장음표시 사용
71쪽
Deum interim Omnipotentem, cujus tremendo judicio potentissimi quique Gentium Principes pavidi, ac nudo latere palpitantes subesse debent, nostrae, seu potius suae cauta vindicem, & assertorem invocamus, levantes cor, & ocUlos nostros in montem excelsum, & sanctum, unde omne nobis auxilium affuturum speramus, fidenterque cum Propheta clamantes: Dominus illuminatio mea, eo salus mea, quem timebo Reliquum est, VENERABILES FRATRES , ut Vos quoque, qui in partem solicitudinis nostrae vocati estis, quae consilio Vestro egimUs, jugibus vestris apud Deum votis, & assiduis precationibus juvetis, divinam bonitatem in contritione Cordis obsecrantes, Ut sua coelesti ope curis, ct conatibus nostris clementer adesse non dedignetur.
Pos haec declaradit S. R. E. Presbyterum Cardinalem Josephum Vallemanum Archiepiscopum Atheniensem Palatii Apostolici Praefectum, quem in Con istorio secreto habito die i . Maji i o6. una cum aliis noDendecim tardinalibus creaDerat , I in pectore reserDaderat. Praeterea alium similiter Presbyterum Cardinalem creaDit, ac renunciaDit; Didelicet R. P. D. Carolum Thomam Maillard de Tournon Patriarcham Antiochenum in Sinarum, F aliis Indiarum Oriem
talium Regnis cum potestate Legati de latere Generalem statorem Apostolicum.
AD gloriam omnipotentis Dei, Sanctaeque Romanae Ecclesiae
utilitatem, ac decus, palam hodie evulgare, ac declarare intendimus unum Presbyterum Cardinalem, quem dudum, nempe in Consistorio secreto habito die I . Mensis J aji anni proxime praeteriti, una cum aliis noVendecim Cardinalibus creavimus, & in pectore reservavimus, videlicet: Venerabilem Fratrem Josephum Vallemanum Archiepiscopum Atheniensem,
72쪽
ORATIONES CLEMENTIS XI. SI Palatii nostri Apostolici Praesectum; cujus virtutes non recensemus, quia Vobis satis compertae sunt, ac notae. Praeterea Ciam
non minus iis, qui longe, quam illis, qui prope sunt, debitoressimus, ac operarios in vinea Domini, non modo sub oculis nostris, sed etiam in longinquioribus Orbis terruum partibus strenue, fideliter, ac fructuose laborantes praeclarioribus Apostolicae liberalitatis praemiis decorari maxime deceat et ut Christianae Religionis, ac Catholicae fidei in remotissimis ab hac Sancta Sede Regionibus solidiori stabilimento, & latiori pro-Pagationi omni, qua possumus, ratione Opportune consulamus , creare similiter intendimus alium Presbyterum Cardinalem, videlicet . Venerabilem etiam Fratrem Carolum Thoemam Maillard de Tournon Patriarcham Antiochenum, quem fere ex sexennio, ut Vobis notum est, de Fraternitatum Vestrarum consilio pariter, & assensu, Nostrum, & Apostolicae Sedis Generalem Visitatorem in Sinarum, & aliis Indiarum Orientalium Regnis cum potestate itidem nostri, & ejusdem Sedis de Latere Legati, deputaVimuS . Quid Vobis videtur Auctoritate Omnipotentis Dei, Sanctorum Apostolorum Petri,& Pauli, ac nostra declaramUs, ac respective creamus S. R. E. Presbyteros Cardinales Josephum Uallemanum Archiepissiopum Atheniensem, ac Carolum Thomam Maillard de Tournon Patriarcham Antiochenum cum derogationibus, & clausulis necessariis, & opportunis.
In nomine Patris et, & Filii et, & Spiritus et Sancti. Amen.
73쪽
eat S. R. E. Cardinales VII spm Josephum Gorradinum Archiepiscopum Theodosiae, Pontificiorum Bredium ad Principes
a Secretis, ac etiam alium, quem in pectore reserDat .vENERABILES FRATRES. D majorem Dei gloriam, Sanctaeque Rommanae Ecclesiae utilitatem, ac decus, Frate nitatum Vestrarum, numero adscribere intendimus Venerabilem Fratrem Ulyssem Josephum Goggadinum Archiepiscopum Theodosiae, Brevium nostrorum, quae ad Principes scribuntur, Secretarium, cujus Virtutes longa jam familiari experientia Nobis probatae, Vobis pariter satis perspectae sunt; ac etiam alium, quem tamen rationabilibus ex causis in pectore volumus reservare . Quid Vobis videtur Auctoritate Omnipotentis Dei, SS. Apostolorum Petri, & Pauli, ac nostra, creamus S.R. E. Cardinales Ulyssem Josephum Gog-χadinum Archiepiscopum Theodosiae, ac alium, quem in pectore reservamus, qUOVis loco , & tempore arbitrio nostro declarandum, cum clausulis necessariis, & opportunis.
