장음표시 사용
11쪽
nosse, cum mutum sit animal & non possit Proprium indicare languorem, & ab imperitis ad opus aliquod laboremque cogatur, gemi numque subeat ex morbo & satigatione discrimen; aut certe neglectum inveterata aegritudine nequeat sero curari. Sic Mantuanus poeta divino ore testatur: Morborum quoque te causas & signa docebo.' Absque dubio autem omnis cura vacabit, si genus pasesonis ignoretur. Ex inani persuasione illud
generatur incommodum, ut honestissimus quisque erubescendum ac vile credat jumentorum nosse medicinam. Primum nullius rei scientia vilis est. Nam cum humanae vitae Conversatione aliud sugiendum, aliud vero sequendum; non est perfecta peritia, nisi qu eutraque cognoverit. Deinde, quis aestimet erubescendum talem peritiam, quae damna submoveat 8 Nam sicut incolumitas jume torum habet lucrum, ita eorum interitus asserre videtur incommodum. praesertim cum m ncipia, quorum plebeia curatio non pu tatur saepe vilioribus pretiis, quam equi ven dantur aut muli. Postremo sive ad vehe d0s locupletes aptos, sive in circi contentiο-
ne victores, sive in praeliis ut ita dixerim probatissimos bellatores, acerrimum studium
12쪽
amoremque constat habere dominorum. Nee immerito voluptati natum animal aut saluti, gratiam meretur ab homine. Quis autem nosse cura, jumentorum erubeszendum putet ,
cum optima jumenta habere gloriosum sit gQuis vituperationi det id posse curare, quod laudi ducitur possidere Τ Forsan ipsa opera m Iomedicorum videtur abjectior, notitia autem curationis non solum honestissimis, sed etiam disertissimis convenit, ut provisione &ordinatione sollerti curatis animalibus , &damnis careant. & voluptatibus perfruanῖur. Sed alii morbi sunt, qui ea tantum animalia, quae OeeupRverunt, vexant: alii etiam ab uno vel paucioribus, quae pereunt, in plura, quas pariter stabulantur vel aluntur, in totos saepius greges saevissima contagione transis grant, ut quamvis sanum animal intra breve tempus, alienae aegritudinis amante vicinia, repente depereat. Rectius est ergo eorum Prius morborum & signa & causas praedicere, Curasque monstrare, qui quodam transitu Pluribus nocent. Nam adversus majora dispendia majorem sollicitudinem oportet impendi. Prima igitur jumentorum utilitas est domini, vel procuratoris, vel pastoris ipsus amor atque diligentia. coΜES enim semper est as-
13쪽
sectionis industria : & incolumia cupimus, quaecunque diligimus. Domita animalia aut praesepibus aluntur, aut pastu: indomita latioribus nutriuntur in saltibus. Quotidie ergo vel frequentissime speculari convenit habitum jumentorum. Nam diligentibus morbus ipse se prodit.
C A P V T I. suibi s signis aegritudo animal m cognoscatur. Continuo animal, quod valetudo tonsaverit, tristius invenitur, aut pigrius, nec consueto utitur somno, nec solito se more transvolvit, nec requiem ut assumat accumbit, nec deputatum cibum assumit ex integro: & potum aut intemperantius accipit, aut omnino fastidit, stupentibus oculis . auribus flaccidis, erecto visu, turpi pilo: exhausta sunt ilia, sit spina rigidior, anhelitus crebrior aut gravior , os asperum & solito ferventius, tussis aliquando lenis, aut gravior, incessus ipse,
quo maxime notatur, segnis ac nutans. Cum
hujusmodi signa in jumento unum vel plura conspexeris, statim illud separabis a caeteris, ut contagionem non inserat proximis, & facilius in solo jam causa morbi possit agnosci.
