Aphorismi, sive praecepta medendi generalia ex pluribus casibus particularibus abstracta

발행: 1792년

분량: 204페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

sive Praecepta. 33nae sectione, dein aqua hysopi calida decoctis pectoralibus calidissime sumptis; insu-so calidissimo forum sambuci, cum liquore

cornu cervi succinato &c. curandam . g. I 42.

Scorbuticis & hypocondriacis saepe fiunt

dolores lumborum, qui calculum mentiuntur , sed calculus non est; rheumatismi species est, a Sero acri , muriatico, hinc inde

vagante dependens; pete ab aegro, si dixerit alias partes huiusmodi quoque dolore

vexatos fuisse; dic , lumborum dolorem esse a fluxione vagabundi humoris acris salini, non autem a calculo. Viola , serum lactis, lenes ex cassia purgationes in principio iuvant. In progressu morbi serum cum scabiosa coctum, vel cum vipris recens macratis curationem perficit & complet; pr moto leniter sudore. - 14ῖ In lumbis aliquando assicitur musculus p Oas, aliquando ren; musculi externi &frequenter mesenterium; hunc dolorem lumborum vitio mesenterii in aere romano in aegris almae urbis frequenter observavi urbe nulli morbi tam copio- Se regnant, quam morbi mesenterii ex repletione , congestioneque putris cacochyliae

crudorumque humorum, in eiusdem glandulis pendentes, & quoniam mesenterium forti ligamento alligatur lumbis in medio eorum S c. Ex iunga alvi suppressione, vel alvo praeter

42쪽

que Aphorismi

morem retardata, ex sapore Imgnae mutato, levi in appetentia. gravitate totius corporis certior medicus fit dolorem lumiborum a repletione mesenteri pendere . Clysteribus Zefomentationibus ventris curationem incipit, dein purgationibns absolvit Baetivius; quod vult, ut bene sibi notent medici. . g. I 44 Impotentia Veneris ut plurimum pendet ab impotentia & debilitate imaginationis, quacunque id de causa succedat . metu pudore . iudicii defectu, nimia adplicatione ad studia. aut ad negotia. Et qui forti imaginatione praediti sunt, uti sunt . qui in arte sua Supra caeteros eXcellunt, & praestant, ut plurimum luxuriosi & ad Venerem potentes

Observantur. - - niSi tamen vis cor

poris studio & applicatione frangatur , quo in casu iudicium acre cum veneris impotentia iungitur . . Iqs Q ai gonorrhea laborarunt in iuventute , solent in senectute diro urinae stillicidio vexari.

Nimius vini & aquae vitae abusus impotentiam veneris , paralises , tremores , aliosque capitis morbos parit, qui dimisso eodem facile solent sanari. . 147 Dolor fixus in medio pectoris diu perseverans, ac moleste, sine tussi &c. signum

est luis gallicae latentis multis ante annis ab aegris

43쪽

sive Praecepta . 37 aegris susceptae , & hoc signo se solum manifestantis .

Si debitis adhibitis remediis aliquis morbus minime cedat, suspicari me poterit delue gallica, & tunc anti gallicis forsan cedet, ur saepe observavi ita Baglivius .

In febre lenta cum doloribus vagis partium macie , temperamento acri , & lue gallica fruente serum laetis ita praescripsit Bis livius: R. Seri lactis optime depurati Lib j. vel plus vel minus , sarsae parili concis. & contusae di . jj. macera per noctem in cineribus fervidis; mane adde coriander. praeparat. parum bulliat, colletur Sc bibat .

