장음표시 사용
311쪽
DIU T. MORA. LIB. I. C E Ρ Η Α L JR A. 219bore drachmae duae eliquentur, postridie sanguis e nasi interioribus detrahatur: intro enim pr2e longum instrument una immittitur, quod ca-tejadion vocant, aut illud, cui storyne nomencst , aut si quis horum copiam non habuerit, pennae anserinae caulem cauiliorem sumere debet, ejusque nervosam partem denticulatim instar ser-rbe incidere, atque sic in narem usque ad ossa, quae ob cribi seu colatorii similitudinem ethmoi de Vocantur , immittere ; deinde utraque manu agitare, quo locus a dentibus insculpatur, ac vulneretur. Facilis est autem ac copiosus sanguinis cursus: nam graciles venae hic desinunt, corporaque hac in parte mollia sunt, & sectioni habilia : verum & multos nares vulnerandi modos vulgus no Vit, herbas scilicet asperas, & arida lauri folia naribus imponentes, aut digitis
eas fortiter agitante S. Cum Vero, quantum satis sit, evacuave sis,
quod erit heminae dimidium, coercendus sanguis est spongiis, &posca, aut aliquod aridum, quod sistendi finguinis vim habeat, naribus inspirandum, galla, aut scidite ulumen, aut balaullium.' Uerum enim vero post libec remedia sive dolor capitis perseveret, sive desinat, oportet ad sinem hujus medicationis pervenire, quoniam id malum saepe reverti solet, & in suo vigore consistens plerumque delitescit. Itaque novacula derasis capillis, quandoquidem & hoc capiti prodest, serramentis candentibus urendum est: si in superlicie , ad musculos usque pervenias: si 11
osse tenus penetrare VellS , a musculis caveto,
nam musculi exusti nervorum distentiones cient, quod si in summa cute usseris, Vinum odoratum album cum rosaceo infundere satis est. Pitta rium vero madefactum per triduum supra cru-
312쪽
22o Ang TIBI DE CURATION i fas extendito: quod si crustae altius descendant , Porri comam cum sale tritam, l1nteoloque illitam stiper dato. Tertio die crustis summam cutim
dioribus autem lentem ex melle imponit . Sed quae medicamenta cicatricii inducendae apta sint,
alio loco descri p simus. Nonnulli super frontem eam parte, ubi sutura cst , quae corona dicitur, CU-tini os1 e tenus inciderunt : illudque aut eXterentes, aUt eXcidentes Usque ad meditullium quamgrzeci diploen nominant) ad carnis repletionem perduxerunt. Alii Sc Olla ad membranam iasque perforarunt. Verum id genus remedia temeraria sunt : nihilominus tamen adhibentur , si omnibus aliis tentatis adhuc cephalaea perse Verat, ct aeger est animosus, vel corporis robur eXCellit. Si jam paulatim ad sanitatem accessio fiat, e ercitationes recto corpore pectori h aerisque adhibeantur, manuum fiat gesticulatio, halteres jaciantur, saltu corpus moveatur , atque in his perite corpus torqueatur ; primo, & postremo crura fricentUr , medio tempore caput z picatio
assciue picem in spergendo administretur : item caput rubrificalidum nonnunquam sinapi cum duplo pane affricando , ne intolerabilis ignis excitetur: nonnunquam medicamina simul illinendo, quale est illud, quod ex adarce , & euphorbio, d pyrethro componitur: proficit autem & ad dolorem in tempore sedandum , in ad radicem mali exstirpandum thapsiae succus, & medicamina cum ipsa jungenda, quotcunque Cutim tumu- faciunt, & variis similia tubercula eXcitant. Victus ratio in singulis dolorum generibus tenuis esto: edii guus potus, & aquae potio ante aliam medelam potissimum adhibeatur : ex toto ro Ab acribus temperet, cepis, alliis, & succo
313쪽
laserpitii, a sinapi autem non penitus: si qui leni ejUS acrimonia, praeterquam quod stomachi vim roborat; capiti quoque haud ingrata est, pituitam fundens ac distans, aut ad inferiora detur bans. Leguminum petiima faba est, & ejus species ipsa, & quae a graecis ochri, & dolichi nuncia patur ; illi cicerculse folio similes , hi fa-seoli aut lobi a nonnullis vocitati: secundo loco
ponitur lens, quiae nonnullis concoctionis cXCretionisque virtutibus praedita est : sed caput replet, doloremque concitat: nihilominus cum pipere elixa spernenda non est. Far totum haud gratum est cum vino, & melle, quantum ad condimentum sitis sit, & ex ipso conflata sorbi tio , R ejus semina in simplici jusculo clecocta, utique bona sunt, R in condimento, quod G ci caryciaeam Vocant ; semina cari, coriandri, a- nisi : apii vero semen iis anteferendum: meΠ-tha herba, & pulegium praeterquam quod bene olent, quandam vim habent, & urinam moVeniadi, & qatus per inferiora expellendi.