14쪽
bi dilligenter habitum, post unam, secundam, vel tertiam diem ab illa moestitia fuerit absolutum, nihilque resederit in corpore ipsius, quod putetur ambiguum, scito ex levioribus causis illam venisse tristitiam, & animal co
suetudini pristinae esse reddendum. Nec eX- plorandi omittatur intentio. nam frequentiavs inspici debet & cautius, quod semel coepit esse suspectum
CAP. II. Morborum quidem diversae sunt passiones, sed uno generali vocabulo continentur, quod ab antiquis malleus nominatum est, ipsa appellatione vim cladis periculumque testantes. Sunt autem species mallei numero septem: humidus, aridus, subte culaneus, articularis, elephantiasis, subrenalis, farciminosus. Signa omnium dicamus. Signa morbi humidi. CAP. III. Humidus morbus est, cui de naribus pro mucis humor denuit male olens,& spissus, colore pallido. Hujus gravatur caput, Oculi lachrymantur, & stridet pectus, sit gracilis horrentibus pilis, tristis aspectu:
quem profluvium atticum Veteres vocaverunt. Quandocunque autem sanguinolentus humor vel croco similis pernares suere coeperit, jam insanabilis est & vieinus morti.
15쪽
CAP. IV. Aridus autem morbus his agnoscitur signis. Nullus ei per nares supra solitum humor emanat; suspirat tamen graviter , & nares habet extensas. ilia curvabit intrinsecus, & contractionem spinae duritiamque patietur. testiculi ejus ita substringuntur, ut apparere vix passint. cibi parcior, bibendi appetentior ultra morem. propter quod pulmone siccato, internum patitur amdorem. tensis oculis in obliquum respicit, nec facile cubet. Hunc suspirium vocant &insanabilem, nisi ab i itio festina curatione
subveneriS. Signa morbi subterculanei. CAP. V. Subterculaneus morbus autem
his proditur signis. Vulnera in corpore ejus scabiei similia nascuntur, eX quibus humoressivit liquidus & viridis, qui pruriginem movet , ut scalpere parietibus vel coIumnis animalia saepe fricare compellat, quo ulcera
corticem ducent. Huic nec humor per nares emanat, nee anhelat, nec cibum recusat,
nec respuit potum. propter quod diu vivit. Et ideo si cura non desit, ex hoc plurima jumenta liberantur. Quidam vero scabiem subterculaneum morbum dicere tentaverunt,
16쪽
Iaquod similia supradictis signis videatur ostendere, & contagionem transferre per prOXimos, & tardius sanari. Sed quia nec necem, nec gregi infert facile periculum, a pestiferi illius mallei societate discretus est, & seorsum ab illa dicetur.
CAP. VI. Articularis autem morbus, quem sρθρίτην Graeci vocant, per haec monstratur indicia. Interdum paucis, interdum plurimis diebus ab articulis claudicabit, ut aut icta calcis animalis alterius percussus, aut negligentia impactus, aut saxo vel fuse videatur elisus. Sed haec solet osse distantia, ut illa quaelibet laesio loco figatur, haec autem passio, quia erratica est, subito ad pedem alterum migrat. Praeterea ossibus astringitur cutis, & ad tactum tractanti dura resistit. Rigescit spina, corpusque contrahitur, pilus erectus & horridus, ac deformis aspectus, macie corpus adfectum. & quamvis non recuset alimenta, nec curat si desint:
indies tamen deterior sit & tristior, difficul-
Signa morbi farcimino LCAP. VII. Farciminosum vocabulum ex genere passionis evenit. Hujusmodi depre-
17쪽
henditur argumento. In lateribus & in coinxis, & in verendis quoque partibus, & praecipue in juncturis membrorum, vel in toto
corpore, collectiones inflantur : rursuntque his velut sedatis, aliae renascuntur: cibum Potumque eX more recipiunt, macrescunt tamen, quia digestio eis plena non provenit. hilares aspectu sanisque similes creduntur ab indoctis artis mul Omedicinae, quia exterius agitur causa: quibus imperitia artificum sanguinem festinat auferre. Sed contraria ista curatio est. nam assectis farcimino, quidquid superest virium, tollit. In initio tamen, ne morbus increscat, vel in fine, cum jam vires redire coeperint, emissio sanguinis juvat.