Acidum venereum virulentum saepe intacta massa Sanguinea succum nutritium 3clympham inquinat , indeque partes ner-veas Sc glandulosas potissimum narium . faucium , inguinum , invadit, δc quoniam sanguis intactus a lue supponitur , nil mirum , si observaveris tales gallicos Vi Vaces, rubicundas facie, Vegetos, ac veluti mullam interius habentes affectionem ac proinde triumphantes de morbo, sed sine ratione. - morbus dissicilior est, quam si resideret in sanguine. g. III. In morbis lymphae , glandulas occupantibus, si nimium siccaveris, malum; si nimium

44쪽

mitim hunaeetaVeris, malum. Per intervalla

itaque diluendum , humectandum, ad alvi

vias vel sudorem ducendum, et cum prudentia exsiccandum. Pro varietate conditionis ac status personarum lues gallica variis in Iocis sedem figit, eosque prae aliis vehementius mole stat. In baiulis & plebeiis victum labore quaerentibus sedem figit in articulis, unde articulorum doloribus, motus impotentia , similibus articulorum morbis maxime assi ciuntur, viris literatis , & studiosis in capite sedem figit. Μusicis ob pulmones canin tu exercitatos, debilitatosque in pulmonibus ;mulierculis , atque etiam matronis ob vitam otiosam , & congestos in mesenterio pravos' succos, ibidem. Hinc vexantur cruditatibus, obstructionibus , inappetentia , pallore vultus hectica mesenterica , tabe, hydrope , & similibus ex lue gallica . is 3 Dantur dolores lateris ex lue gallica, qui solo sanantur mercurii litu, & decocto lignorum, noctu rigent, consuetis remediis non cedant .

45쪽

sive Praecepta.

semper prae manibus habenda , utpote practimci, ut ait praestantissimi. 136. Lues gallica, struma, & elephas aliquid habent cognatum. Tres has hydras unus alexicacos Hercules hydrargirosis vincit, docente optimo Ballonio. g. Is T. Si aegroti corpus repletum sit viscidis, crassis ac pituitosis humoribus , cave ne dederis mercurium intus vel extra , nisi prius visciditates illas solveris, praeparaveris, &repetitis purgationibus eduxeris; alias enim occultatis in illis visciditatibus mercurius , paulo post reservescentibus humoribus, & inmotum actis, gravisa parit accidentia c*ries, ossium, atrophias , glandularum rumores , tremores, continuam salivationem &c.

a 38. Dolor collicus fere semper mitescit in semicupio; ideo in doloris pertinacia utere Semicupio. Dolores ventris a deambulatione nudis pedibus super nudum pavimentum facta, appositis lateribus, calidis plantis pedum statim Sanantur, crescente namque calore in

pedibus minuitur sensim dolor in ventre.

Arcanum quemdam ac inexplicabilem

consensum observavimus inter morbos ventris

46쪽

ac morbos cutis . Dolorem colitam vidimus mutatum in arthriticum; Sc e contra dolores arthriticos per Supervenientem di arrhaeam &collicam solutos r hinc quadrat illud Hippocratis , alvi laxitas , cutis densitas; cutis raritas, alvi densitas. Ideo observamus in praxi , quod diuturnae di arrhaeae irritis aliis per diaphoretica potissime sanentur . . Is I. Diaphoretica cum optatis mixta felicis. Sima sunt in colicis.

162.

do praesertim orsanda, solis sanatur sudoriseris , vesperi tamen interposito anodyno remedio. 163. Purgantia quandoque bene cedunt in colica , praesertim si nulli adsint vomitus &febris , denturque in forma liquida .

164. In aere Romano per adhibita phreniticis vesicantia plures vidimus mortuos , quam Sanatos; magisque nocuisSe , quam profuisse , ceterum longiorem usum res haec magni momenti meretur . . I 6s. In eodem aere observavimus vesicantia mulieribus delirantibus admota profuisse ma- sis , quam viris & plures sanatas esse .i66.

Dum imminet delirium, vel iam fac

47쪽

siυe Praecepta. 4 Itum est , loco Vesicantium secare Soleo .

Baglivius venam pedis, vel salvatellam interutra manu, exinde diluentia ex seminibus frigidis praescribo, brevique iugulatum vidimus delirium. Delirantibus cum febre acuta, lingua arida, & indiciis magnae viscerum inflammationis, si applicentur vesicantia, omnes fere in peius ruunt, & magna eX parte moriuntur convulsi; iisdem e contra si venam frontis vel bracchii secandam imperaveris , exinde larga dederis diluentia , facit

me sanabuntur.

