Artis medicae principes, Hippocrates, Aretaeus, Alexander, Aurelianus, Celsus, Rhazeus

발행: 1769년

분량: 408페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

'ORB. ACU T. LIB. IL CHOLERA. 19 vellantur, sicyonio, gleucino , aut Veteri oleo cum eXigua cera perungit O , Castoreo quoque respergito. Porro ii frigidi etiam pedes sint; unguine ex adarce, & euphorbio inungito, & lanis obvolvito , & manuum palpatione foveto, quin etiam dorsi spinam , tendo nes , & muscul OS , neo non,& maxillas iisdem inungere expedit. Quod si post haec sudor, & venter su ppressi fuerint, & stomachus cibos admittat, neque eVomni, pulsi S magni, & validi sint, & convulsio desinat, sed calor ubique increscat, L extrema infestet, somnus

Vero omnin concoquat, secundo die aut tertio

ab solvendus est aeger, & ad consueta mit

At contra si omnia vomitu rejicipi, sudor perennis effluat, frigeat laborans , & lividus fiat, pulsus etiam prope extineti sint, & vires cadant ;cum ita inquam se habuerint, inde honestam fugam capessere bonum est. Curatio I IUilli. Cap. V.

IN Volvulo dolor est perimens ob intestinorum phlegmonem : distentio adest, & inflatio , & celerrima ac citissima pernicies impendet; nonnulli enim des parata salute aegrotantes mortem evidentem tantummodo formidant; aliqui vero in vol- vulo ob cruciatus acerbitatem mortem eX petunt, quo circa neque remedium ullum morbo inferius, neque debilius a medico adhiberi opus est. Verum sit morbi causam inflammationem esse invenerit, Venam in cubito magna sectione aperiat:

292쪽

etoo A RETRI DE CURATIO Equo multus subito sanguis inflammationis alimentum , vel usque ad animae deliquium effundatur. Etenim hoc vel sedandi doloris, vel stuporis ac sensus privationis initium est. In volvulo autem recreatio est, ac respiratio , vel ad breve tempus licet prae ignoranti ab tormenti dilatio, quandoquidem hominibus ita viventibus mori beatum

est. Medico autem cuiquam mortem inferre nefas ducitur. Sed fas est interdum, cum praesentia mala evadi non posse manifeste provideat, gravitate capitis torpida aegrotum si bire. Sin absque inflammatione ob corruptionem , aut ingens frigus Vol Vulus provenerit, Venae sectio dimittenda est: reliqua autem omnia facienda. Considendum est igitur , ut a potu aqUΘe tepidse frequenter evomat, oleum bibat, deinde ria sum evomat, flatus inferius irritamentis educendi: irritatoria quidem sunt cyclamini succus & nitrum, aut sati flatus autem evocant cuminum, & ruinta. Igitur his omnibus cum resina terebinthi sedem oblinere oportet, & spongiis fovere, aut haec per clysteres infundere cum oleo , melle ,& hyssopo , & cucurbitulae sylvestris carnis de

Quod si stercus excretum sit, iterum oleum calidum cum ruta injiciendum: id enim si inatus moretUr , fomentum intestinis propitium est, praeterea dolenteS locos Oleo, in quo ruta, & anethum abunde incocta sint, perfundere conducit. Adhibeantur L fotus ex lentibus figulorum aut fabrorum ferrariorum , ut ex milio Scsale ustulatis. Cataplasmata vero prieter Vulgata

sunto lolii farina, & cuminum, & hyisopi aut origani coma. Cucurbitulae quoque leves quidem, sed frequentes, aliae juxta alias abdomini, & ilibus ad inguina usque admoveantur: quin & a

293쪽

MOR B. ACU T. LIB. IL VOLVUL Us. 2Ortergo coxendicibus ad renes usque, & dorsum :ubique enim quisque omnia dolorem levantia faciens juvat. Praebibat autem Cumini, aut rutae decoctum, & sinonis, aut una cum his aliquod ex anodynis appellatis medicamentis: infinita autem alia ab aliis probata experimento in Venta sunt. Bonum Vero est & ex viperis medicamentum plus consueta portione potui datum. Caeterum si neque dolor remittitur , neque flatus, neque stercus dejicitur: purgatorium pharmacum , qUOd hieram vocant, necessario dandum est: aut enim simul cum pituita, & bile pharmacum Vomitu eXpellitur, aut descendit; flatum, dura stercora, pituitam, bilem ipsius mali fomenta secum educens. Alimenta exhibeantur alvum

ducendi vim habentia, juscula gallinarum, ostreorum insigni pulchritudine praeditorum, hordei

Cremor cum multo oleo decoctus, quod a principio ante decoctionem infusum sit ; habeat vero

cuminum, nitrum, porrum cum Coma. A Ut medela adhibeatur cum aliquo jure ventrem subducente , cochleae Valde elixae, R ipsarum succus.