In nomine Patris et, & Filii t, & Spiritus et Sancti. Amen.
74쪽
Habito die Io. Junii I Sy.ARGUMENTUM.
Cardinalitiae Dignitatis abdicationem a Domino Cardinati Francisco Maria Messiceo spont/ factam admittit.
Ignificavit Nobis Dilectus Filius Noster ri L - v Franciscus Maria S. Mariae in Domnica Diaconus S. R. E. Cardinalis Medices nuncupatus , quod tametsi ipse sua sorte, quae sors Domini est, valde contentus, animum semper habuerit Cardinalitiam dignitatem, quam dudum a sel. rec. Innocentio PP. X l. Praedecessore nostro accepit, usque ad extremum suae vitae spiritum retinendi, nihilominus praesens, ac satis notus ejus Familiae status talis est, ut etiam invitus, ac dolens non modo illius propagandae ratione, quam Italiae tranquillitatis custodiendae studio adductus, pristinam suam sententiam mutare, atque ad laicalia Vota transire compellatur. Hinc Nos supplex exorat, ut Dignitatis hujusmodi cessionem benigne admittere non recuse
75쪽
mus, praesertim cum ipse non minus Nobis, quam Praedecessoribus nostris annuentibus in nullo ex sacris, imo neque ex minoribus ordinibus constitutus reperiatur, nec populorum suae Gentis dominio subjectorum voces, ac desideria patiantur eum diutius in priori sua vocatione perseverare. Fusilis haec exponet ejusdem Cardinalis Procurator, quem ipse hac de causa specialiter constituit, ac deputavit; Illum proinde introducendum , ac audiendum esse censemus .
Introductussubindefuit in Aulam Con sorti R. P. D. Vincem titis Amadorius de Manieris Signaturae Justitiae Volans, F D. Cardinalis resignantis Procurator; poisi quem introducti pariterfuere D. Philippus Sacripantes Asiocatus Con sorialis, Reυ rendissimi P.P. D. D. Ludoυicus Picus Patriarcha Constantinopo litanus Falatii Apostolici Praefectus, moseph Cabetanus Patriarcha Alexandrinus: R.R. P.P. D D. Antonius Bancherius, SMaphaeus Farfenus Protonotarii Apostolici de numero Participantium: R.R. P.P. D. D. Annibal Albanus ex Germano Fratre Sanctitatis Suae Nepos Camerae Apostolicae Praeses, F Fabius O Derius BreDium Secretorum d Secretis, tamquam utriusque Signaturae Referendarii: ReDerendissimus D. Antonius Franciscus Sanditatis Electus Urbinas, Ponti icii Cubiculi Praefectus cum duobus intimis Cubiculariis, scilicet D. D. Bartholomaeo Masseo, F Antonio Maria Rasponio Cana indutis: Rederendissimus P. D. Petrus Isarcellinus Corradinus Archiepiscopus Athenarum Sanctitatis Suae Auditor, D. Jo: Chrisophorus Battellus Capparubea indutus in locum D. Cardinalis Gogetadini Bredium ad Principes Secretarius deputatus, D. Jacobus de la Cro, Clarietis Nationalis Gallus in locum D. Guidi Passones Sacri Collegii Smcretarii substitutus, F D.D. Caeremoniarum Magrari. Puibus omnibus ad sentibus D. Sacripantes Auocatus Cons tortalis o Regione Pontificiae Sedis constitutus sexis genibus
Sanctitatem Suam ita allocutus es.
