Artis medicae principes, Hippocrates, Aretaeus, Alexander, Aurelianus, Celsus, Rhazeus

발행: 1769년

분량: 408페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

IUOR B. ACU T. LIB. II. HKΜΟΡΤΟΕ. I 89 temperatura, ut ne sic, liquida sorbitio ad concretionem perveniat. Caeterum sit adhuc magis crassare adstringereque cupias ; alicam cum palmulis decoquito 1, ad spissandum autem amylum lacque optima fuerint , & far tyrrhenuin cum lacte, crassum cum sit, Viscidum, & glutinosum H Ddi vero coagulum in decocta liquida causa concretionis affundito: sicut in lac quoque , Ut ad recentis casei temperaturam deveniat, his cras sus est milium, ut far, in lacte decoctum, inspergantur autem galla, & malicorium. Verum exsiccantium, aut cras antium mediocritate S conjectura assequi oportet: id genus namque tussimmo Vent. Siccitatis quoque excelle uti a nonnullis& venas laceraVit. Si bene cedit curatio, sanguisque compescitur, in contraria paulatim adjiciendo fiat mutatio:

atque, ut dici solet,) ne quid nimis; hujusmodi enim vitia facile reverti solent, ac maligno ingenio praedita sunt. Jam vero hominem instau-Tare, Carneque replere, & novas cicatrices soludare necesse est gestationibus , mollibus frictioni-bUS , peregrinationibus , animi oblectamentis, cibis variis atque ulitatis. Haec utique facienda sunt, si a sanguinis exitu vulnus coaluit, & congruenter locus sanatus est, sin ulcus relinquitur, purulentumque fit, altera deliberatione opus est;

si quidem & iterum profusio sanguinis redit, Uerum de hoc affectu in sermone de diuturnis morbis disputabimUS. De Gratione Cardiacorum, uus Sy nc0pae. Cap. IILIN Syncopa medicum providentiae sedulo nava re operam necesse est: futuram enim si pr.

282쪽

19o ARΕΤRI DE CURATIONE spexeris , & praesentia tibi festinanter opem serent, R ipsam ante, quam in Vadat, propulsabis;

praesentem Vero non facile evadunt aegrotanteS.

Solutionem namque naturae Syncopam esse diximus. Instaui ubilis autem non est dissoluta natura. Hanc igitur m Xime quidem futuram arce-ce, sin minus, saltem nuper incipienti resistere debemus: praescienda vero ea sunt, quae de actitis morbis di fleruimus , quando Se causaS , &figia a explicaVim US. Nam febris ardens initium est: febrem ardentem signa pellima consequuntur, ariditaS, Vigilia, caliditas viscerum, qualis ab igne provenit: extimae perteS frigent: manus pedesque extremi

frigidii simi sunt respiratio in attrahendo longa est ; siquidem frigidi aeris, quoniam ignem CX-

spiranti, Avidi sunt; arteriae motibus eXigui S, creberrimis, tremulisque agitantur.

Ab his itaque sumpta conjectura, & ab aliis,

quotquot a me inter signa comprehensa sunt, ipsis ab initio syncopae occurrendum est. QV propter nisi haec omnia impediunt, habitu S, aetas, anni tempus, hominis timiditas, Mena caedenda est. uod si multa prohibeant, quae numerum insignem , & magni faciendum constituant, Utpote lingua aspera, & sicca, & nigra omnia enim interiora signa noscuntur) in omnibus facultas perpendenda est, nisi prius morbo, doloribus , inedia labefactata sit; si quidem non defectu tantum , verum etiam strangulatu prosternitur. At ubi prae multitudine syncopa fit, & inflammatio aliqua insignis in praecordiis , aut jecinore apparet; neqυ aquam procras mare eX pedit. Secanda est igitur vena cava in cubito: per minutas sectiones, id est scarificationem etiam, sanguis detrahendus est, quo facultas haud ita in-

283쪽

signem jacturam faciat: copiosum enim ac subitum naturam Vitiat , quin etiam multo minus sanguinis, quam in aliis Occasionibus, hauriendum est , nam in syncopa 11 Vel minimum erroris committitur, ad interitum ducit. Protinus igitur ad vires instaurandas alimentum dare con-Venit. Natura enim priorum repulsa: & n OVO-rum adjectio lae laetatur.