Signa morbi subrenalis. CAp. VIII. Subrenalis morbus non m1-nus nomine, quam ipsa passione monstratur. Nam animal, velut renibus laesis, a posteriori parte deficiens, prodit mortiserae necesit talis 'ndicium. tussiet graviter, horrebit aspectu: cutis duritia ex spinae rigore proditur: Parcius potum, parcius adpetit cibum. Huic quia tota vis morbi possidet lumbos, a semoribus incipit prima curatio. Signa morbi es phantia P.
cAP. IX. Elephantiasis autem dicitur ex
18쪽
limilitudinε elephantis, cujus naturaliter pellis diira & aspera, morbo nomen, & in hominibus, & in animalibus dedit. cujus signa haec sunt. In toto eo ore uredo nascitur, praecipue in dorso, squamas similes cortie bus facit. In naribus, in pedibus etiam &in capite, papularum servor emergit, vel OZoenae asperiores nequenter oriuntur. Prius. quam haec ostendantur indicia, ventre sol to erit, & marcescit, & aspere tussiet. Cujus os totum cum lingua asperum & simile creditur esse combusto : quae passio pullis amatre depulsis plerumque perniciem consu vit inserre. Hune diligenter curare cupiaentes, non ante dentis aliquo medicamento fovere contendunt, nisi prius, potionibus d tis , pestis elevetur interior. Nam extrinsecus cepta medicamenta morbum non exumunt, sed ad interiora eompellunt, & haeratione periculum generant. In animalibus, ejusmodi morbo laborantibus, generasti ista sunt vitia: tussis aspera & crebra suspiria, spina contracta & ogida, macies semper i crescens, cum studium & alimenta non des nant, demissior cervix, stupentes oculi, tam dior incessus. Nunc signis omnibus gener liter singulariterque digostis, singulorum mo
19쪽
borum speciales propriasque curas oportet aa-jungere. Post haec de generali minutione singulorum, & adustione docens, concludam librum primum. Cura morbi humi CAP. X. Malleus 'morbus si humidus suetarit, ita ut per utramque narem virides denuant muci . iliter exordia caput ejus adhibita curatione purgandum est ita; olei optrumi uncias 3, liquaminis noris unciam i, vini
veteris cy thos 3, sereno tranquilloque die pariter commisces, & cum tepefeceris , infundes in naribus. caput religabis ad pedes, sensimque jumentum impeditum compelles incedere, ut omnis humor emanet. ad siphonem autem paulatim infundes non semel a cornu). Quod si sanguis postmodum coeperit fluere, nihil timendum, sed potius sciaendum est, animai legitime fuisse purgatum. Post quod sevum caprinum re lutum oleo miscebis, sic infusis naribus exulcerationis illius mitigatur asperitas. Radicem quoque Iaseris tonsam, & per fistulam vento naribus
insitam, ut sternutum provocet, adhibere commodum est. Caput etiam extrinsecus auriaculasque oleo calente diligenter perunges, &lana cerebro indita, ab omni peririetionis
20쪽
necessitate munibis. Nasturtii quoque semen bibendum dabis ex aqua. Praeterea potio nem dabis, qui diapenton vocatur, & hac ratione conficitur: Murrae, gentianae, ari stologiae longae, baccis lauri, rasuras eboris bene tritas & cribratas aequis miscebis ponderibus, servabisque. Exinde prima die unum coclearium cumulatum cum sextario vini veteris, secunda die unum & semis, tertia autem die duo coclearia tepefacto mero asper
se, & diligenti agitatione permista dabis ad
cornu. Postea ex cervice de matricali vena sanguinem detrahes, permixtumque acerrimo aceto, omnQ equi corpus perunges, &contra pilum diligenter fricabis, ut ad similitudinem glutinis adhaereat. jumentum quo . que in loco calido constitues. Si cibum fastidit, statim duntaxat farinae hordeaceae sextarium unum, quinque sextariis aquae permixtum, equo dabis in potu. Triticeam quoque farinam simili mensura & ratione offeres ad bibendum. Si autem fastidit, non ideo aliud dabis, quousque hoc ex ista necessitate sanitatem percipiat. De palato quoque postea sanguinem detrahes, ut omni ex parte, si