Tellinae aqua potui detur si febricitet cum a fa-TO, Blat Iadrdo, aut cachry excocta, nam h ec flatus eliciunt, urinam cient, & spirandi potestatem facilem reddunt.

At si a) dolor absit; & vinum bene facit,

ut intestina calefiant, utque vires labantes confirmentur , etiam foeniculi radicis decoctum, si bibatur, & ad tantum, & cinamomum. Sin ad abscessum inflammatio convertatUr ;huic opem ferre fatius fuerit medicamentis abscessui convenientibus utentem, ea vero in libris de

a b Aliter febris.

294쪽

morbis descripta sunt, ubi colici affectus sanatio,

traditur. Curatio Actitorum decoris vitiorum. Cap. VI.IΝ jecore sanguinis creatio est, & in totum sanguinis a jecore emanatio, ac omnino jecur est veluti sanguinis gelatus: ideo phlegmonae hoc loco acutitiimae fiunt: hac enim in parte alimentum residet. Sin uspiam alibi phlegmone constiterit ; non usque adeo acuta est: advena est enim sanguinis accursus; in jecur autem non opus est aliunde emuere : nam 11 obstructio aliqua exitus Occludat , jecur effusione privatum repletur abundatque sanguine, alimenti vero ad jecur transitus adhuc patet: aliud est enim iter alimenti a ventriculo , & intestinis, in omne cor

Quocirca evacuare facile oportet, venam cubiti secando: multum quidem sanguinis , sed non seni et totum detrahendo. Inedia primum imperanda est, postea cibi paucitas, ut & medicamentis ingredientibus jecur inane pateat. Insuper medicamen iis exterius appositis, quae in jecore acervata sunt. discutere oportet: igitur illi natur aloe, aut ni tro; lanae oesypo sordentes admoveantur. Refrigeratione quoque Opus est: jecur enim sanguine accenditur: nam sanguis calidus est. Hujusmodi ergo cataplasmata sunto ; accipiatur farina loliu-cea, aut trioni S, aut hordei, & seminis lini, ex

humoribus autem Vinum acidum, cydoniorum succus A capreolorum vitis, & labrusc2e matUrzae, aut oleum cum ea. Item cum spongiis fomentum

fiat ex decocto baccarum lauri, lentisci, pulegii, iridis . Per ista mitigato morbo cucurbitula ma-

295쪽

jor applicetur, ut ex omni parte hypocondrio ci

cumdetur: atque altius concidenda cutis , Ut mul-

m sanguinis effundatur. Nonnullis autem hirudines , quam scarificationes, magis placent, nam ejus bestiolae morsus altius penetrat: Verumerosiones quoque majores facit: unde & sanguinis effluvium aegre supprimitur, cumque sanguinis potu saturata hirudo ceciderit, cucurbitula ellapplicanda: ab intimis enim partibus tunc attrahit. Quod si satis evacuatum sit: vulnera medicamentis sanguinem coercentibus morsuque carentibus obtegenda sint, ut aranearum telis, manna aloeque inspergenda: panis cum ruta, aut sertula , aut althaeae radicibus elixus superdandus , tertio vero die ceratum cum myrobalano, aut Absinthii coma, & iride convenit. Quin etiam, &malagmata Vocata medicamenta talia esse debent, ut extenuare, aut rarefacere , aut urinam cierUValeant, optimum sane est medicamentum ex seminibus constans , quorum omnibus medicis eX-

perientia perspecta est, bonum est & illud, in

quo aut fampsucus, aut sertula ponitur. Cibi tenues sunto, labiles, lotium mO Uente S, penetrabiles: alica cum mulsa, & sorbitio ex ea cum file, & anetho. Hordei vero cremor , Adetergendi facultatem habet : at si & dauci seminum non nihil addatur, ad urinam lacessendam praestantior est : subducit enim per alveolos , quia jecore in renes pertinent: opportunus Vero esta jecore effluentibus illuc transitus, & vasorum laxitate, & itineris rectitudine. Idcirco & cu-c irhitulis ea nos trahere oportet eo loco, ubi renes sunt, secundum os coxendicis applicante S. Caeterum, & hi tinguine cum ruta, aut odorato junco, aut calamo aromatico irrigandi sunt et

296쪽

per haec utique aegrotum posse mortem effugeresserandum est. Sin ad suppurationem convertatur; pus moVentibus medicamentis utitor, quotquot a me in se mone de colicis literis prodentur. Cum pUS autem jam genitum fuerit, quomodo incidendum, quomodoque medendum sit , alio loco scriptis mandabimus. Eadem nobis, & de splene scripta sunto: si quando , & inflammationis acutae

calamitas eum invaserit.