76쪽
ORATIONES CLEMENTIS XI. Si BEATISSIME PATER.R. P. D. Vincentius Manierius de Amadoris Signaturae Justitiae Volans, & Francisci Mariae Cardinalis Medicet specialis Procurator legitimo sustultus mandato ad solemniter dimittendam Cardinatatus Dignitatem habet ad Sanctitatem Vestram, & Sacrum Collegium literas, quas humiliter supplicat recipi, iisque lectis audiri, quae habet in mandatis. Illico idem D. Λ ocatus Con florialis tradidit Domino Cassina Λlagi tro Caeremoniarum antiquiori tum literas d Domino Cardinati Resignante ad Sanctitatem Suam ea de re dataS , tum etiam alias literas ab Eminentia Sua Sacro Collegio conscriptas. Priores jussu Sanctitatis Suae mox traditae sunt D. Battello, qui sans inter Scamnum DD. Cardinalium, es Sedem Pontissicram condersus ad DD. Cardinales ectS elata Doce legit, erantque tenorii , qui sequitur, Didelicet:
Romanae Purpurae Dignitatem, qua asia. me. Innocentio XI. anno I 68 . ornatum me gloriabar ( Sanctissime Generis humani moderator CLEMENs XI. Pont. Max.) Tibi nunc reddere,& ad pedes Sanctitatis Tuae in genua provolutus cum summa venerandi dimissione cogor deponere . Debui siquidem, accedente
etiam judicio Sanctitatis Tuae gravissimo, & maximo ( quod
numqUam cogitaveram futiarum ) omni rerum mearum, ac anteactae vitae meae instituti ratione posthabita, non tam privato
meo, quam publico Domus nostrae, & forsan Italiae commodo consulere, dissicillimis istis Christianae Reipublicae temporibus, ct quantum in me est, quieti, ac tranquillitati servire, si Deo visum fuerit Domum hanc ( nulla extante virili pro-
77쪽
le ) aliquo per me munimento, mihi liberos largiendo, fulcire, ut consistat. Petit hoc a me Patriae charitas, exigunt vota Pompulorum, Etruriae bonum: consilia prudentum persuadent, ut acquiescam , & obtemperem. Quamobrem me ab Urbe dissito, & non una causa legitime impedito Vincentius Amadorius de Manieris Signaturae Justitiae Volans, tanquam Procurator ad hoc specialiter a me deputatus, preces, qua parest submissione porriget Sanctitati Tuae, ut mihi fas sit Dignitatem istam rite dimitterer quod consilium valde placitum, .s& ex alto rerum humanarum apice spero Apostolicae Benedictionis gratia probatum iri, dum hac fiducia fretus, Sanctitatem Tuam propensum erga me animum, ac paternam Voluntatem benigne servaturam consido. Vicariam in terris Numinis potestatem gerenti Sanctitati Tuae pronus ad pedes princumbens , quae est tuae clementissimae Majestatis humanitas, eam rogo, & obtestor, ut si expectationem, ac ossicii numeros non impleverim: sique Majorum meorum dotes non aeqUaverim, magnanime ignoscas. Interea, ut Sanctitas tua gravisse sima rerum momenta feliciter tractet, terras moderetUr, ac
tueatur D. O. M. supplex exoro, & libato ad Sanctissimos pedes osculo, iterum Apostolica Benedictione muniri venerabundus expostulo. Florentiae S. Junii I Oy. Sanctitatis Vestrae.
Eumili. Devot. , , O . Serras, Franciscus Maria Cardinalis Medices.
Aliae Derb literae ad Sac. Collegium datae Fusseu pariter Sancti talis Suae traditae fuerunt D. Clerico Nationali, qui eas mox ibidem alta doce legit, es erant tenorii sequentis.
78쪽
Emi , ta P ni Domini mei obserueandissimi.
PRO rerum humanarum varietate mutanda sqpius esse comsilia, diversumque vitae cursum instituendum, in me exmperior, Eminentissimi Domini mei, cum aliquot ab hinc annis, Ut Domus nostrae commodo servirem, in qua ( ut neminem vestrum latet) nulla virilis proles existit, me debere intellexi posteritati, & sanguinis propagationi consulere, & idcirco de dimittenda Purpura serio cogitare. Quare divinae voluntati mihi obsequendum cognoscens, quamvis valde me pigeat, insignis Collegii Vestri decus exuere, quo juvenis me ornatum jucun de suspexi, statui tandem sequi consilia prudentum, ut mutationem istam subirem. Et sane nisi superiora ista, nisi horum Vota populorum, nisi publica quies, temporum conditio, &fortasse bonum Italiae, me impulissent, profecto dissicile animum inducere potuissem, ut consilium istud amplecterer, &ab amplissimo, fraternoque consertio vestro sejungerer. De isto quippe sacro ordine, quam semper magnifice senserim, acque praeclare, innumera mihi sum conscius argumenta protulisse, quibus animi mei constans in vos obsequium, Patres amplissimi, metiremini. Delegi igitur, ac deputavi Procuratorem meum Vincentium Amadorium de Manieris , Signaturae Justitiae Votantem, qui meis verbis Sanctitati Pontificis Maximic quem humano generi Vicaria Maiestate praeesse Deus voluit )demisse supplicaret, ut ipso annuente, liceat mihi Cardinatatus Dignitatem dimittere. Quod dum E. E. V. . vehementer animo commotus hi sce significo, rogo Vestrum singulos, ut qua auctoritate, & gratia plurimum valetis, me solita benevolentia prosequi pergatis, qui Vos prudentia, rerum gerendarum usu, & sublimi virtute praeditos admiratus, tamquam coram Vos alloquerer, ut unicuique Vestrum venerationis meae ossicia deferrem, Vobis perpetuo me devinctum fateor, omneque stu-H dium,
79쪽
dium, ac diligentiam pollicitus, fausta cuncta, feliciaque precor , manUsque vestraS pronUs osculor.