Utique si mi ilionem sanguinis facultas non suffi-Det, inflam ria ut ion es que infestant, cucurbitula tunc, multo ante morbi judicationem ei admovenda est, in judicatoriis enim diebus 14yncopa incidere solet ; in iisdem vero circuitibus, tu naturae judicant, & morbi interimunt. Si vini potandi necesJ1tas homini incidit, diligente consideratione opUS est, neque enim iisque adeo tuta est in inflammationibus vini potio, si quilem vini potio instammatione laborantibus dolores auget , inflammatione Vacantibus naturae incrementum affert: sed ante quam semel, aut iterum cucurbitulam uinfixisti, & ad membra relaxanda , & ad sangui nis facilem exitum, utilis est : nonnullis, Rpost cucurbitulae secundam affixionem benefecit. Hoc vero in casu , & parsimonia utendum eis, nam & in cucurbitulae usu nimiae sanguinis ei usionis idem periculum adimus: evacuationibus autem per clysterem duntaxat, ad inveterata stercora ejicienda opus est, sed facultatis rationem

habeto.

Capitis irrigationes frigidae, quotquot mihi in

sermone de phreniti de relatae sunt, paulum mediocritatem eXcedentes adhibeantur. Aer mundus, ad inspirandumque frigidior deligendus. Uisus plantarum , picturae , aquarumque adspectu oblectandus , & haec omnia jucunde suaviterque intuenda, amicorum pra sentium locutiones sint

284쪽

i92 AR ΕΤ XI DE CURATIONE Joculares atque ridiculae. Summa sit in aegrotantis corpore quies, in animo hilaritas, odoramenta suavia, qupe capitiS sensum non graVent, adhibenda; quin etiam grati odoris alimenta naribus osterantur, qualis polenta est aqua aut aceto respersa, aut panis calidus recentissime coetus. Nempe vino haud copiose OS colluatur, neqUe prorsus, denegetur. Ρotum frequentiorem, quam aliis& magis assidue his concedito. Esca per totum diem sit levis, concoctilis, plerumque triticea, nec non aegrotanti jucunda , licet paulo deterior : istis enim magis, quam aliis gratificandum est: quandoquidem haud minime ad stomachi resolutionem id morbi genus aptum est. Inedia vero aut fames nequaquam prodest: satis enim morbus ipse Omnia conlumere, & cX- haurire potest. Ρorro cum jam circuitus ad judicationem pervenit , humiditas vero jugulum frontem que ir-TOrat, eXtrema algent, arteriarum pulsatus minimus est, frequentissimus veluti repens, ac tenore debilis; tum paulum quid alimenti triticei sumendum, vinumque evidenter degustandum est. Sed caput irrigationibus praemunire oportet pariter & vesicam. Haec vero auxilia in tractatu de phrenitide a nobis memorata sunt. Vinum Utique non pleno ore, neque ad saturitatem usque ingurgitandum est. Aliqui sane importune repleti, postea inappetentia, atque cibi potusque accipiendi impotentia vita excessere: multis autem satis large Ves .centibus, natura jam resoluta ad mortem eVitandam alimentorum copia nihil profuit; in ventriculum quidem cibis delabentibus, sed ad recreandas Vires a ventre non adscendentibus. Alimenti sane Varia sint oportet, plerumque triticea, quo

285쪽

quo sorberi potius, quam mandi apta sint: si solida sunt, lubrica saltem efficiantur. Ova neque Valde concreta, neque torrefacta sint, sed omnino soliditatis expertia. Panis buccellae Vino mΛ- dentes , & calefactae duae tresve initio praebeantur. Ρost autem omnia frigida ministrentur, nisi forsan interius phlegmonae delitescant. Vinum odoratum , haud ita multum adstringens, quam minime crassium deligatur, ex Graecis Chium, aut Lesbium, & quotquot alia insulana tenuis sunt

temperaturae : ex Italicis autem Surrentinum , aut

Fundanum, aut Falernum, aut Signinum, nisi vehementer adstringat: atque ex his omnibus illud vitandum est, quod pervetustum, aut valde novum sit. Nempe detur primo calidum non minus cyathis quatuor ante indicationem, neque plus

cotyla, si Ve hemina, quamvis bibax homo sit ; deinceps cibo exhibito , si inflammatio permiserit, iterum frigidum vinum, quod siti medeatur, pro pinandum. At si necessitas Urgeat, vino non solo, sed cum cibo utendum est, Verum ne mentem Vinum laedat, cibus ante sumendus est: Ω

post haec abstinendum. Si post aliquod temporis

intervallum dormire velit, quies concedenda est. Verum si multus sudor emanet, arteriae jam micare desinant , vox acutior reddatur, & pectus calore destituatur; Vini quantum potare possit, concedendum, in solo enim vino refrigeratis spes vitae posita est. Vinum itaque sit usitatum, nmodo id aegrotus tantum bibat, modo cibum cum vino assiimat, id autem per intervalla fiat ad tollendam lassitudinem, quae tum ex morbo, thim ex cibo pro Penit, nam qui exiguas Vires habent,& post assumptum cibum valde laborant. Igitur & ipsum decet forti esse bonoque animo, & medicum suavi Oratione eum ab bonam Princ. Art. Med. TOm. V. N