Curatio acuti morbi. dorsalis Venae, V Arteriae. Cop. VILEnae concavae, crassaeque arteriae, quae secundum dorsum extenduntur , inflammationem causi speciem majores nostri appellaverunt, nam, ardoribus similes affectus in ambabus oriuntur : ignis acutus , R acer, fastidium, sitis, anxietas , pulsus palpitans in praecordiis, & in ave fa parte, quam Graeci Metaphrenon vocant, Aquotcunque a me in volumine de signis relata sunt. Nempe , R in syncopam tendit igniS, quemadmodum & in ardoribus: siquidem venae radicatio ut ita dicam jecur est : arteriae vero principium cor, haud ab re igitur existimes eorum visnCerVm supremas partes maxime ad vitam facientes aegrotare. Etenim cor arteriae calorem impertit, Venae autem sanguinem jecur infundit. Amborum Vero magnorum viscerum magna sunt germina , ipta videlicet phlegmonae.

Venas itaque in cubito protinus caedito , multumque sanguinis, sed non semel totum mittuto , imo & bis, & ter, & alio die, quo interim Vires instaurentur, repetito. Deinceps cataplasma-

297쪽

MORB. A C U T. L I B. ΙΙ. V Ε N. D O R Stis utitor, & cucurbitulam praecordiis, ubi est arteritae transitio, nec non, & inter 1 capulaS, nam

ibi quoque pulsationes sunt, assigito, liberiusquescarificato, & multum sanguinis detrahito: haud enim ita facile ex horum vasorum inanitione in animae defectum homines cadunt. Verum AdlVUS praeter consuetudinem valde su pp resia ad lubricitatem per clysterum molliores infusiones est

TeVocanda ; acribus aiatem minime utitor: nam

hi aegri facile in febrim incidunt a muria, & nitri liquatione: ideo lini seminis, & faeni graeci succus esto ; & radicum malvae decoctum ad provocandum, & ad mordendum satis est. Extremas partes, pedes videlicet, & manus gleucino oleo, aut sicyonio, aut ex ad arce unguine eXcalefacito et nam partes istae in istis aegris valde frigescunt. Praeterea ante cibos potui dato , quae lolium eVocant; meon, asarum, absinthium, nitrum

quoque inspergito , sed omnium Valentissima est cucurbita, & cinnamomum, ii quis ejus copiam habeat. Lac istis, & alimenti, & medicinae vim praebet: etenim refrigeratione indigent, cum in eorum visceribus veluti quidam ignis exaestuet, R dulci alimento , nec non & multo in parva mole; has nimirum Virtutes alimenti lac obtinet: esto autem mulieri S, quae proxime peperit: &duobus laetis cyathis unus aquae admisceatur ; lacetiam bubulum optimum est: tertio loco caprinum ponitur. Cibaria concoctu facilia praebeantur. plerique succi, foeniculi radix, & apii semen: in datur , & mei: aqua vero , quae bibitur, ista

habeto.

Oportet etiam sudores elicere, & ubique difflationes humidas, & fluxas facere. Caput sicut in ardentibus febribus irrigetur. Epithema pectori, A sinistrae mammae, quale in syncopa, supἀr-

298쪽

aos A RETRI DE CURATIONE detur. Cubile rectus decubitus : ut omnia his similia sint, quae in ardentibus febribus fiunt. Exercitatio modica ad sudore S eVocandos , nec non& balneum , si iste interius eXardescit, neque enim

judicationibus hujusmodi vitia solvuntur, & si

causis species sunt. ratio Nephritidis. Cup. VIIJ Eracuta sane in renibus inflammatio exoritur; simul enim inflammantur a jecore in renes discurrentes venae, cum illis autem & jecur : cum haud valde latae ita prae longae sint, sed valde la-tze adeo , Ut renes proximi jecori suspensi esse videantur. Verum & urinae retentio inflammationi supervenit, vehementiam inflammationis adaugens: nam renum cava lolii non exeuntis alluvione replentur. Ρorro idem & in calculis evenit, si in renibus calculus urinae canalium laxitate major oriatur , qui noR egrediens inhaerescit, atque sic & ipse urinam intercludit. Caeterum de calculorum creatione in libro de longis morbis sermone in habebimus, quomodo aut ne coalescant, aut jam concreti exterantur , Comminuanturque. De calore autem atque obstructione, quaecunque celeriter enecant ,

