Dissertatio medica inauguralis, de vitae humanae gradibus : quam ... pro gradu doctoris ... eruditorum examini subjicit

발행: 1795년

분량: 53페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

Ad hoc absolvendum, vitam in certa stadia, quantum fieri possit, diducere, perspicuitati haud

parum inserviet. Eorum Vero numerum, aeque aewimites, authoribus diversis varie placuit determinare. Quibusdam vitam humanam in septem dividere stadia libuit, alii quatuor, alii rursus tria esse voluerunt: Juris-periti duo tantum agnoscunt. Mihi ab omnibus iis dissentire contigit, in sex enim gradus aetatis dividere, optimum fore videtur; Infantiam, nempe, Pueritiam, Adolescentiam, Vigorem AEtatis, Senectutem Viridem, atque Senec

tutem eXtremam.

Primum horum vitae portionem a natu ad dentitionem secundam complectitur ; proXimum CX- inde ad pubertatem excurrit; tertium anno quinto et vigesimo in maribus, paulo forsan maturius in Deminis terminatur; quartum eX annis Viginti sequentibus conflatur ; lustrum duodecimum in viris, decimum in foeminis, quintum claudit ; vitae quod restat conficit seXtum. Haec autem stadia cxquisite discerni minime Vellem praedicare, quia cujusque initium calci tam

A et presse

12쪽

DE VITAE HUMANAE

fre1 Te instat antecedentis, ut vix vel mente possit distingui. Praeterea, citius aut serius in hominibus diversis saniuntur singula, pro corporis habitu congenito, Vilsa victusque genere, animi indole, rebus prospere vel adverse cedentibus. Sic qui, firma constitutione corporis praeditUS, frugi gnavique fungitur ossicio, qui bona valetudine utitur, quem animus non deficit aequus et hilaris, cujus denique carptis omnibus aspirat fortuna, is demum longioribus stadiis fructur. Harum idcirco diversitatum e natura vel arte provenientium ratione habita, multa cum licentia vitae qualemcum. que distributionem admittere decet.

INFANs jam natus, a seipso in utero degente pluribus in rebus discrepat. Prius enim, liquore tepido blando circumfusus, calorem et nutrimen amatre quodam modo ducebat: nunc missa inertia, labores suscipere, et cum rebus novis, variisque luctari cogitur. Aeri stimulanti, et quantum ads

13쪽

GRADIBUS.

se spectat, frigido objicitur. Spiritum, igitur, inhalando et exhalando sanguinem parare, riteque conserVare, calorem quoque magis abunde quam antea reddere, fit necesse. Vis nova o XJ genis,

per pulmones admissa, ei dat copiam haec essiciendi. Ad has mutationes probe intelligendas, prius quaerere oportebit quaenam Detui sunt propria ; et quoniam hoc a proposito nonnihil abducet, quam paucissimis absolvam

Sanguis per venam umbilicalem rite praeparatus et defaecatus a placenta ad talum revertitur, et ad auriculam cordis de Xtram, partim per hepar, partim per sinum Venosum, pervenit; unde pars ejus in auriculam laevam per foramen OVale properat, et hinc per sinistrum ventriculum in aortam effunditur. Reliqua pars ventriculum perfluit deX-trum, et simul ac arteriam pulmonalem attigit, ri vos se findit in duos ; quorum major cor laevum arterioso praetervehitur ductu, ut brevius in nor- tam effundatur ; minor alluit pulmones, et Vena pulmonali excedens, cor intrat sinistrum, et sic deinceps per systema totum aorticum reliquo immi

stus propellitur.

Pulmones

14쪽

6DE VITAE HUMANAE

Pulmones ob aeris inopiam collapsi manent, ita ut sanguinis pauxillum tantum transire sinunt. Nutriminis aliquid per os assumere istum, nondum est satis compertum ; nec est revera cur cre

damus.