286쪽

194 ARYΤAEI DE CURATIONE spem cohortari, Varioque alimento , & vino optatulari: nec non & alia efficaci medela uti opus est, & ad sudores coercendos, & ad vires instaurandas , Ut pene eXtinctze reVi Viscant. Quapropter pectoris sinistrae mammae palmulae in vino maceratae cum aloe, & mal iche superdentur ; ceratum vero cum nardo factum ista excipiat; quod

si istud durum siccumque fiat, aliud epithema

imponendum: mala cotonea extracto semine, nquicquid durum est, contusa polentae odoratae admisceto: postmodum absinthii, & myrti comam, acaciam quoque, & mannam cribratas permisceto, simulque omnia subacta oenanthino cerato eX-cipito. Si per haec sudor non supprimatur, HVM acerbae succus miscetae addendus est: succus igitur iste, quem Graeci omphacion Vocant, cum maxime acerbus est, & acacia, & gummi, & rhus esculentus, & alumen, & palmulae, & rosarum succus bene olens, simul omnia cum nardo, &labruscae pinguiori parte pectoris superponantur, hujusmodi namque epithema juxta refrigerat, &adstringit. Decumbat vero aeger in aere frigido , aut Rad ursam domus vergat, at si & frigida boreae

aura amabit, male spirantem animum excitabit Moretur autem & prope virentia prata, fontes que, & obstrepentes rivos: nam & ab his emanans bonus halitus, & mentis delectatio, animam fovet, & naturam suscitat, vitaeque restituit; quin

etiam cibi potionisque desiderium lacessit. Caeterum si quis ob inopiam haec assequi nequeat;

imitari oportet & auram frigidam ramorum bene olentium voluptariis flabellis, & tempus Vernum foliis ac floribus praesentibus humum sternentes. Operimentum quoque leve sit , & obsoletum , ut aerem quidem accipiat, calorem autem pecto-

287쪽

PIOR B. ACU T. LIB. II. SYNC OPE. I9 iris exhalare permittat, optimum vero est Vetus

linteum. Cervices quidem, & jugula, & pectus

polenta conspergito; ut odoris suavitate enutriat, siccitate coerceat, item & polline quidem corpori SI araS parteS contegito: nec non, & faciem terra

Samia lineo sacculo cribrata, & raro linteolo in clusa respergito, ut minutissimus pulvis in fron

& gypsum exustum per lineum parvum sacculum, quem Graeci Criseram vocant, transmissa sudore madentibus injiciantur. Compressit sudores nonnunquam & spongia ex frigida faciei admota: dilabentes enim humores coguntur , ikCU-tis raritas conspissatur. Prodest etiam sedem inungere: ut frigidus flatus & ab alimento exortus effundatur. Item revocandus excitandusque est extremorum calor illitu gleucini olei, aut sicyonii, quod ex agresti cucumere essicitur, cum pipere, castoreo, nitro, & cachry: modicum cerae in eis eliquando, ut inunctio membris inhaerescat. Illitio quoque ex ad arce limnust id a vocant ) euphorbio , & lauri bacca calorem exsus citat: pariter & bulbi crudi, illi inquam , qui exigui, & rubri sulat, cum pipere, & aceti fece levigata valentissimum pedibus cataplasma imponitur: sed intra horae spatium illud frequentissime auferendum est: in stat enim periculum ulceris, & Vesicarum. Porro ab his spes affulget ita aegrotantem perniciem, evasurum: quod si omnia secundum rationem medicus praestet recteque omnia cedant, clam syncopa, si inflammationes quoque adsint, discutiuntur: sudor nusquam emuit; calor in quamlibet corporis partem ad extremos usque pedes, & summas nares diffusus reviviscit ; facies Vegeto colore decoratur , pulsatus in magnitudinem esseruntur,

288쪽

19s A RETRI DE CURATIONE nihil tremuli, sed vehementes: VOX dUtem Consueta revertitur, & canora est; ipseque prorsis vividus efficitur, lassitudinem quidem haud exi guam percipit, verum dormire etiam conspicitur, atqui si ipsum sonanus occupaverit, cibaria plane concocta erunt, sensus mali obliterabitur, naturaeque Vis egerminabit, & revirescet; cumque a somno expergiscitur, bene spirat, levis est, expeditus, & robustus: revocat autem 4n memoriam morbum ceu quoddam somnium At nonnulli sunt, quibus febres obscUrae, tanquam reliquiae morbi remanent, nonnUnqUam, S inflammationes modicae, & lingua arida, & sudoris pri alio, praeterea rigent, torpent, dissolvuntur: hi sane in tabem prolabuntur. Tunc Vero tempUS terendum non est quiete, & victu tenui: sed ad motiones aeger traducendUS per gestationes, frictiones, & lavacra, quo Vitae residuum a morte vindicetur, augeatur, RU Iecreetur. Propinandum vero est etiam lac maxime mulieris quae proXime peperit, puerumque nutrit rhi namque alimento, ut nuper in lucem editi pueri, egent: si lactis humani copia non datur, asinae, quae non pridem peperit , lac accipito: tenue enim ac fluxile hujusmodi lac. Post haec ad resumptionem , & ad consueta aeger ducendus est. Curatio Cholerae. Cap. IV.