in praesentia disseremus. Si calculi jam constati sunt, adestque inflammatio, Venam cubiti, nisi aetas praepediat, secato :bene fluidus autem multusque sanguis exeat, neque enim phlegmonae tantum e Vacuatione mitigantur , sed etiam calculorum intrusiones vaso rum inanitione laXantur ; quin etiam per mictuna calculi elabuntur. Ρostmodum irrigationibus gleucini aut cyprini olei, fomentis, & cataplasmatis particulae remittuntur. Artemisia vero herba, &juncus & calamus aromaticus in cataplasmatis esto.

299쪽

ΜORB. Α C U T. L I B. II. NEPHRΙΤ IS. 2O7 Deinde cucurbitulum renibus in regione coXen- dicis adhibeto, maxime namque ab ea parte e Ud-cuatio profuit. Alvus praeterea ducatur per clysteres cum lubricis, & viscidis potius, quam acri-bUS, eX malvae , aut faeni graeci cremoribus, non-UUn Uam Vero medicamenta antu cibos urinam

citantia dentur, qualia in vitiis jecoris narrata sunt: pariter & cibaria similia concoctu facilia, cruditas enim istis noxam affert. Optimum fa- ne lac est, maxime quidem asinae, secundo equinum, Oxillum autem , & caprinum confert, quatenus lac est. Si pauperes aegroti sint, os laVare satius est: sin minus, in decocto herbarum desidant umbilico tenus solio repleto. Verum si ad pus vergat, quibus cataplasmatis ac medicamentis utendum sit, multis in locis superius traditum est. At si calculus institerit, fomentis utique, Sccataplasmatis iisdem uti oportet. Calculi vero medicamentis potabilibus conterendi sunt, simplicibus

biS cum oleo, aut aceto esculento decoctis; ea-Tum quoque succo potui dato : compositis autem ea antidoto, quae Bestinas appellatur, & ea, qu eX Viperis constat, &bestia, quae Cosci nos id est Cribi ina dicitur, & quotcunque experientia optima esse comproba Uit. Gestationes istis, & corporis concussiones admo Vendum propellendum que calculum bene faciunt: nam calculorum in vesicam transitus ingentes dolores concitat. Quod si inde exciderint, dolor tollitur, ut neque per somnium dolorem

sentire sibi videri soleant, quin etiam tanquam ex inevitabilibus malis animus perterritus solvitur.

300쪽

etos A RETRI DE CURA ΤΙONE Curati0 acutorum Vesicae Uectuum. Cap. M. T Uesicpe acuta vitia renatibus similia pro veniunt; phlegmone, & ulcera, & lapides,& grumorum obstructiones, a quibus urinae suppressio, & stillicidium exoritur, sed in hoc mem-hro acutior dolor est, interitusque celerrimus e Vesica enim nervus latus est. At renes veluti

Concrementum sanguinis jecoris speciem habent:

in quibus & gravissimi, & maxime miserabiles

morbi incidunt: unde mors cum maXimiS Cruciatibus miseris mortalibus ingruit. Ρrotinus igitur ventris ea parS laXa, quam Ceneona Graeci vocant, secanda est ; multoque Oleo cum ruta, & anetho vesica est irriganda. Si concretus sanguis doloris, impeditaeque urinae author sit; oxymel bibere debet; aut calcis parum cum mulsa, quo grumi dissolvantur: deinde quae urinam movent, & herbae , & semina exhibenda. Sin ex sanguinis effusione periculum instet, absque ulla cunctatione ei magis, quam caeteri S subveniendum: neque enim id leve discrimen est.

Nempe medicamina sanguinem coercentia Opem ferunt: opem fert autem vesicae refrigeratio, ex

Tostaceo, & vino irrigatio, & cum lanis succidis

obvolutio. Epithema bonum est, palmulae ex ino CUm malo punico , aut succo rhois. Verum si aversatur epithemata gravia, & VehementeS refrigerationes, cavendum est enim vesica naturn

frigida tenuisque, ne ita multum refrigeretur)eam gleucino illinito, aut acacia, aut hypocistide ex vino. A spongiis vero, nisi valde urgeat sanguinis eruptio, abstineto.

SEARCH

MENU NAVIGATION