장음표시 사용
31쪽
tonicae libram 1, centaureae libram 1, saga- pini uncias 3, saxifragae uncias 6, peucedani uncias 6: haec omnia tusa & bene cribrata , cum melle optimo decoques, & in vaso vitreo vel stagneo recondita servabis. nam per vetustatem magis valet. Ex quo medicamento singula cochlearia cumulata, singu-'lis animalibus morbidis, cum sextario aquae
calidae, & tribus unciis olei optimi permixta, per triduum dabis. Ubi proficere coeperit, cum vino optimo & oleo dabis, sicut dictum jam est) cochlearia singula continuis
diebus. Ex qua potione, non minus quam diapente quolibet morbo correpta animalia liberantur. Pulli tamen beneficio aetatis evadunt facilius; saepe incurati moriuntur. Cai ae ct curae generales morbi mallei. CAP. XVII. Ea, quae ad morbi mallea execrabilis curationem pertinebant, abunda ter constat exposita. Sed tanta vis ipsius morbi est, ut nihil expediat omitti. nam gregum in pascuis funestus interitus, animalium quoque in stabulis mortes innumerae, eX ipsius Contagione proveniunt, & ab imperitis, vel negligentibus curam aut divinae iracundiae imputatur, aut fato. Denique sicut supra
declaratum est, ab uno animali incipit ipsa
32쪽
pernicies, & festinanter ad caeterorum transit exitium. Propterea semper sunt separanda, in quibus suspicio tantae pestis coeperit
apparere, usque eo, ut etiam Corpora momtuorum animalium, quae ab illo morbo interemta saerint, exportanda sint ad ea loca, Per quae aliorum animalium transitus non sit, & profunde obruenda sub terra. Nam &vivorum, quae corrupta fuerint, & mortuorum foetidissimo Odore, sana primo jumenta corrumpuntur & pereunt. Cujus morbi causas, plurimi mutomedicinae auctores reddere tentaverunt, asserentes ex nimia lassitudine cursus, vel saltus violenter extorti; aut ex calore aestatis, vel frigiditate hiemis; aut si volentes emittere lotium non sinantur; vel
si hordeum sudantes acceperint, & si post cursum calidi biberint; f& si plena vesica, Jvel post potum cogantur ad cursum; aut laenum comederint hordeumque corruptum: ex his vel hujusmodi necessitatibus malleum morbum solere generari. Vitanda quidem ista sunt omnia, nam ex his periculosae aegritudines jumentis saepe proveniunt. Malleus
autem morbus ex aeris corruptione praecipue descendit. Nam Austro & Africo ventonantibus, interpositis annorum spatiis, recur-
33쪽
su ut asserunt) catastematis, sicut certo tempore homines pestilentia corrumpuntur, sic animalia ille aer corrumpit & perimit. Unde probatissimae & plures necessariae sunt potiones , quae adversus tantam vim praestarct valeant salutis auxilium. Quarum partem superiori jam pagina comprehendimus, partem ex omnibus auctoribus collectas consequenter adjunximus. Remedium prosciens
ad omnes generales morbos. Semen cucurbitae Aegyptiacae, fi. coloquintidemJ quantum acetabulum capiet, frangis & conteris, addita vini optimi hemina una, quod diligenti agitatione permixtum linteolo colabis,& per dextram jumenti narem infundes, ut pervenire possit ad viscera. Quae compositio ad dysenteriam plurimum prodest. Alia
quoque vilior, sed non minus apta curatio est. Radices cucumeris silvatici virides contundes, & in aqua nocte una macerabis, deinde sublatas contundes & colabis, ex quo ι succo tria cochlearia cum nitro trito permixta, cum vino, si animal sine febre suerit, tepefacto, quotidie saucibus ingeres, ita ut septem diebus continuis curare non desinas. Nitrum quoque bene tritum & cucumeris silvatici radices minutatim concisas,
34쪽
addita hemina vini tepidi, in hordeum bene purgatum, animali languenti ad pabulum infandas, ut non solum potio, verum etiam pabulum medicamento temperatum faciat ad salutem. Item aliud. Radicem ebuli & radicem urticae aequis ponderibus minutim incisas, & infusas in liquamine optimo m cerabis, colabisque per linteum. ex quo mensura unius ovi tepefactum per nares animalis triduo degeres. Consequenter ita facturus, ut jumentum, quod morbum patitur, hordeum cum apio & cucumere silvatico minutatim inciso, semper accipiat, eontusumque ipsum agrestem cucumerem & aquae sufficienter admixtum, bibere cogatur. La datur etiam haec potio. Herbae Sabinae libram X, trixaginis uncias tres, centaureae uncias a, aristolochiae uncias baccarum lauri uncias ψ, murrae uncias , Omnia Contundes & cernes, & in pulverem minutissiuinum rediges, & cum necesse fuerit, cochlearium magnum plenum cum sextario 1 vini tepefacto faucibus taediantis infundes. Haec quoque adversus Omnes morbos medicina succurret, quod quatenus vires patiuntur, interpositis diebus scum praescriptis minutionis observantusJ primo de cervice, post de
35쪽
palato & in quibuscunque locis se morbus ostendit, ut si in facie, de capite: si in priuinis partibus, de armis; si in posterioribus,
de coxis, sanguis est auferendus, & cum aceto miscendus , eX quo animal perfricetur.