IN Cholera, eorum quae ejiciuntur suppressio

mala est: cruda enim sunt, quare noS oportet

ea facile sponteque exeuntia libenter permittere: si non exeant, incitare, aquam tepidam sorbitioni dantes, assidue quidem, sed paucam, . ne ten-

289쪽

NOR B. ACU T. LIB. II. CHOLERA. I97 tones inanes id stomacho fiant convulsioni similes. Si torquentur intestina, & pedes frigescunt, irriganda est alvus calido unguine, in quo ruta , CU-1ninumque incocta sint; ut flatus digerantur dissipenturque: lana quoque imponenda est, & pedes Inungendo molliter fricare oportet, Contrectando magis, quam premendo; sed gentibus tenus haec fiant, ut caliditas, quae abierat, reUOCetur. Haec vero tantisper facienda sunt, donec stercoxa per interiora dejiciantur, R superius biliosa

esserantur. Sin autem omnia antiqua stercora

dejecta fuerint, & biliosi humores transierint, biliosusque vomitus, & distentio adsint, fastidium,

anxietas , virium labefactio ; tunc frigidae aquae cyathi duo, aut tres propinandi sunt ad ventris adstrictionem, Ut retroga ius humorum cursus 'Cohibeatur, Utque stomachus ardens refrigeretur: assidue vero id , cum potam aquam Vomuerit, facito: facile quidem frigida in ventre localescit; verum eam stomachus evomit a calido pariter ac frigido dolore affectus, semper autem frigidum Potum eX petit. Porro si arteriarum motus ad parvitatem lapsi fuerint, nec non assidue, & frequenter micent

arteriae, sudor circa frontem, & jugula & qualibet corporis parte stillatim effluat, alvi profluvium non sistatur, & Ventriculus adhuc evomat cum distentione, & animi deliquio ; parum vini Odorati, & adstringentis, aquae frigidae infundendum est: ut pro odore sensus excitetur, ob ejus. que potentiam roboretur, & corpus ob nutricationem recreetur: Vinum enim celeriter sursum petit, Ut retrogradum humorum fluxum coerceat: tenue Uero Oportet esse, ut .acile diffusum naturae ad sanitatem recuperandum opem ferat , Validum quoque, ut vires dilabentes fulciat, atque

290쪽

798 A RETRI DE CURATIONE substineat. Inspergenda est: etiam nonnunquam recens, & bene olens polenta. Verum enim vero si omnia urgeant, sudor, Si tensio non stoinachi modo , sed etiam nervorum, singultus inanis, & pedes contendantur, Rulvus multa eXcernat, & horno caliget, & pulsatias arteriarum ad immobilitatem vergant ; tunc

hujusmodi aegroti statum praevertere opuS. Quod si jam adsit; frigidae sc vini multum praebendum

est, & nequaquam meracius, ne fiat ebrius, Zone loedantur nervi; sed cum cibo, & panis buccellis madefactis. Ρraebere quoque aliam escana convenit, quali S a me in capite de syncopa tradita est, item fructus molliori S corticis, Opo-ram Graeci vocant, adstringentes, sorba, mes pila,

Cpeterum si omnia evomit, y stomachus nihil

retinet; ad calidas potiones, & cibaria recurrendum: nonnullis enim haec mutatio vomitionem

compescit : calida Vero calidissima sunto. Sin horum auXiliorum nullum proficit, cucurbitula in ter scapulas afligenda est, atque infra umbilicum ,

verum assidue cucurbitulae mutandae sunt: nam si diutius permaneant, dolorem cient; periculumque est, ne Vesiculas excitent. Prodest interdum L aurae motus suavis : ut L spiritus reviviscat,& cibus i in ventriculo remoretur, Utque meliUS aegrotus spiret, melius iae arteri 9e micent.

At si h sec in pejus labantur, ventri, pectorisque talia imponenda sunt, qualia, & ad syncopam

supra memoravimUS ; palmulpe Vino madefactae, acacia, hypocystis, haec roseo Cerdio eXcepta , linteoloque illita ventri imponito : pectori autem mastichen, aloena, absinthii comam tritam cum cerato nardino superdato , aut oenanthem toti pectori inspergito. Ρedes vero, & musculos, si com

SEARCH

MENU NAVIGATION