장음표시 사용
21쪽
culosissimum morbum. Nam cito in
rium, hoc est, anhelitum transit, & spem
omnem salutis excludit. Cura morbi aridia
CAP. XI. Aridus vero morbus, qui &suspiriosus praecipue dicitur: & laic negatura quibusdam posse curari, propterea, quod phillisi, quae hominibus mortifera est, simialis invenitur. Quotidie enim macie Crescen ite, exilior redditur, penitusque siccatur. In omni autem ratione medicinae, facilius est, quae abundaverint diminuere, quam quae
videntur deesse, supplere. Salus tamen jumentis etiam in hac passione praestatur, si inter principia possit occurri. Sanguinem si
cis detrahere contrarium est. Sed vino &oleo lassicienter admixto & tepefacto, perungendum toto corpore animal est: ita ut caput & maxillae, & extrinsecus fauces eidem largius infundantur, & contra pilum uiaque ad sudorem diutissime confricentur. I trinsecus autem a prima die hac potione curandum est. Succum ptisanae, adipem sutia Ium remissum, & amilum ex melle passoque decoctum per cornu in potione dabis, ut canalis gutturis eidem, maxillarumque compago lazetur, quam siccitas astrinxerat mor- Vegetius. B
22쪽
sum hordeum herbamque viridem, si inventa fuerit, debet accipere, ut omni ex parte periculosa ariditas temperetur. Consequenter talis eidem potio praeparetur. Passi optumi sextarium unum, iridis Illyricae unciam unam, piperis nigri semiunciam, croci scrupulum, mirrhae trigonitis semiunciam, po linis thuris unciam unam, ova cruda quinque pariter mixta prima die dabis ex integro, ita ut per triduum ipsam misceas semper &osseras, ut tam gravis morbi asperitas, potionis dulcedine mitigetur. Post haec, melle, butyro, axungia, salibus & picula, ossis pro aequa omnium portione confectis, succo ptisanae ac passo involutis, adtinctum animal
replebis, f&J die prima quinque pillulas, sequenti septem, tertia die novem daturus ex more. Expensis autem his, nec ungere cum vino & oleo tepefacto desit industria. nam amarissimus morbus cum sit, aliter non potest, nis amaris potionibus solvi. CONTRARI A enim non nisi contrariis medicinis c rantur. Potionem diapenten, sicut superius monstratum est, non solum per triduum cum
Vino, sed per dies plurimos dabis, ut tantum discrimen possit evinci. Quod si gravior tuse
23쪽
stis & strangulans urgebit, accipe sabae fractae sextarium unum , sevi caprini uncias tres, allii capita majora tria permixta decoques, & cum passo vel succo ptisanae homdeaceae tepidum dabis ad cornu. Quod si tardius profecerit ista curatio, scus siccae pondera duo diligentissime tundis in pila, foenugraeci sextarium decoques, quousque aqua ad medietatem veniat, post colabis, &foenugraecum in mortario cum scu conteres.
allii quoque uncias tres contundes similiter in mortario, & tam rutae quam apii fasciculos ternos: quibus omnibus pariter mixtis, diligonter tritis, addis dracontii uncias duas. Aqua, in qua laeniagraecum coctum fuerit , superfundis, potionemque lacias, quae per cornu possit effluere: quam etiam tussienti bus vel vulsis aut ruptis animalibus per tria duum dabis. Sequens remedium ad aridum morbum: Inter nares jumenta scalpello secabis, & aquam frigidam per sstulam latam
ejus ori suppones , naresque ipsius assidue diebus plurimis merges, ut suspirium dist bescat in aqua. Potionem quoque ei quo idie dabis hujusmodi. Succum ptisanae cum sevo caprino decoctum, sextarium unum, sulphur vivum, thus quoque masculum aequis
24쪽
ponderibus deteris atque commisces: ex eo coclearea singula diebus singulis cum ptisana permixta defundis ad cornu. Cum autem coeperit esse validior, de cervice sanguinem detrahes, additoque aceto animal perfricabis.
