Aphorismi, sive praecepta medendi generalia ex pluribus casibus particularibus abstracta

발행: 1792년

분량: 204페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

si se Praecepta.

. I 89. Nil magis alvum stiplicam reddit, quam usus Veneris, quod etiam cognovit Hipp. 7. epid. , aliique. . IVO.Μasticando tota die cinamomum et deglutiendo salivam illam di arrhaeis Se languoribus stomachi cum dysenteria brevi sanantur. Inveteratis alvi fluxibus , disenteria , tenesmo, relaXatione ani Scc. excipiatur per inferiora vapor therebinthinae prunis ardentibus iniectae, & sanabuntur.

Bonum , si diarr hea irae Superveniant,& si haec non superveniat, sebris superveniet. Cave in cura dysenteriae a nimia remediorum farragine; pauca sint de simplicia; ideo saepissime dysenterias profligavi solotero lactis intus dato. & per esisteres quoque iniecto, multique autores pro magno secreto habent hoc remedium in dysentericis . g. 19 Clysteres copiosius dati in dysenteria ,

morbum eXacerbant .

193 Si statim post dolorem excretio non fiat in dysenteria scito , quod intestina terruvia Sint laesa. 19s.

52쪽

196. Dissert dysenteria a sanguinis fluxu haemorrhoidali; in hoc enim semper sanguis praecedit foeces, in dysenteria vero sanguis vel cum vel post Oeces; excernitur. f. I97. Dysenteria in puerperis non est mala , nam lochiorum materiam per vicina loca optime minuit. Cave igitur ne stringas , nam per eam lochia expurgantur, 198. Febris raro supervenire solet apoplexiae, praesertim pituitosae . . 199.

Si catochus in ipsa accessione febris

intermittentis , aut remittentis superveniat, durante accessione nulla contra eum prae Scribantur remedia , i nam omnia erunt in

perniciem aegrotantis, exceptis frictionibus Zc revulsionibus, quae adhiberi poterunt inaccessione: sinita accessione desinit quandoque & cathochus, si vero non desierit, Statim sanguis mittendus, aut purgandum pro indicatione utrorumque: si vero secundo SuperVenerit, mortem assert; neminem enim liberatum vidimus , cui secundo carochus Supervenit, ut notat Dodonaeus in suis doctissimis observationibus.

RRdius in Septatium resert ex Ballonio , quod in omnibus assectibus comatosta

praeis

53쪽

sive Praecepta. 47 praecipue lethargo & apoplexia, putriis dum ex parvo fiebat magnus, Sc sensim in magnitudine crescebat, aegrotantes brevi moriebantur . Idem etiam observavit Wallisius : hac de re serio monet Baglibius .

Observavimus in Xenodochio anno I 694. hyemali tempore Romae, quod quando apo

plexiae erant gravissimae, etiam confirmatae, vesicantia non admodum conferebant , imo omnes fere tales aegroti moriebantur.

Spuma omnis lethalis est in apoplexia. Hipp. et . Aphor. dc Tulptas l. observ. med. 6. & Forestus Io. observ. 74. idem etiam

Si dolores in quacunqu, corporis parte periodice exacerbantur, & stata quaque hora recurrunt; peccans illorum materies in loco affecto non generatur , sed aliunde venit: in his casibus tribus horis ante invasionem detur lenis potio purgans, & sanabuntur; praecipue si imo ventre haec fiant.

Doloribus externarum partium, si alia non proficiant, ad causticum devenias . Ipse uti soleo foliis ranunculis vel mixtura excalce viva & sapone liquido. Hoc ischiaticis summopere consert, imo & aliis doloribus, iuxta illud Hipp. l. de intern. affectionibus 19. & l. de affeci. 3O ἔ.2OS.

54쪽

48 Aphorasmi

Ter aut quater observavit Bagliυius dolores capitis pertinacissimos & fere ad uaniam accedentes, irritis aliis , solo pulvere de gutteta de quo vide Riverius cap. de epilepsia ad drac. i. circiter dato cum broindio alterato florum primulae Veris, beton. vel cum decocto Thee &c. feliciter cessisse.