Inter carnes vetustae Omnes damnantur z ΠU-
per interfecti galli carnes laudan rur. Inter aveStorquatus palumbus, columbus, & aliae quaec tral-que haud ita multum pingues sunt; suum extremitates, lepus aflatu S. Bubula Ovillaque caro crassum succum creat, & caput replet. Haedus non penitus malus. Lac & caseus caput dolore Vexant. Ex piscibus faxatiles deligendi, "quot in ea rcgione optimi censentur. Olcra elixa quidem ea assumantur, quae lolium, R ventrem citant, malva, blitum, beta, asparagi; acris vero & brassica est. At inter cruda, lactuca omnium est optima. RadiceS autem , etiam
clixae, pravae sunt, radiculae, rapae; pastinacae
314쪽
zaa A RETRI DE CUR ΑΤ IO NEurinam movent, sed caput explent , si sarum flatus edit, & Ventriculum tumefacit. Vinum album tenue dulce admittatur, tantum adstrictionis habens, quod ni VIIm non remoretur. Omnia bellaria capiti inimica, ab quin,& palmularum omne genuS ; ficu S autem, & uva demulcent, & quicquid ea parte anni, quam horam Graeci vocant, bonitate praestat: sed quibuscunque vel etiam juvantibus satiari malum est; pejor est crudita S. Labores minus, quAm Cruditas nocent: nihilominus, & ipsi sunt detrimentosi. Deambulationes matutinae, di Vo prius exonerata , citra spiritus difficultatem bene feruntur; optimae sunt etiam & a coena; gestatio longa per loca non Ventosa conVeniet, atque ubi sol caput non feriat: ei namque sirius ossicit. Usus veneris capiti ac nervis labem accersit. Ρeregre pro sciscatur aegrotus in regiones calidiores ex frigidioribus, & in sicciores ab humidioribus. Confert & navigatio, R in mari vitae traductio , Ω si quis sit maris accola , in salsi aqua frigida lavari , R in mari natare , & in arena Volutari, victumque ex mari quaerere proderit. Doloris Vero capitis, quem hemicraniam Graeci nominant , eadem medicamina sunto : nam quae toti
capiti remedia conducunt, eadem singulis ejus partibus adhibere, bonum est. Quibuscunque Vero per haec morbus depulsus non fuerit, iis
reliquum est, Ut Veratro Utantur , utpote ultimo atque valentissimo omnino remedio.
315쪽
T succedit cephalaeae vertigo , R ipsa per suI a propriis de cautis oritur, si profluvium ab
haemorrhoidibus coerceatur si e naribus sanguis non essuat , clui pyius effluere consueverat , si corpus non dimetur aut sudore, aut labore antea tatigatum.
Igitur si ab cephalaea ducit originem, ea medendi ratione uti debemus , quae ad cephalaeam supra exposta est ; quibus autem violentius cum Ultimis remediis occurendum sit, polierius explicabo.
