장음표시 사용
371쪽
raritima Plinio, quod ad usum familiae operarumque, ex uvis ante justam maturitatem praelectis expressum, per aestatem bibebant; sicut per hiemem mustum cum aceto, sapa,& aqua marina mistum. Mensura, quae &demensum dicitur a de metiendo, && diariam, quod in dies singulos fiebat, non semper eadem servabatur, sed pro conditione operae & temporis variabat; veluti, Villicus,l Villica, procurator & alii, qui magis cura& custodia, quam labore res villaticas ad ..t ministrabant, in mentes singulos accipiebanti tritici modios tres: operarii per hiemem modios quatuor, per aestatem modios quatuor semis: compediti per hiemem panis pondo IV, ubi vineam sodere incipiebant pondo V. Contra in urbana familia pro rations & dignitate ministeriorum demensum distribuebatur: & majorem mensuram accipiebant servi lautiores & honestiores, quam mediastini & infimi. Ex qua varietate est , quod Sallust. histor. 3 in oratione Macri Trib. pleb.& Seneca epist. servis quinos modios adsignat. Donat. in Terent. Ennuch. quaternos. Vestimenta familiae erant tunicae pelliceae, saga, centones & centiculi, manicaede pellibus, quae vel in silvis, vel in vepribus rustico operi & venatorio poterant esse
372쪽
communes: Cuculli, sive cuculliones, Galeri in modum galeae saeti, pilei densi crassi, &sutiles e pellibus lanariis, quales prisco ritu fuerunt Romanorum pontificum galeri. Utraque capitis tegmina ad arcendas pluvias. Colum. I, cultam vellitamque familiam magis titiliter, quam delicate habeat, munitam dilia genter a vento posviaque, quae cuncta prohi-hentur pellibus manicatis, centonibus confectis, vel sagis , cucullis. Auctor Moreti de Similo rustico, tectusque gaέero Sub juga parentes jungit lorata juvencos. PERONES & SCVLP ΟΝE A E, quas Cicero in Pisbniana, & Petronius Satyrico soleas igneas vocant, sunt calceamenta rustica & servilia: illa e.corio erudo fiunt, haec ex solido ligno exsculpto, dicta a sculpendo: unde Peronatus & Seu poneatus indutus peronibus sculponeisue. Vir gil. lib. 7, crudus tegit altera pero, ubi Servius: Pero rusticum calaeamentum. Pe sus: Navim si poscat sibi peronatus arator.
De instrumentis jumentorum ornamentis eorundem.
CAP. XXI. Similiter comprehenduntur pecudum majorum instrumenta, ut boum juga lignea, vel lorea, quae binos ternosve j gant, Asinorum instrata, capistra. illis insternuntur,
373쪽
sternuntur, his adligantur, si quando inscenduntur. Clitellae, id est, sellae dossuariae imponi mulis & asinis consuetae, ad onera Commodius gestanda. Helcia lorata, spartea, vel cannabina, ante pectus ab armis dependent, quibus asini equive currus per temonem trahunt , vel molas per machinulam ipsis anne-Xas versant: dicta a Graeco traho. Apu-Iejus 9, defectam alioqui me helcio sparteo, demoto nevu machinae liberum, applicant Arae sepio. Equorum habenae, frena, oreae, quae ori induntur, Murices, iidem lupi & lupata frena serrea asperrima. Stragula insterni sο-
lita, Ephippia sellae ad insidendum impositae
propter mollitiem vectorrem, calcaria, cingumsa, eadem Zonae, quibus cinguntur & distringuntui, soleae pedibus suppactae. Quae magnam partem non tam instrumenta fuerunt, quam Ornamenta: qualist etiam censentur frontalia, quae sunt laminae a naribus ad frontem inter oculos ductae, in summo latae, in imo contractae, forma scuti Iongi; baltei, qui tergo injecti ventrem su- .periorem ambiunt, unde phalerae dependent; Monilia circa collum & pectus demissa, psi Ierae ornamenta pensilia, quae omni corporis parti adduntur: etsi Suidas frontem, Ue-PUma. A a
374쪽
rodotus maxillas, Servius pectus ornari phaleris tradant. In his autem Ornamentis veterum imperatorum & principum fastus maxime enituit: habuerunt enim ista aurea,
gemmata & caelata, ut de frontalibus gem- testat in x 37, Ia soleis aureis , Idem lib. 38, 11 de frenis, monilibus, stragulis, cingulis aureis & gemmatis Virgilius Aen. 7, Aurea pectoribus demissa monilia pendent, δε-
auro,fulvum manduntjub dentibus aurum. Statius Thebaid. 3, Spumantes procul mandunt adamanta jugales. & lib. - ignea gemmis Cimula. Claudianus de equo Honorii Imperat. Dumque auro phalerae , gemmis dum frena me titerum zona cinge frementis equi. Sanguineo virides morsu versare Sinaragdos, Et Tyrio dignum terga rubere croco. Aput ejus de deo Socratis ; Neque in emendis equis phaleras confideramus, is baltei polim na in picimus , ω ornatisfirmae cervicis duri lias contemplamur, si ex argento re auro Ggemmis monilia variae gaetor dependent, si plena artis ornamenta capiti θ' collo ciretim-jacent, si frena caelata, s ephippia fucata, cingula aurata junt.