Florentiae B. Junii I Os. E. E. V. V.
Humili. Devot. Servus Verus F. Maria Cardinalis Medices.
Peracta ejus modi literarum recitatione praefatus Clericvs Nationalis legit etiam alta Doce mandatum Procurae D. Cardinalis resignantis sibi traditum d memorato Caeremoniarum Magistro, cujus tenor omittItur.
Perlecto ejusmodi mandato D. AdDocatus Cossis oriatis suam Orationem, S supplicationem prosccutus es his Derbis:
Amplissimam Cardinalitiam Dignitatem, quam singulari benignitate fa me. Innocentii XI. Sanctitatis Vestrae Praedecessoris a quatuor cum dimidio lustris obtinuisse, & retinuisse gloriatur Franciscus Maria Medices, ad extremum usque suae vitae spiritum continuare sperabat; unde inexplicabile dictu est quam gravem animi aegritudinem senserit, quando notissimis sua: Familiae casabus ad innovationem adeo sibi grati, & illustris status Ecclesiastici in connubialem thalamum adactum se sensit. Prudens tamen, imo necessarium putavit consilium omne suae voluntatis arbitrium inscrutabilis Divinae dispositionis nutibus subjicere,& publicis votis tam totius Familiae, quam subditorum privata sua commoda, & desideria sacrificare, &postponere; certa spe fretus quod etiam a Sanctitatis Vestrae judicio benignam promereri possit approbationem idem consilium, per quod non solum populorum ejus Familiae dominio subjectorum quies, sed finitimae ditionis Ecclesitae, ac totius Italiae tranquillitas mediante prole a Divina benignitate imploranda promoveatur, & celsissima Familia propagetur terra, marique praepoteUS, quae nullum majus decus , & ornamentum extollit, quam re Uerentiam, & obsequium huic Sanctae Sedi illibate servatum . Qua
80쪽
ORATIONES CLEMENTIS XI. Syde re Pedibus Sanctitatis Vestrae provolutus idem Procurator dicti Cardinalis Medicet nullo Sacrorum ordinum, sed sollim Clericali tonsura S. Sedis Apostolicae benigna dispensatione initiati ea, qua decet, reverentia, praefatam Cardinatatus Dignitatem cum omnibus, & singulis praeeminentiis, insignibus, praerogativis, & titulis in manibus Sanctitatis Vestrae sponte, & libere climittit, resignat, & cedit, humiliter stipplicans, ut hanc dimissionem, resignationem, & cessionem benigne dignetur admittere , ipsique Juramenta quaecumque, & vincula occasione dicti Cardinatatus contracta remittere, & relaxare, & de omnibus commissis, omissis, & neglectis absolvere, paternamque benedictionem impertiri.
Finita dicti Apocati Coni Fortalis Oratione Dominus C lina Caeremoniarum IIviser antiquior ro Dii DD. Proto- notarios praesentes, ut de Instantia admissionis, S re ignationis hujusmodi publicum conjicerent Infrumentum, ita lo
Protonotarii Apostolici hic praesentes erunt rogati de hujus, modi instantia, facta a Procuratore Francisci Mariae Cardinalis Medices, vigore specialis Mandati per Clericum Nationalem Sacri Cellegii nunc perlecti super admissione cessionis, & resignationis Dignitatis Cardinatatus, nec non omnium, & quom riamcumque jurium ad ipsum ratione ejusdem Dignitatis spectantium , & pertinentium, ut quandocumque opus fuerit, de his unum, vel plura publicum, seu publica Instrumentum, sive Instrumenta conficere possint, & valeant. Tunc R. P. D. Bancherius Protonotarius Apostolicus antiquior non tam ad R.R. P. P. D. D. Referendarios, quam ad ceteros ibi
praesentei condersus eos Actorum hujusmodi testes adhibuit his Derbis: Vobis testibus: Peracta, receptaque in hunc modum instantia, Con florio exie