Sin ab aliqua humorum suppressione morbuia inciderit ; usitata excretio movenda est , Iaatur enamque salutaris est materi2e recursus. At si illa tardat , malum vero increscit: in aliis quidem supprellionibus , aut s anguinis e naribus manare assueti, aut ludorum, sanguis mi tendus est e vena cubiti. Sin ab jecore multis humoribus assuente, aut a liene , aut ab aliquo ex visceribus in medio corpore politiS, Vertigo prodeat, cuCurbitul9e subveniunt. Seo quantum ex vena defluit, tantundem per has sanguinis est detrahendum, sanguis
enim est causae alimentum , quemadmodum &Ventriculus. Deinceps capitis remedia subjungenda, Vena cubiti recta, aut nasi arteriae utrinque in angulis secandae, cucurbitula Vertici affigei da , caput radendum rubrumque faciendum , pituita e narthus per sternutatoria , aut eX ore, quemadmodum docui, evacuanda ; omnia deni. que modo in cephalaea tiarata administranda,
316쪽
224 AREΤAEI D E CURATIONE duntaxat adjicitur cyclaminis succus aut anagal lidis , in aures fundendus:
Ρosteaquam vero medicaminum capitis ad finem perveneris: deinde quotquot efficaciora advertiginosos inveniuntur , ea sunt adhibenda Vomitibus a coena, nec non vomitibus ab esu radicularum uti postea decet: quin etiam ad Veratri assumptionem haec praeparatio fuerit; nam praeexercendus est stomachus, cum Vehementioribus vomitoriis uti volumus. Ρituita quoque impraesentia magis attenuatur , & ad Veratrum
bene funditur. Veratri exhibendi modi plures sunt, ut Validioribus quidem succurrat, ad magnitudinem amae, id est placentulae , aut paulo crassius est incidendum , & cum farre toto, aut lente al- sumuntur drachmae duae ; imbecillioribus autem , & gracilioribus decoctum cum melle propinatur, & duarum aut trium mystillarum modus est: quis vero sit faciendi modus, alio loco due
clarabitUr. Inter singula autem remedia aeger cibis restaciendus est: quo ea, quae interim incidunt, sustinere Valedi.
In accessionibus quoque sic opitulandum est; deliganda sunt crura supra talos , & genua, ε manus brachialia, brachiaquc infra humeros prope cubitos: ad caput irrigandum facit rosaceum
CVm Boeto, oleo Vero incoquito serpyllum , allespondylium , aut hederam , aut id genus alia;
fricentur extrema , & facies , olfaciat acetum spulegium, melatham, aliaque ejusmodi ex aceto; inter dentes aliquid apertionis causa imponatur, nonnunquam enim maxillae colliduntur, & c
haerescunt: in tonsillis fiat titillatio, vomitus citetur: nam interdum rejecta pituita aeger e temnebris
317쪽
DI UT. MORA. LIB. I. V E R T I G. 22snebris excitatur. H9ctenus ad accessionis levamen, n tenebrarum discussionem dictum lit. At de universa victus ratione tam in curando, quam post curationem h)ec nostra sententia est. Somnus multus aeque, atque insomnietas inimica sunt: multus enim somnus stuporem capitis sensibus injicit; vaporum exuberantia torpet omnis
actio. Hi plane gravitatis, & sonorum in auribus, & splendorum quorundam oculis obversantium caul, , morbi vero indicia sunt. Vigilia cruditatem facit, alimentum subtrahit, laborem affert, corpus contristat, menteni labefactat: propterea facile furere, atque atra bile vexari isti consueverunt. Mediocris autem somnus ad alimenti distributionem , & ad laborum diurnorum levationem utilis est. Alvo ad excretionem consulendum : nam dissationis causa potior alvus est. Iterum crurum frictio per aspera linteola uinque ad ruborem, deinde dorsi , & laterum, post- tremo capitis adhibenda, ab his ambulationes circa initia, & finem leniores, mediae Vero acriores. Quies consistentia spiritus post ambulationes esto. Vocem leniter exercere oportet, graVibUS VO- cibus intentum sonum edere; acutae nnmqtie VO-ces capitis distenti uires, temporum palpitatione S, cerebri pulsationes, oculorum inflationes, RH-riumque tinnitus efficiunt: mediocriter acuta Vox edita, capiti prodest. Ρostea vero gestationis tempus adest , ad dissiandam totam capitis gravitatem Opportunae ; longa sit autem , Verum citra fatigationem , neque in tortuosis regionis tramitibus, neque uis luis itineris flexibus gestatio fiat: quoniam sic vertigines oboriuntur; sed rectae, Alongae & lenes ad superioribus locis gestationes fiant. Siquidem ita assueti sint, optimum panem Priuc. Art. Med. Tom. V. Ρ
318쪽
