunt; respiratio liberius peragitur; acies oculorum, antea hebescentium, pristinareitituitur ; vesci appetitus et somnus redeunt, aegrotumque summopere reficiunt.
Morbus, vel a propriis indiciis, vel a proprio eorum, quae licet ei ac aliis communia sint, concursu dignoscitur. Quamvis huic optime inserviunt libri de Nos logia Methodica conscripti, quorum omnibus perspicuitate et elegantia Synopsis Cullen longe praestat; tamen hic, quibus rebus morbus de quo agitur, ab aliis eum referentibus internoscatur, separatius et plenius quam solus faciat character, percurrere, non supervacaneum censeo. Quoniam igitur, quatenus guttur assicitur, nonnulli morbi, scarlatinae similes, uti cynanche tonsiliaris, &c. notae quaedam ad discrimen commemorari debent.
Primi incursus comitibus, signis aliquibus incertis et utrique communibus, scarlatina non facile a cynanchetonsillari
25쪽
I9 tonsillari distinguitur. Illa autem a contagione semper ;haec nunquam, sed plerumque, a frigore corpori applicato, ducit originem. Morbum non perpessi sunt contagioni illius obnoxii soli, et debilitas undecunque oriatur priori
morbo viam sternit; huic vero opportunitatem dat consuetudo, et aliquem saepe adoritur in vitae curriculo. Somnolentia, et febrilia, quam in cynanche tonsillari, saeviora symptomata, primam accessionem scarlatinae comitantur. In plerisque adest illius exemplis, cum pulsationis sensu, dolor pungens, et totius corporis laesio, e gutture videtur oriri; at, qui hac afflicti, dolorem cum ca-Iore urente obtusum persentirint, et molestia ab initio universa. Faucium tumor in illa magnus, cum inflammatione phlegmonodea concolor, citius crescit quam in hac, crustis, sub quibus latent plerumque ulcera serpentia, nec 'non faucium irregulari et rubicundo tumore, notata. Sed,
eruptione prodeunte, ut in specie morbi frequentissima prope tertium diem sere semper accidit, de genere ejus, nunc satis manifesto, amplius dubitari nequit. Parum quidem incommodi sub utrovis laboranti, si venam ejus
secare, vel procrastinares, donec certior de morbo faetus fueris, vel ex toto omitteres. Nam vix necessarium in cynanche tonsillari generalem sanguinis detractionem, usiis aliquorum abunde testatur, et emetica in utriusque initio remedia
26쪽
remedia praestantissima esse. Quum demum est scarla. tina mimicior, et cynanches malignae imaginem reddit, pulsus arteriarum parVi, frequentes, saepe irregulares, prostratio virium insignis, anxietas, vomitus, et diarrhoea,
quicquid dubii de morbi natura prorsus dirimunt. Aphtha insantum sese prodit escharis amidis, ad linguae
margines primum comparantibus, et labia, gingivos, totumque os internum, demum occupantibus; atqui linguam in scarlatina crustae ne unquam tenentes, amygdalas, velum pendulum palati, et UVulam, primum obsident Pyrexia aphthae rarissime comeS est, eisque exemplis, quibus adsit, oris assectui superVeniens, non contagiosa; ista vero scarlat nae admodum contagiosa ab initio vexat, et. quae brevi patescunt in cute, exanthematis certius dignoscitur. Plura, si iis sit opus, restant discrimina ; sed prolata sussiciam. t Cum adhuc in dubio animus est, utrum scarlatina cynanchica ullo modo, nisi gradu solo, a cynanche maligna dissert, cumque in nonnullis exemplis morbus huic omnino similis, nimirum, cum ulceribus faucium serpentibus et febre typhode, modumque curationis eundem Poscens, ex eodem contagionis fonte profluit, utique necessarium
27쪽
inihi videtur, fusius a morbis ei aliquando vicinis illam internoscere.-Hujusmodi exemplum imprimis habeo gasti itidem erysipelatosam. Namque eam inter Pessimamque, praesertim sub ejus initio, scarlatinae speciem discrimen facere, est admodum dissicile ; quippe quibus tam
multa sunt, uti debilitas magna, anOrexia, naUsea, Vomitus, quocum aliquando consociantur dei estiones frequentes, anxietas, sitis, deglutitio et spiratio dissiciles, rubor faucium erysipelatosus, Pulsus parvus, frequens, et nonnunquam irregUlaris, cum aliis Pyrexiae signis, communia f. Pro veris illis acceptis, probe tamen alium ab alio discriminare commodum erit. Nam ad Venaesectionem
in gasti itide erysipelatosa aliquando decurrendunt est
Verum perniciose ageres sanguinem in i stis scarlatinae exemplis, qualia refert gastritis, detrahere. Quodam vero tenus inflammationem ventriculi erysipelatosam, per epigastrii ardorem et dolorem, qui, utpote nCn tum ACU intus ac in phlegmodea, medici est, ne pro anxietate sola
habeatur, cavere ; per vomsitionem aliaque ventriculum laborare ostendentia, ante comparentia quam ea faucium GPerque causae naturam, quae morbum effecerit, utrum C nempe '' Vid. Cullen. de gastritide ei 3 spes atosa, Fiist Lines, Par. ccc it Id par. cccxesi.