CAP. XII. Subterculaneus morbus, cum humor pestifer intra corium & viscera commeat, hac ratione curandus est. Fistulam ei facies vel cauterium, inter armos ejus &ventrem loco consueto ad mensuram incisa cute, die sereno, & si spatium est, luna minuente , Indis ut mos est, per quam omniso visceribus humor educitur, coloris aurei vel crocei, languoris tabe corruptus. Quae si minus traxerit, radicem herbae tithymalli eodem vulnere inseres septem diebus, quae residuum virus educat. Est & aliud remediaum. Radiculam, quam quidam consiliginem vocant, quidam pulmonaceam, qua mulo medici frequenter & bubulci utuntur, in pectore animalis hac aegritudine laborantis eat nus pones, ut acuto cuprino circines locum. Postea corio perforato radiculam interseris. quae ibidem sponte tamdiu permanebit, qu usque cutis, quatenus cuprino signata, in putredivem sit versa, & a toto corpore ad il-
25쪽
tum locum humor trahatur, & per vulnus emittatur. Hinc potionem diapenten superius designatam, cum vino veteri optimo, per triduum, vel si necessitas erit, oper dies plurimos dabis. Apium quoque viride & baccas lauri, vel istae res si non invenirentur, lauri& cucumeris silvatici folia per partes minutissimas concides, hordeoque miscebis, ut animal sicut e potione diapente, ita ex cibo sentiat medicinam. Huic tamen aquam tepiadam cum sarina hordeacea vel triticea dare te convenit, & in loco tepido stabulbro. Nam frigus humoris augmentum est, & reumatis. Cibum quoque magis siccum quam viridem in hac passione debet accipere, & exerceri vehementer, ut sudore siccetur humor infestus.
CAP. XIII. Articularis morbus his declaratur signis. Claudicabit alternis pedibus, modo prioribus, modo posterioribus, & quasi tumor eidem in articulis circa coronas, vel certe in genibus apparebit. propterea quod pestilentia morbi corruptus sanguis nervos & venas implet, & laedit atque debilitat. Huic sanguinem Primo de cervice, hoc est, de matricali vena, detrahes: quem aceto acerrimo permixtum Per totum animalis corpus induces, ita, ut
26쪽
illa loca, quae vexata sunt, diligentius ungas. quia creditur sanguis emissus e corpore, vi corpori rursus cum aceto impositus, vitia morbosa siccare. Quod si vel in g6nibus vel articulis se morbus ostenderit, de eisdem 1ο-cis sanguinem detrahes, cui adjicies cretam cimoliam, id est, albam, urticae libram, tres sextarios aceti, cimini triti libram, resinae frixae libram, picis liquidae libram, salis communis pugillum, stercus bubulinum recens, quantum creditur posse sufficere. ex hoc ubicunque tumor apparuerit, diligenter saepius illinies. De palato specialiter sanguinem d
trahes, ne contagio caput occupet. Ab ammis quoque deplendum est, si in prioribus pedibus claudicatio apparuerit. Vel certe docoxis auserendus est sanguis, si a posterioribus coeperit claudicare. Dabis quoque ei
potionem adversus omnes morbos probatissimam. Centauream, absinthium, peucedanum,
serpillum, sagapinum, betonicam, saxifragam, aristologiam rotundam. haec omnia aequis ponderibus tundes diligenter & cernes. Si febrit animal, cum aqua; si vero non labri eum vino optimo dabis, ut singulis diebus per sextarium vini, vel aqua o tepidae cocti praedicti medicaminis singula majora coclea-
27쪽
ces degeras, ut amaritudinem morbi herbarum amaritudo compugnans possit expellere. Cura morbi farciminosi CAP. XIV. Farciminosus autem morbus,
a similitudine sarciminis appellatus est: quia velut per fistulas quasdam inter cutem &carnem corruptus humor emanat, & per totum corpus collectiones plurimas facit, &aliis velut minuentibus aliae rursum nascuntur. Sed passio licet contagiosa sit, facilius