etas A R E Τ AE I DE CURATIONE solum assumant, quantus eXercitationibus impe dimento ne sit, prius enim concoctum esse oportet: caput, & manu S CXercendae, letorumque fri- .ctiones faciendae; in his Vero leniter agendum rut caliditas excitetur, & caro augeatur, & vires
restituantur , postea suum ipsi US caput erectum fricato diutius hunc laborem sustinens. Quin& exercitationes ad cervicis usus, & ad manuum agilitatem faciunt, si scienter fiant: sursum attolialendo , caput atque oculo S eXercere oportet. Manuum exercitatio fit, aut discorum jactu, aut certando cestibus , alit plignis, pila Vero par Va& magna, detrimento est; nam capitis, & oculorum circumvolutiones atque intentiores Verti xines asserunt. Optime faciunt saltus, & cursus ; omnia velocia eXercitia cruribUS conveniunt,
Frigida lavatio illuvie , illuvies autem calida lavatione melior ; adstringere , densare, siccaro caput frigida lavatio essicacillime potest; & hic salubris status est humectare, solvere: tenebras offundere valentissime calida lavatio potest, &hae capitis morborum causta sunt; tales sunt Raustri auditui graves: exercitationibus quies succedat, ut perturbationem se loci Capitis pressiones ad cutim poliendam faciunt. Aquae , 3 ut aquati vini propinatio, est res optima, paratu sa-cilis. Coma olerum affamatUr, qu92 Ventrem molliunt, malu pe , betpe , bliti. Liquamen. bo inum stomacho, ori suave, at Vum lenienS , neque graVe capiti, eX thymo, aut thymbra, aut ilia
Ova hieme calida aestate: frigida putamine spoliata, non tosta praebeantur. Olivae palmulae salsamentum , recte conditu m: alica elota cum
319쪽
pliquo dulci, quantum condiendi causa assumi deabet ; poli haec sal adhibendus. Otium, & quies ab audiendo, R loquendo, ambulationibus utatur sub aere perspirabili; delectat autem locus , aut arboribus consitus , aut herbidus. Utique vertiginosus cum ad coenam accedit, maxime iterum in frigida lavetur, parum unguine corpus sublinens: si nolit, at crura tantum. CCena triticea esto, quale est i trion, quod eis placentae genus, aut sorbitio ex alica, aut ptisana flatu vacans , per elixationem concoetii facilis. Medicamenta vero suaviorem ptisanani reddentia sunt piper, pulegium, mentha, cep aut porri paulum , neque tantum, Ut innatet
acetum Vero acre utiliter affumit. Carnes ex
pinguibus animalibus non pingue S, suum pedes,& capita. Volatilia omnia , sed multitudinem conjectura metiri oportet, lepUS , & Venatio, gaJlina quae in promptu habetur, & juvat. Omnia bellaria caput doloret infestant, przeter palmulas aut maturas ficus, aut uvas, si flatibus homo Vacet, haec benefacient. In secundis quoque mensis utiliter ea sumuntur, quae facile concoquuntur, si nidore vacant, & levia sunt. Postea deambulatio , mentis ex hilaratio ; in quiete ad somnum conversio adhibenda.
320쪽
a28 ARETAEI DE CURATIONE ratio morbi Comitialis. Cap. IV. INGENTIBUS medicamentis atque valentissi sin morbo comitiali opus est; nam quoties ejus idea in mentem venit , non modo laboriosum
malum, & periculi plenum, sed etiam generis
morbi foeditatem , & calamitatis opprobrium eX- horremus : atque ita eXistimo , si se mutuo in accessionibus spectantes aegroti, quaecUΠque pAtiuΠ-tur, cernerent, non Ultra Vitam ducere tolerarent;
verum quae singulis atrocia foedaque insunt, sensus privatio, intuendique sublata facultas abscondit. Caeterum medendi rationem naturae facilitatem sequi optimum est: quando per aetatis mutationes in longe melius hominem perna Utat. QUO-niam si usitatus in malo victus, in quo morbus alitur, desierit, non ulterius hominem infestat, simul enim cum priore victus specie morbuS recedit. Igitur si caput occupavit, inhabitat, qUΟ- circa omnia quae a nobis in capite de cephalaea relata sunt, facere necesse est , detrahendo san- guine, Sc corpore pUrgando. Venae autem, δύquae in cubito , & frontis recta secandae sunt, cucurbitula admoVenda; non est autem Usque ad animi deliquium sanguis detrahendus: ciet enim morbum deliquium animae. Arteriae omnes, Rante, & post aures incidendae, inter haec omnia excellens purgatio facienda purgatorio, quam hie- Tam Vocant, atque hi S , quae e capite pituitam eliciunt: sed multo valentiora sint medicamenta,
siquidem istorum habitus est dolorum patiens. Hilaritas vero, & bona spes id genus aegros miseros reddit.