Ad dolores externos spiritus salis ammoniaci cum oleo amygdalarum dulcium mixtus breviter & feliciter proficit, & didici per experientiam, quod spirituosa cum vnouosis mixta doloribus optime medeantur , non ita sola spirituOSa.

Omnes fere convulsiones infantum a Stomaco Sunt, unde iis statim morbum solvunt lenia purgantia , praesertim insusuna rhabarbari. et 8 .

Ex abortu convulsae mulieres raro evadunt, ut notavimus. 2Ο9. Utile est observare, num Semper eo

tempore quo infans corripitur epilepsia , matri fluant menses, nec ne . . et I O.

Tussis infantum fere semper a stomacha cruditatibus scatente esse solet; quo in casu Semper stomacho prospiciendum , non pia thabitis tamen pςctoris remediis.

55쪽

sive Praecepta. qst . 2II. In tussi sicca ex humorum acrimonia , eorumque tenuitate producta, usus lactis praestantissimum est remedium; ego uti soleo lacte cum iure carnium vel aqua violarum cocto. g.

Si tussis cum febre pertinaciter afficiat aegrum , & nullis cedat remediis , in tabem

migrat, etiam si Sanguis non Spumatur . . 213.

In tussi praesertim pectorali purgantia datam practicorum fidem non liberant; imo

si ex aeris inclementia tussis contracta fuerat, plus nocent. ΣΙ -

Boli ex butyro recenti cum Saccharo mixti & vespera sumpti vehementissimas tusses catarrhales demulcent.

In tussi convulsiva infantum decoctio ex musco arboreo praesertim eX quercu pendente omnium praestantissima est . ut nos experisumus, monente illiso. Valet quoque in aliis morbis convulsivis. Spiritus cornu cervi contra tusses Veheis mentissimas mirabilis est. Bodile de utilit. philoia sophiae. 2IT. Dolorem lumborum rheumaticum a nephritico per hoc certissimum signum distinguere poteris: pete ab aegro, an dum in terram incurvatur, & exinde erigitur, cum

56쪽

so Aphorismi

dissicultate erigatur, adeo , ut per medium quasi scindi videatur ; si haec adsint , proeerto habeto , dolorem illum non esse nephriticum , sed rheumaticum , productum scilicet ab acribus, & muriaticis salibus , per serosum humorem illinc depositis.

Ad rheumaticos hos lumborum dolores potum lactis cocti cum aquae decoctione Theae & mane sumptum ad libr. circiter, felicissime sum expertus. Hoc idem remedium podagricis & calculosis forsan non ob-eSSet. g. 219. Μelopeponum comestio podagricis & calcu-Iosis maxime prosunt, dummodo venus, vinum di otium abSint.

Dolores renum a quinque causis potissimum fiunt, fluxione scilicet sive humoris seroso. acris & corosi vi depositione ulcere, inflammatione, lapide , & abscessu.

In nephritide sensus subitaneus rei pungentis , veluti aculei in regione ureteris signum est certissimum calculi hac parte iam impulsi.

Potus aquarum mineralium calculos pellit, & ab iisdem praeservat: 'ubi vero hae in promptu non fuerint , substitui poterit decoctum ex multo eryngio parum contuso factum, quo vinum album diluatur, & copiose bibatur. Siquidem hoc remedium potenter Su

57쪽

siυe Praecepta. 31 lavat calculosos & podagricos, teste Chesneau.

223.

Haemorrhoidum internarum dolor mentiri solent dolorem calculi in vesica latentis ' hic tamen multo est atrocior & freqtuentior , quam ille. zzq. Si frequenter mentulam contrectet patiens, & cum mingere, incipit desidendi quoque Voluntate teneatur; si dum per urbem incedit, divaricatis cruribus obambulet, ex tribus hisce signis de calculo vesicae certiorsias. g. 22s. Facto semicupio, & praesertim postquam dolor quieverit, si eadem vehementia die sequenti serius aut citius revertatur cum Vomitu , dolorem esse nephriticum pro certo habeto. Chesm

Nuper arthriticus quidam Romae excrevit urinam crassam & copiosam, quae paulo post in consistentiam gelatinae coagulata fuit, & ita liber evasit ab arthritide.