tamen inter principia curabitur, quia interna eorum adhuc sana sunt, sed corruptus humor ex morbo inter cutem & carnem versatur. Huic tamen in initio, tantummodo, antequam incipiat marcescere, aut in fine, cum jam bene fuerit reparatum, detrahendus est sanguis. Nam in media passione si flebotomia uti volueris, aegrotum animal nequaquam curabis. Sed collectiones quascunque fecerit, inuri rectis cauteriis, convenit; &ut essicacius prosint, cuprinis cauteriis est utendum. quae vulnera pice liquida, admixto oleo & melle, curantur. Potiones catharti-Cas, vel nimis amaras debet accipere, id est, diapente cum vino, sicut superius dictum est, quae ad omnia genera morborum animalium B. 4
28쪽
a emeaeirer prodesse consuevit. Praelarea r dices ebuli lib. 1 infundis per triduum sextariis tribus vini optimi. Post semiunciam opi
mi aloes centaureae unciam 1, opopanacis
unciam 1, diligentissime teres, & de illo vi no , in quo ebuli radices infusae fuerint, sextarium 1 mittes & tepidum per cornu dabis. Quam mensuram triduo custodire te convenit, ut etiam per ventrem hujusmodi catharticis potionibus digeratur humor infestus. Quem exercere in cursu, quousque ad plenum sudorem venias, saepius convenit:& curatum observatione praedicta, in pascua mittes, ut diu noctuque aestivo tempore sub divo & libero aere pascatur, quatinris & V- herbarum oblectatus, & solis calore secatus, rursusque noctis aura & rore Contactus, facilius digerat morbum. Cura morbi subrenalis. CAP. XV. Subrenalis morbus ut periculis plenus est, ita ad intelligendum apertissimus invenietur. Nam renes jumenti Occupat atque dissolvit. propter quod animal in primis partibus alacre, posteriora trahere consuevit. Huic hac ratione saecurratur. De utroque lasere, vel de seniore incisis competenti loco venis, copiosus sanguis emittatur,
29쪽
qui acri aceto permixtus per omne corpus, S praecipue super renes animalis inducitur. Potionem notissimam diapenten ad cornu peros debet frequenter accipere. Sed & peranum calidissimis speciebus clysterii ingestione curandum est. Aloes unciam 1, pyretri unciam X, euphorbii unciam semis, pulegii bene triti unciam 1, baccarum lauri unciam X, castorii semiunciam, seminis sinapis uncias 3, salis triti heminam: haec omnia diligenter contusa in tres divides partes, di diebus singulis cum aqua, in qua furfures tritici decocti suerint, tepida, sicut curae eXigit ratio, quasi singulos semisextarios, clystere per intestinum animalis infundis, ut calefactis intrinsecus renibus, resolutus humor possit per ventrem, cum stercore emitti Praeterea lumbi ipsius oleo laurino vino calido permixto confricandi sunt vehementer &saepe, ut deforis & intrinsecus acerbissima passio pyssit evinci. Cauteria quoque renibus imponuntur, ut vis morbi ignis ardore siccetur. Danda quoque est potio octo specierum decocta, cujus in articulari morbo fecimus mentionem, quia in omnibus efficaciter prodest.
30쪽
CAP. XVL Elephantiasis morbi causa suis perius est indicata, cui talis est adhibenda
medicina, ut non extrinsecus uredinem, vel vulnuscula ipsius curare tentemus. Nam morbus refugiet intus, & penetrabit viscera, ao periculum gignet. Sed primum de matrico tollendus est sanguis, & acri aceto commiΩCendus, ac toto inducendus est corpori. Postea de palato, &, si vires permiserint, de eaeteris locis , quae morbus infestat, pro modo ac tempore minuendus est sanguis, & cum aceto rursum imponendus. Pulli autem a matre depulsi, & ad stabula religati, praecipue solent hunc morbum incurrere. quia digestio cibi, qua in pascuis utebantur, primae exercitationis aufertur, & nondum aὰ residendum robusti, ad praesepia stare c-guntur. Elephantiosi morbo, & omnibus mantei passionibus , non solum diapente, cujus experimentis indubitate sunt vires . & sine quo mulo medicus mutilus est, sed haec quoque portio praeparanda atque servanda: Mir-rae trigonitis libram 1, thuris masculi lib. corii mali Punici selibram, piperis unciam croci uncias 6, acaciae rusae selibram, absinthii Pontici selibram, se illi libram I, be-