Cui haec per triduum potio dabitur: Panaces radicum uncias 3, eryngii radices ponderis tanti Eringion autem herba melior est, quae in littore vicina marinis fluctibus nascitur, carduo silvestri pene similis, flore galbineo, cujus struendae sunt radices, nam longius penetrare dicuntur) feniculi quoquo
tusa & cribrata in tres particulas dividentur,& eum fracti & moliti triti ci farinae sextam candenti aqua misceatur, & ad cornu per fauces triduo animali infundantur. Pelagonius adversus omnes morbos effetacissimum
pulverem credit esse, si pullum ciconiae nondum adhuc stantem, sed jam plumas habentem, vivum in cacabum mittas, & gipses,
perustumque vapore furni, in pulverem redigas, & tritum vitreo vase custodias, gra de cumulatumque cochlearium cum vini seX-tatio animalis faucibus infundas, donec recipiat sanitatem. Chiron vero Centaurus Praeter alias compositiones, quae jam rei
36쪽
iae sunt, asserit, catulum lactantem v1vum in aqua ferventi missum ac depilatum, ita decoqui, ut ossa separentur a carne: quibus diligenter ablatis, ejus caro cum aqua, in qua decocta fuerit liquamine optimo, vino veteri & oleo, & pipere eum melle condita, usque ad sextarium debere ser vari, ac sin- eulis animalibus binas cotylas tepefactas, donec ad sanitatem perveniant, diebus singulis dari debere per fauces. Caput quoque haedinum, omnesque pedes depilatos ad caldarium eadem ratione, qua Catulum, EXCo-
qui , ablatisque ossibus condiri, & binis co-tylis per diem in potione, per cornu saepius datis, animal morbidum liberari. De gallo
quoque gallinaceo albo, eadem, quae de catulo observanda, demonstrat. Radicem quoque herbae tithymali decoctam, cum vino dulci dare morbidis animalibus suadet. Ei quoque animali, quod profluvio Attico comperit laborare, ita ut viridis ei, vel pallidus sper naresJ humor erumpat ex lolio humano vel arietino duas cotylas cum vino, & cyatho olei rosacii putat esse miscendas, & per
nares, quae humorem funestum egerunt, digerendas. quam curationem & pulmoni sanitatem, & naribus siccitatem praestare com firmat. Potio
37쪽
CAP. XVIII. Pro physico autem dc an niversario remedio tradidit ulpicum beticum vel allium majus, quod quidam Gallicum voeant, capitella singula, cum singulis semiu
ciis sagapini, & singulis cyathis olei Optimi
diligenter trita, singulis aquae heminis opo tere misoeri, & heminas singulas per caput animalium dari octavo Kalendas Iulias hoc est, in initio canicularium dierum, septimo J sexto: quo facto trinis potionibus stagna
ta, ut dicuntur animalia armentina, vel dο- inita lategro anno a morbo intacta servari. Compositio su nentorum contra morbum
CAP. XIX. Adversus morbum malleum, urius diversae sunt species, quae in potion
bus, tam per os, quam nares degerendis, vel clystere, quaeque in cauteriis vel sebotomo lacienda sunt, declaratum est, sed Pe- stat alia non minus necessaria essicaciorquae curatio, quae suffimentorum genere & Odο-ate praestatur. Nam cum ipsa tabes ex corrupti aeris foetore nascatur, & usque in pu monem & viscera penetrando, descendat, non minus austeritate odoris, quam poti num amaritudine consuevit expelli. Pro u metiM. c
38쪽