Haec omnia, statim post partum, mutari incipiunt. Panditur et ampliatur cavum thoracis, ipsius nisu infantis, sive quasi quodam appetitu impulsi, sive oppressi et incitati prae sanguinis exitu solito

per umbilicum denegato, sive vagiendi conatu ob aerem irritantem corpori tenero insueto admotum; quaevis demum cunque nisus sit causa, irruit perglottidem aer, ne spatium vacuum eXistat. Hinc, sanguinis copia major per ramos arteriae pulmonam lis admittitur, et temporis post aliquod, in eam sese penituS .cor deXtrum eXonerat: unde in auriculam sinistram per venas rediens pulmonales, protinUS per iter solitum transit in nortam. Hinc est videre, quo vise pristinae modo grada tim imperviae redduntur : sanguis enim exitum promptiorem eX arteria pulmonali in pulmones, quam in cRnalem arteriosum, utpote oblique situm

15쪽

et arctiorem, adeptus, posteriorem deserit. Quinetiam aOrta, ob arterias collapsas umbilicales, inhacanalem antedictum distensa; et sanguinis ob copiam novam illi e ventriculo sinistro influentem, supra canalem tumefacta, sanguinis ex eo egressui obstat, viamque coagulo sinit obturari. Porro, sanguis jam plenius in auriculam sinistram e pulmonibus infusus, valvulam foraminis comprimit Ovalis et claudit. Hoc iter tamen illo serius coarctatur, et in paucis quibusdam profecto nunquam ex

toto deletur ; et tales, sanguinis circuitum, respiratione interpellata, continuare Valentes, Urinatores eximii fieri solent. Et hic obiter licet observare, his viis per totam vitam apertis animalia amphi-bia frui. Infanti in lucem jam edito, est corpus molle,

macrum, rubicundum, laXum, vasculis undique scatens. Cor non solum amplum est, sed valide, et crebro admodum sese deplet. Venis tunicae quam arteriis fortiores sunt atque densiores. Caput est magnum. Artus inferiores mirum in modum sunt exiles, vis quia sanguinis ingens, priusquam

16쪽

8 DE VI TAE HUMANAE

quam ad eos pervenerit, divertebatur arterias ad umbilicateS.Cerebrum et medulla spinalis molis sunt ingentis, mollia autem ac pene fluida; nervi quoque universi sunt laxi, tenerrimi, et acutissimo praediti

sensu.

Musculi apprime sunt imbelles. Quinimo ossa

vig sunt nisi cartilagines, quamvis numerUS COTUm est insignis. In cranio, quidem, haud connectuntur, nec etiam ab omni parte se mutuo tangunt. Hinc in vertice apparet spatium, rhombum figura referens, tegmine omnino osseo carens. Alia quoque minora inter alia capitis ossa observantur. Prosunt haec spatia inter partum, capitis figuram mutari sinendo. Glandulae omnes pro corporis mole sunt gran- deS, quarUm Una cavum eX toto summum implet thoracis, quosdam post annos evanitura. Cuinam vero usui glandula haec inservit, quam Thymum anatomici nuncuparunt, Physiologos inter ambigitur adhuc: Nec futiles de ea recensere notione. expediet. Rene.

17쪽

Renes e lobis distinctis constant. Clauditur meatus auditorius membratia subtili: Oculi sunt grandes : lentes chrystallinae, humores, et corneae colore roseo sunt insignes. Hinc visum minus esse clarum conjicere licet. Pupillae oculorum sunt patulae ; et quidem lepidus et ethicus ille ' pictor Anglus, cui fere nihil ingenium acre latebat, quique vultus humani mores ac lineamenta Unice DO-tabat, pupillas infantuli opinatus est eas adulti prorsus adaequare : Sed sibi illusisse mihi videtur.