. I 68. Μalum , si phrenitis mutetur in lethargiam, non ita , si lethargus in phrenitidem. 169-Μulti dementes & maniaci sanati fuerunt demergendo eos in aquam eadem me thodo, qua merguntur hydrophobi, quorum unica curatio est repetita in aquam immersio; methodum hanc sanandi mente captos in Anglia expertus est Dominus Roberison maxima felicitate. Fors prolicien o copiosos sudores prodeste . Stoll. )

Si dissiculter spiraverit, venam brachii tundito, etiamsi hydrope laboraverit. Bagii vius ex Hippocrate . Si quis vesperi hora somni, sed praeca pue

48쪽

et Aphorismi

piae post tres aut quatuor horas somno impensas, derepente expergiscatur ingenti asthmate, sive sus catione correptus , atque feneStras aperiat , liberumque aerem desideret ἰ pro certo habeto illum hydrope pectoris laborare , multo magis . si pedes aut manus tumere coeperint, cum faciei a nati Vo colore receSSu, Zt prae ceteris si accedat torpor . seu incipiens

bracchii paral3sis; huiusmodi brachii torporem

in aliis quoque pulmonum morbis, praeSertim peripneumonia observamus ast limate laborantibus si pleuritis vel peripneumonia superveniat, fere Semper moriuntur. i. I72 Asthmaticis dysuria, superveniens bonum , cessante ischuria, denuo asthmate corripiuntur . Exinde magis confirmatur, quod pluries adnotavimus; nempe in morbis pectoris . semper ducendum esse ad vias urinae natura id monstrante; nec non magnum consensum esse inter tibias & pudenda δ: pectus, morbosque harum partium ad invicem commutari .

Diu retica ex salibus lixivialibus & acidisparata in morbis pectoris non adeo tuta Sunt, nam tussim movent, Sc morbum exasperant; contra pulvis millepedum, therebinthina. 17ψ Balsamum perlavianum , decoctum radicum aperientium , syrupus de althaea Fernelii, urinam potenter movent, nec tenellis pulmonum membranulis infensa sunt.

49쪽

Asthmaticis si excitentur apostemata in cruribus, forsan solvetur morbus; ideo iuvant cauteria in cruribus. . 176. Accessiones asthmatis frequentiores sunt coelo frigido & humido, praecipue inter crapulandum. . 177 Asthma frequentius invadit obesos &

Ρulsus inaequalis familiaris est pulmonum morbis quam plurimis . I79 Μorbi ad crura & pudenda solvunt

ast limata. Tument pedes ast limate cessante. q. Ι 8O. Ex scabie retropulsa si fiat asthma, cum scabioso dormiendum est, ut scabies revocem tur, vel urticis cedenda cutis , Baglivius. i8 I. Vomitoria iuvant in asthmate umorali &stomachico, quia ea concussione e pulmonibus eiiciuntur visciditates &c. g. I 82. Magnam asthmatum humoralium crudorumque partem a stomacho pendere ob

servavi ; hinc iuvant pillulae de hiera, & singulo mane cochlear Oximellis squillitici, si Per

50쪽

perbibendo iusculum cichoreatum , addito pauxillo cuiusdam roborantis . Gummi ammoniaci, Oximet squilliricum, lulep ta baci in asthmate humorali & stomachico omnibus

preastant.

Asthmaticas mulieres sere semper cum uterinis, mixtis pectoralibus, curato. 184. Diluentia , serum lactis , viola, emulsiones seminum melonum , gelatina cornu cervi, lac in caduco pulmonum morbo, sive asthmate sicco prae ceteris iuvant. Saccarata,

remediorum copia, purgantia fugienda tanquam pestis . 18s. Asthmate convulsivo laborantes melius

manent aestate , quam hyeme . . 186. Diarrhaeae frequenter oriuntur ex moerore, et animi pathematis. suntque fere in- curabiles , praesertim si causa moeroris perstiterit . Perniciosae sunt di arrhaeae in morbis pectoris. Curationem di arrhaeae non incipias per adstringentia, nam introduces vi- Scerum obstructiones et intestinorum, dissicile solubiles, quibus tandem succedit hydrops pertinax . 188. Carnium esus auget diarrhaeas, caVeigitur ab iis, quantum poteris. Κ

SEARCH

MENU NAVIGATION