M. mero itaque animalium eliges locum humulem ex omni parte clausum, in quo induces auimalia jam aegrotantia, quae curare desideras; vel adhuc sana & separatim, quae non vis morbi contagione perfundi. origanum, allium, mentam, aspalium, peucedanum, castoreum & opopanacem aequis pli eribus permisceas, & exinde quantum tribus digitis levare poteris, in carbones vivos mi tas, . animaliumque os & caput super fumum tenebris; ut austeritas odoris, per os & nares intrinsecus ingressa, omnia compleat, & ad pulmonem usque penetrando perveniat, &prassiet animalibus medicinam. Alia compositio su retentorum vehementior , ad lustranda animalia, quae is fasci
CAP. XX. Est & alia compositio summentorum ad morbos prohibendos, sumtuosior quidem, sed putatur utilior. Sulphuris vivi libras et, bituminis judaici lib. I, Opο-
panacis uncias 6, achanti uncias sex, galbani & castorei, yreos crudi ana uncias 6, salis armoniaci uncias et, salis cappadocis uncias 3, cornu cervini, lapidis gagatis masculi, lapidis gagatis Deminae, ana uncias 3,
lapidis ematitis, lapidis sideritis, lapidis ar-
39쪽
geritis ana unciam I, equuleos, est caba
tiones marinos numero septem, caudas marinas, ungues marinos ana numero septem, uvae marinae uncias tres, medullae cervinae , cedrei, picis liquidae ana pondera tria,
ossa sepiae numero V1s, auri semiunciam, balliacae siliquam: haec universa commixta atque succensa, Odore suo morbis tam ho minum quam animalium resistunt, & daemones fugant, grandines prohibere, & aerem desecare dicuntur. Sed si memoratos lapides aut invenire nequiveris, aut enormitate pretii ab emtione cessaveris, reliqua efficaciter prosunt. De ratione 'botomi. CAP. XXI. Medicina omnis animalium, vel si verum quaerimus, etiam hominum, nisi rationem curationis ante cognoverit atque praedixerit languentibus periculum, errabit frequenter. Exposita enim curandi ratio, &eum genere congruens passionis, indubitan' ter praestat auxilium. Ideoque pluribus membris ac morbis generale remedium diligenter
Oportet exponi, quod praecipue in sanguinis detractione consistit, si rationabiliter pro tempore viribus animalium, & pro aetate perfecti mulo medici adhibeatur industria. Quic a
40쪽
si ignarus fuerit hujus rationis , non solum per detractionem sanguinis non curabit, Veis rum etiam periculum jumentis frequentissiaine generabit. Nam cum vita virtusque animantium consist i in sanguine, rursus tempestive detractus sanguis corpori praestare adsolet sanitatem. Cujus rei talis redditur ratio. Sanguis enim ciborum humorumque indigestione corruptus, per membra discurrit, & languorem doloremque aut universo corpori, aut certis quibusdam partibus co suevit inserre. Nam per constrictionem nervorum, venarumquo tensionem, inflatio, indigestioque generatur: quae tensura ut ita dixerim) corporis aliter laxari, nisi per detractionem sanguinis, non potest. Unicum enim: eompendium atque remedium est, corruptionem illam, quae nocet, & quasi infesta tabe aegritudinem vel periculum gignit, cum sanguinis ipsius vitiosa parte detrahere. Qiuae diligentia adhibeatur in sanguinis de
cAP. XXII. Hinc plerique veris tempore quotannis de cervice jumentis sanguinem demere, & sic in herbam mittere necessariaum putant, ne veteri corrupto que sanguis n*vus admixtus natura calescens debilitatem