Haec autem Omnia, Protinus a partu, status for

masque novas acquirunt. In stadio utique primo Thymus multum decrescit. Ossa gradatim aliquid roboris adipiscuntur, et iis ope cartilaginum adneXa, quaedam ossea crescunt additamenta, quae Epiphyses vocantur. Ossa cranii sibi invicem inseruntur, donec spatia membranea deleantur. Hoc, in genere, post annum secundum perficitur ; multo se-TIUS autem nonnunquam partibus in variis, Varia post tempora, ossa plura in unum coeunt. Corglandulaeque parum pro rata parte crescentia,

B minui

18쪽

DE VITAE HUMANAE

minui videntur. Minus minusque crebro quotannis arteriae micant: Et earum eXtremae, quibus tota cutis intertexta roseum e ibebat colorem,

l, delentur.

Anno primo obesus infans seri solet; unde articulorum quorumvis eXtensio rugas formare vide tur : Et prima linea faciei, etiamque Corporis totius, conficitur arcubus Circulorum. Cum autem exercitatione incipit uti, gracilior aptiusque compositus in dies evadit. Arteriae Venaque Umbilicales, nec non sinus venosus et canalis arteriosus, sanguine pristino orbata sensim collabuntur, ac in ligamenta COnVertuntUr. Infans crescit, tardius equidem quam faetus, mira tamen celeritate : Tantum scilicet tribus annis primis, quantUm octo vel novem sequentibus. Sed artus inferiores imprimis augentUr mole, propter vim sanguinis ingentem, quae ab arteriis umbilicalibus in eos divertitur.

Ε gingivis infantuli semestris, inermibus adhuc, dentes prorumpunt anteriores, cibum ΠOVum indi- Cantes, pauci profecto, sed misello cruciatum infe

rentes

19쪽

GRADIBUS.

IIrentes, et longa malorum caterva tapius stipati. ordo vero integer dentium viginti raro ante annum secundum perfectum apparet. Prae vi cordis et magnitudine, pariterque mollitie solidorum cedente, corpus quod ad longitudinem in dies, annis potissimum primis, tenditur. Prae ausis iisdem, ipsarum mole glandularum magna juVante, secretiones omnes perficiuntur abunde, unde citissima esst alvus. Causae priori qUOqlle cutis humidissima esst tribuenda. plusculi infantum tendinibus pereXiguis instruuntiar. Hoc, ut et laXitas corporis universalis, magna ex parte, cibo sorbili per annos plures conserva

tura

Hoc existente stadio inter sexus minimum interes , organis genitalibus, e quibus discrimen inter

CorUm animos aeque ac Corpora pendere Videtur, nondum absolute explicatis.

Etas prima morti prae aliis est obnoXia. Hoc in urbibus magnis, confertis potissimum sit manifestum. Sic pars dimidia natorum Londini, ante-

quam

20쪽

DE VITAE HUMANAE

quam in luce tres annos sint commorati, lugubri fato abripiuntur. Infantis equidem incauti, et solum plorare Valentis semitam plures obsident morbi, casses eX occulto tendentes. Horum nonnulli congeniti, ab hora natali misellum eXercent, cito plerUmqUe COH-ficientes, interdum vero longas per aerumnS trahentes : alii per annum unum vel alterum insidiose latent, donec viatorem opprimant inopinantem: Dum alii mos memorandi, crudeliores adhuc, flore gaudentes aetatis adoriutur. Sed non solum cum hostibus cognatis proelium imbellis inire cogitur ;casus enim innumeri tenellum obiter lacessunt, atque in valetudinem conjiciunt.

Morbi potissimum infantibus formidandi sunt Aphthae, Epilepsia, Hydrocephalus, Rachitis, et

a Vermibus alvum occupantibus irritatio. Ho-rUm omnium effugium nescio' an impetrari possit, ni votis forsan aliquatenus responderet, nutricem Comparare valetudine optima fruentem, lacti tempestive cibum aliquid fortiorem, haud vero nimigdcrem supponere, aera conclavis semper purum

servare

SEARCH

MENU NAVIGATION