In ipso paroxysmo doloris nephritici ,

lithontriplica & aperientia medicamenta ob sunt potius, quam prosunt. Conferunt contra emolientia, laxantia, & anodyna &c. β. 228. Lenia purgantia & clysteres summum levamen afferunt calculosis & podagricis . . 229.

58쪽

s et Aphorismi

renalis a calculis; cetera sunt dubia & aliis ventris doloribus communia.

Pleuritici. quibus abscessus fiebant ad aures, omnes Sanabantur, ut pluries vidimus . Obstructione viscerum laborantibus, si facies vividum & naturalem servat colorem, talium hominum curationem suscipito. nam facile sanabuntur . Si vero &c. Uteri tamen Cancro affectis aliter se res habet : in iis namque faciei color a naturali non recedit, sed genas perpetuum roseas habent.

In peripneumonia si febris , tussis, &Teliqua symptomata exacerbentur quinta die, quo maior xacerbatio , eo mors citior die Septima. 233 Si ructas acidum , abstine a vino, &sanaberis loco vini aquam aniso aut cinamomo alteratam sumito; sanatus Vero, denuo vinum aSSumas.

Ischiade coreptis eadem hora vel paucis elapsis a prima doloris invasione , si purgans medicamentum dederis , vix absoluta hac, aut ad summum altera, quam propina Veris purgatione, aeger certo sanabitur ; non ita vero , si morbus ad plures dies vel menses fuerit protractus. . 233. 'In morbis nunquam ab aegro discedas,

59쪽

sive Praecepta. donec linguam inspexeris: haec Statum sanguinis prae aliis signis & apertius & certius nobis indicat &c.

. 236. Petechie quo tardius & fere circa moriabi statum erumpunt , eo meliores sunt , ad crisin enim & coctionem iam vergit morbus, contra si appareant in principio morbi, malae sunt & c. In febribus intermittentibus, si secun dus paroxysmus erit vehementior primo; tertius vero maximopere mitis, scias febrim circa quartum paroXysmum totaliter cessaturam o si quartus paroXysmus Vehemens fuerit: quintus Vero magna ex parte remissior , tum in septimo paroxysmo integra febris solutio expectanda. a 38., Constans est doctissimorum medicorum observatio, nonnullos morbos pertinaces &chronicos, praesertim a longo moerore &animi pathematis productos, nullis aliis remediis celerius obtemperare , quam equitationi

in aere rusticano .

Filii magnatum ferequentius ex inutili remediorum copia,stquam cae vi morbi pe-

60쪽

reunt, praesertim si acute laboraverint; paucis utaris, & cum prudentia .

Iliacae passioni si spontaneus alvi fluxus superveniat, aut acuta febris, brevi morietur

aeger. g. 242.

Iliacae passioni quo fortiora adhibueris

remedia, sive purgantia, sive clysteres magis irritantes, eo m3gis obstruetur alvus ob auctam ab illis fibrarum intestinatium crispaturam , & contracturam; conveniunt magis a nodyna, emolientia Sc dissolventia, et Φῖ Si illo superveniunt urinae Suppres Sae, stranguria , singultus ventris inflati, aut convulsiones, malum erit lethale.

Μulieres gonorrhea laborantes vel men-Struantes circulum lividum , sive plumbeum sub oculis habent , quod inter diagnostica morborum muliebrium est reponendum. Urina subiugalis, quando in acutis febribus, aut morbi apparet , semper mala capitis praenuntiat &c. - Sicut urina subiugalis mala est in acutis, ita contra bona est in nonnullis chronicis, utpote rheumatismo , doloribus articulorum. a 6. Inter signa foetus mortui in utero ab auctoribus recensita certissimum & fere infalli, bi

SEARCH

MENU NAVIGATION