28쪽
nempe acre quodlibet in ventriculo sumptum fuerit, vel contagioni scarlatinae non patuerit aeger, agnitum iri confido. Quinetiam, contra, infaustissima scarlatinae species, a primo suo insultu, somnolentia, indiciis catarrhi, Ut coryza et epiphora, et generali quadam cervicis aegritudine, de qua gutturisque vitio magis conqueritur aeger, quam de ventriculo, stipatur, et a contagione orta publice grasi
Insuper, raro evenit, sub hac scarlatinae specie, instrumenta respirationis prorsus illaesa manere. Et constar enim, tam signis externis quam cadaverum siectionibus, ad Iaryngem et tracheam ipsam pertingere, in nonnullis conditionibus, a propria sua sede inflammationem. Quod cum factum fuerit, respiratio, quae aliter saepius in hoc morbo satis commoda e st, difficilis fit, et sub inspiratione strepit ;voxque adest rauca, et tussis clangosa. Vitium, tamen, faucium istas cynanches trachealis notas praecedit, et comitatur. In cynanche etiam Vere tracheali, pyrexia est synocha, et non contagiosa; at in hoc scarlatinae statu, typhus est, et pessima debilitatis nota, Putredine nemPe, stipata.
29쪽
alio quovis fauces itidem adoriente, secernere possumus, fatis ut spero scriptum est ; deinceps de discrimine a morbis potius summum corpus, quam alias ejus partes obsidentibus, dicatur. Cl. Mortonus, qui scarlatinae mentionem fecit, seque in ea guttur interdum inflammatum et gangraena assici ', vidisse memoravit, pro nihilo magis quam specie quadam rubeolae habuit. Verum, licet ambo simul grassari observentur i, tamen, qui sub uno labora vit, minime igitur ab altero liber constitutus est. Morbi etiam specie eruptionis in cute nonnihil distant. In rubeola enim sunt inter , stitia angulosa, quibus in pectore potissimum separantur papulae exiguae, confertae; his in scarlatina numerosioribus, illa desunt, et propterea passim in cute est rubor floridus, et istiusmodi quasi cutis vino rubro perfusa foret. Tussis porro, praeludiumque catarrhale cito in rubeola semet ostendunt; non autem omnino in scarlatina, nisi in pessima ejus forma, quae, ubi incidit, certius distinguitur Pyr ia
t Mortoni Oper. tom. 3. P. 44. et 34. t Tom. citat. p. 43. 44. ubi iuriusiibet fere omnia utrique commuωzii λ esse, asseruit Mortonus.
30쪽
Pyrexi a typhode, et exanthematis, die secundo apparentibus. PIUc quoque accedit, quod minimus est in morbillis gutturis affectus, et quod non adsunt in faucibus crustae. Denique, in plerisque exemplis, natura epidemici, et utrum aeger ab alterutro antea correptus fuerit, si nosci queant, una cum rebus jam traditis, haud dubium dabunt discrimen, Miliaria, licet aliquis sua dubia jure moveret, Utrum morbus sit idiopathicus necne ', facile tamen a leni scar- latina dis epitur. Namque eruptionem illius praecedunt anxietas, suspirium frequens, princtio cutis insueta, sudor olidus, ex quo solo forte gignitur eruptio. Papulae in miliaria faciem non occupantes, sunt rubrae, discretae, et earum apices, post Unum alterumve diem, pustulas minimas, albidas, brevi manentes, ostendunt. Guttur etiam incolume est. Pustulae milii semen referentes interdum cum scarlatina maligna conjunguntur; sed cynanche simul gravius premit. Praeterea, fertur, miliariam a contagione non procreari, et idcirco publice nunqUam Per-